Psalmus Contra Partem Donati
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
- si modo episcopi uestri ex una aliqua regione
- haberent inter se litem, quos uelletis iudicare
- nisi alterarum regionum qui non essent de ipsa lite?
- sed cum discussissent causam, pronuntiarent pro una parte,
- numquam communicaretis qui illis nollent consentire.
- quare ergo communicastis istis, qui hoc fecerunt ante?
- nam et ipsi non consenserunt transmarinorum sententiae,
- qui pro nobis iudicarunt; nam nobis iunguntur hodie.
- si iudex Christus hoc dicat, quid habetis respondere?
- Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
- Lumen cordis si est in uobis, uerum potestis uidere.
- sunt preces Donati et acta, quibus quod dictum est probate.
- quae si credere non uultis, uos huc aliqua proferte.
- quibus si et nos non credimus, erit rixa sine fine.
- amplectamur ergo pacem. quid ad nos quod gestum est ante?
- obicitis traditionem: respondemus uos fecisse.
- clamatis uos de Macario: et nos de circumcellione.
- illud nostrum iam transactum: uestri non cessant usque hodie.
- habet paleas area nostra: uos hoc solum uultis esse;
- uos enim non uultis pacem. illi minantur de fuste: