Psalmus Contra Partem Donati

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

  1. si qui sunt mali in ecclesia, nil nobis possunt nocere.
  2. si non possunt nobiscum esse, excludantur salua pace.
  3. [*]( 150 Matth. 26, 52 )[*]( 141 tonderent <1» tundunt X cotidie tunderent (sed tr. ml) m cot. tidie X 142 isti, uestri v 143 de-iudicate om. A<P 144 excesseIit cp macharius A24>X 146 nil y nib(ch)il cet. v uestro 2 esse om. cp, in mg. ml add. X 147 praecipit 9 148 probatur hoc v permississe Φ permisse Xml 151 sed ut-(152) inde in mg. ml cp 154 israhelis vX 156 om. )..X qui-iudicate om. A de— iudicate om.... 157 macharii AeaX 158 illi erant A 159 autem] enim 2 160 amemus ex amamus yml pacem] potestatem mss. 161 sunt om. A mali sunt v nihil codd. )
    10
  4. si non poterunt excludi, excludantur uel de corde.
  5. dixit Ezechiel sanctus quosdam consignatos esse,
  6. qui gemunt peccata fratrum et non se separant inde.
  7. sic nos propter malos fratres non separemur a matre,
  8. quod tunc impii fecerunt extra leuantes altare,
  9. ut peiores nunc haberent quam quos se fingunt fugisse.
  10. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
  11. Omnis qui scripturas legit nouit quod uolo aperire.
  12. Iohannes Baptista dixit tunc ad Iudaeos aperte,
  13. quod illos tamquam aream suam posset Christus uentilare.
  14. misit in messem operarios discipulos praedicare,
  15. per quos area collecta est et uentilata de cruce.
  16. tunc iusti tamquam frumentum ecclesias implerunt caste
  17. uendentes quae possidebant et mundo dicentes uale.
  18. illi tamquam semen erant, quod toto dispersum est orbe,
  19. ut alia surgeret messis, quae uentilanda est in fine.
  20. haec crescit inter zizania, quia sunt haereses ubique;
  21. huius palea sunt iniusti, qui non sunt in unitate.