Psalmus Contra Partem Donati
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
- et utinam minarentur et non tunderent cotidie.
- hos si expellunt isti uestri, non habent per quos regnare.
- Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
- Modum si excessit Macarius conscriptum in christiana lege,
- uel legem regis referebat, ut pugnaret pro unitate.
- non dico istum nil peccasse, sed uestros peiores esse.
- quis enim praecepit illis per Africam sic saeuire?
- non Christus, non imperator haec probatur permisisse,
- fustes et ignes priuatos et insaniam sine lege.
- quia scriptum est: reconde gladium, scelus non putant in fuste,
- non ut homo moriatur, sed ut conquassetur ualde
- et postea moriatur inde, iam cruciatus languore.
- sed tamen si miserentur, occidunt et uno fuste.
- fustes Israheles uocant, quod dixerunt cum honore,
- ut plus uastent ipsum nomen quam corpus quod caedunt inde.
- Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
- Nolite nobis iam, fratres, tempus Macarii imputare.
- si crudeles erant illi, et nobis displicent ualde;
- si autem falsa de illis dicunt, deus potest iudicare.
- nos amemus pacem Christi, gaudeamus in unitate.