Psalmus Contra Partem Donati
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
- multos nunc habetis prauos, qui uobis displicent ualde,
- nec tamen hos separatis a uestra communione.
- non dico de illis peccatis, quae potestis et negare:
- fustes ignes mortes dico, quae committunt uestri in luce,
- et tamen suffertis illos uel errore uel timore.
- quantum erat, ferrent unum patres uestri pro unitate,
- si tantus erat tumultus, ut non possent degradare.
- adde quod innocens erat et nil poterant probare.
- sed ne crimen quaereretur, ubi se uidebant esse,
- finxerunt se nimis iustos, cum totum uellent turbare.
- Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. [*]( 67 sederunt v 68 quo 2 quod cet. v 70 testes v 72 consilio o 73 res ae coegit ).. ml cogit <p 74 alt. erat om. X 75 deponi non poterat 1:<1> tolerandus erat 2<I> 77 et] e X furore] fure X feretis A 78 de-iudicate om. (1)),, modor-iudicate om. A 79 uobis o/ 80 nunc uel S4> 81 habetas <I> 82 nec] neo A ml 84 mores A 85 illo A 87 degradari X 88 addo v nih(ch)il codd. 89 queretur X 90 turbaie Du Mfril perturbare codd. v 91 gaudetis-iudicate om. X de—iudicate om. A (I> )
- Honores uanos qui quaerit, non uult cum Christo regnare,
- sicut princeps huius mali, de cuius uocantur parte.
- nam Donatus tunc uolebat Africam totam obtinere;
- tunc iudices transmarinos petiit ab imperatore.
- sed haec tam iusta petitio non erat de caritate.
- hoc ipsa ueritas clamat, quam uolo modo referre.
- nam consensit imperator, misit qui sederent Romae
- sacerdotes, qui tunc possent Caecilianum cum illo audire.
- dicta causa est, nil probatum est: ausus est et appellare
7