Psalmus Contra Partem Donati

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

  1. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
  2. Abundantia peccatorum solet fratres conturbare.
  3. propter hoc dominus noster uoluit nos praemonere
  4. comparans regnum caelorum reticulo misso in mare
  5. congreganti multos pisces omne genus hinc et inde.
  6. quos cum traxissent ad litus, tunc coeperunt separare,
  7. bonos in uasa miserunt, reliquos malos in mare.
  8. quisquis nouit euangelium, recognoscat cum timore.
  9. uidet reticulum ecclesiam, uidet hoc saeculum mare;
  10. genus autem mixtum piscis iustus est cum peccatore;
  11. saeculi finis est litus: tunc est tempus separare;
  12. qui modo retia ruperunt, multum dilexerunt mare;
  13. uasa sunt sedes sanctorum, quo non possunt peruenire.
  14. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
  15. Bonus auditor fortasse quaerit, qui ruperint rete.
  16. homines multum superbi, qui iustos se dicunt esse.
  17. sic fecerunt (et) scissuram et altare contra altare.
  18. diabolo se tradiderunt, cum pugnant de traditione
  19. et crimen quod commiserunt in alios uolunt transferre.
  20. ipsi tradiderunt libros et nos audent accusare,