Psalmus Contra Partem Donati
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
- ex quibus si erat Macarius, nos quid uis rebaptizare?
- Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
- Pone in corde areas duas, ut possis quod dico uidere.
- certe et priores habebant sanctos, sicut ostendunt scripturae. [*]( 164 cf. Ezech. 9, 4 172 cf. Matth. 3, 12 173 cf. Mattb. 9, 38 177 cf. Matth. 13, 24^30. 37—43 )[*]( 168 quos] quod A), m1 fX fuisse A). ml 1x 169 om. X de-iudicate (hn. A\'& 172 arcam). Christus, pogset v 173 missitXml 175 ecdesias ex ecclesiam A implerunt Du Mfril impleuerunt codd. v 176 possederunt }:fĮ) 177 dispersum toto (tr. ml) f 181 si] sic fX macharius A1:«Ił)\' 182 om. X de-indicate om. AO 183 uidere] in corde uidere codd. et mss. 184 sicut in mg. x rnl )
- 185 nam et septem milia uirorum deus se dixit reliquisse,
- et sacerdotes et reges multi iusti sunt in lege.
- ibi habes tantos prophetas, habes multos et de plebe.
- dic mihi quis tunc iustorum separauit sibi altare.
- multa scelera admittebat iniquus populus ille,
- idolis sacrificatum est, tot occisi sunt prophetae
- et nemo tamen iustorum recessit ab unitate.
- iusti iniustos sufferebant uenturo uentilatore,
- uno templo miscebantur, sed mixti non erant corde,
- dicebant in illos tanta et unum habebant altare.
- Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
- Quid uobis ad haec uidetur? secunda messis ecclesiae,
- quae per totum orbem crescit, plura debet sustinere:
- habet [et]iam domini exemplum et in Iuda traditore.
- hunc inter bonos ferebat, hunc misit et praedicare.
- malus seruus praedicabat, sed Christus erat in fide,
11