Psalmus Contra Partem Donati
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
- qui tunc causam cognouerunt, quo recens possent probare: [*]( 23 cf. Matth. 26, 70. 72. 74 etc. 29 cf. Matth. 7, 15 )[*]( 22 qui] quod v 23 quia] qui AX quod v terretur AS4»).-/ 25 conscissa (pr. s s. l.) 2 concisa Arrx concissa X reponunt scripsi ponunt codd. v 26 persecutor edd. 27 qui-iudicate om. A modo-iudicate om. Φ 28 potes nos 5M» 29 pseudosprophetis A querunt nos 1:<1> 30 lipinum ex lapinum X 31 uersum om. v, cf. Petil. I 24, 26 extr. scisma codd. 32 non om. v norunt I4!» 33 enim] hoc X quod 24>Xt> 34 quod cey, cf. u. 211 et index \'habeo\' 35 ego] ergo 2 enim). post 35 unus uersus intercidit, ueluti: nam non ideo se recte putant eis credidisse, 36 credimus S4>X©t; 37 quid dicant 2 dicunt XmJ 39 de—iudicate om. AaX 40 inde fecerunt 2<P inde] iudei 41 cognouere X quo scripsi quod codd. v posset A )
- erant quidam traditores librorum de sancta lege
- episcopi de Numidia et non quilibet de plebe.
- cum Carthaginem uenissent episcopum ordinare,
- inuenerunt Caecilianum iam ordinatum in sua sede.
- irati sunt, quia ipsi non potuerunt ordinare.
- erant Botrus et Caelestius hostes Caeciliano ualde,
- impii fures superbi, de quibus longum est referre.
- iunxerunt se simul omnes crimen in illum conflare,
- dicunt ordinatorem eius sanctos libros tradidisse.
- sic pacis retia ruperunt et errant modo per mare.
- Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
- Ecce quam bonum et iocundum fratres in unum habitare!!
- audite uocem prophetae, ut sitis in unitate.
- crimen nobis quis probauit antiquum de traditione?
- quis obiecit in iudicio? qui sederunt iudicare?
- quibus testibus conuicit, quis ausus est affirmare?
- sed hoc libenter finxerunt, quod se nouerant fecisse.
- quia fama iam loquebatur de librorum traditione,
- sed qui fecerant latebant in illa perturbatione,
5