Psalmus Contra Partem Donati
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
- et post collegarum sedem audiri ab imperatore.
- hinc petitio illa probatur non esse de caritate.
- deinde ubique uictus coepit christianos rebaptizare.
- Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
- Iustitiam sequi si uultis, totam causam cogitate.
- quod postea fecit Donatus, factum quare non est ante?
- dissentiebant sacerdotes in tota Africana parte:
- sacerdotes transmarini possent inde iudicare.
- quid cucurristis ad schisma et altare contra altare,
- ut, quod postea iudicatum est, iam non possetis audire
- et a iudicibus uestris cogeremini appellare,
- dum uultis erroris regnum quoquo modo confirmare?
- et nunc et uos totum noscitis, sed fingitis uos nescire,
- et cum uos ueritas urget, patres dicitis errasse,
- quasi uos aliquis uetet iam recedere ab errore.
- sed superbia uos ligauit in cathedra pestilentiae. [*]( 116 cf. Ps. 1, 1 )[*]( 93 principes X 94 tunc] cum v optinere <I>X<p 95 transmannos Xml 96 tamen <I> iniusta v 97 modo uolo OX 100 nihil codd. 101 audire v 102 hic A/v hec <p ante probatur del. non <p 108 ubique om. 2: 104 de—iudicate om. A.\'), 105 si] qui 2:(1) 106 Donatus om. v quare factum v 109 cucurristis scripsi curritis codd. v scisma A4>Xcpx 111 congeremini A 113 fort. at nunc uos nescitis CI» ml v nostis <p sed] et v 114 dicitis patres 24» 115 uetet iam] ut etiam A\'f/ etiam cogeret 2:<1> ut etiam cogeret X. )
- Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
- Karitatem Christi qui habet, pacem non potest odisse.
- uel uos iam, populi, audite et nobiscum concordate,
- qui non tenetis cathedram, pro qua pugnetis iniuste.
8