Libellus Adversus Fulgentium Donatistam
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.
Donatista dixit: Hoc proprie Dauid sanctissimus nostrae fidei regulam subministrans edocet, eundem peccatoris oleum nec salutem afferre nec cuiusquam caput debere contingere. oleum, inquit, peccatoris non unguat caput meum. ergo diligenti examine peccatoris requirenda persona est, si non de sacerdote sacrilego, ut profani asserunt, dominus dixit.
Catholicus respondit: Cum sis peccati conscius, audes dicere: peccatoris requirenda persona est\'? audi quae sit peccatoris ista persona. apostolus dixit: omnes pebcauerunt et egent gloria dei, et Salomon: nullus est hominum qui non peccet, et Iob: si in angelis suis repperit prauitatem, quanto magis in filiis hominum qui terrenum habent domicilium! haec est persona peccatoris, id est, omnis homo peccator. si sacerdos es, homo es, et si homo es, peccator es. quem te ipsum facis? dixisti te solum esse sanctum, solum iustum, solum sine peccato, solum sine macula. dixisti tuum esse baptisma, [*]( 18 Ps. 140, 5 24 Rom. 3, 23 25 Eccle. 7, 21 26 Hiob 4, 18-19 ) [*]( 1 spiritum sanctum v 2 equauit szII aequa uis a aequatis v alienam mensam m 3 fedent mm2 fedant asmmlu 4 XXIII mg. as tacto mm1 5 aut] an v confectu a 9 reperiant sv 10 lambent asml praelambunt uml 11 infundunt coni. v 15 exsuflatis s exsufflatis 8 efflatis v 16 XXV (sic) mg. as sanctissimus om. s 17 eundem a idem cet. v 19 inquit] autem a ungat SI) 21 prophani a 22 XXVI mg. a (non s) 23 est persona a 24 omnes] add. enim v 25 saleTn m 26 si om. suv agelis a suis bis uml prauitate a )
Donatista dixit: Similiter dominus per Aggaeum prophetam inmundos tactus inquinamenta conferre nec pollutum quemquam posse sancire, si inlicita praesumptione conetur attingere quod sanctum uideat contineri, salubri expositione monstrauit, dum pro nobis prophetam cautum exhibuit: interroga, inquit dominus, sacerdotes dicens: si alligauerit homo carnem sanctam in summo uestimento et tetigerit summitas uestimenti aliquam creaturam panis aut uini aut olei, si sanctificatur? et responderunt sacerdotes et dixerunt: non. et dixit dominus: si tetigerit inquinatus in animam horum aliquid, si inquinabitur? et dixerunt sacerdotes: inquinabitur. et dixit dominus: sic et populus hic et sic gens ista: omnis qui illuc accesserit inquinabitur.
Catholicus respondit: Hoc aduersum te usus es testimonio, qui donum dei in tuo ponis arbitrio. si enim tactus sancti inmundi inquinamenta non tollit, uanum est quod geritis, quod conficitis, quod lauatis. si tetigerit, inquit, quod sanctum est creaturam panisaut uiniuelolei, sanctificabitur? [*]( 4 Esai. 14, 12-15 17 Agg. 2, 11-14 30 Agg. 2, 12 ) [*]( 2 dinitns a caelerate asml 3 quid] quod mm2 6 et super astra v 7 dei] celi m sedebam mm1 in om. m 8 altissimo] alto (o 8. t) m 9 profundam s 13 XXVIII mg. a XVIII mg. s aggeum am 14 inquinamentum v 15 sanctire u 16 exposione a 17 pro om. m propheta a 19 sumo s 21 si om. u 23 anima SlttJ, cf. Post gesta 20, 31 25 ista (s s. I.) a 27 XXVnII mg. a XVIIII mg. s respondit om. a est m 28 dono sml 29 geritur v 30 lauatis] laudatis a inquid a 31 panis aut panis uiuni um1 uel] aut s )
Donatista dixit: Numquam latro in lucem protulit praedam, semper operarii noctis gratam bonis omnibus lucem saeuius horruerunt; solus traditor nec dei minis frangitur et in aliena ueste inprobus gloriatur. contra quem per Sophoniam dominus proclamat nec auditur: erit in die, inquit, sacrificii domini et uindicabo in principibus et in omnes uestitos ueste aliena.
Catholicus respondit: Tua non timeo crimina, quia mea munita est conscientia. quem dicis tradidisse, nomen locumque traditoris ostende. numquam id ualebis ostendere, sicut nec antea ualuisti. sed etsi aliquem protuleris, mihi obesse non poterit, dicente [*]( 3 Agg. 2, 14 15 Eph. 5, 11 17 Esai. 65, 5 25 Soph. 1, 8 ) [*](2 alt. qd a mundiciamque mm2 5 aggeum as dicebat uv 6 esset et] etiam esset v 7 sanctus] add. ille s 8 tetiterit s 12 absinthii mv absintii u 13 mitiatur a obtineri v 14 exeundum est nobis est uml ex. ergo n. e v est e] esse a 17 enim om. s 20 terrent] intrent s saltem mm2v 21 XXX mg. a (nihil s) 22 gratiam asml saeuius scripsi saepius codd. v, cf. saeuus horror Uerg. Aen. 12, 406 23 minis dei m 24 improbo u soffoniam as 25 clamat m auditus am2sm inquit, in die v 28 respondit v dixit codd. 29 traditores asml )
Donatista dixit: In quantum enim inprobitas deuios errores alienis bonis cupit astruere et falsa catholica mendacii nebulas conatur obtegere, per colles tortuosos incedit, cui per Hieremiam dominus contradictor obuiauit: nolite, inquit, fidere uobis in uerbis falsis, quia per omnia non proderunt uobis, dicentes: templum domini templum dei est. et dominus in Deuteronomio: attende tibi, ne offeras holocaustomata in omni loco quemcumque uideris, sed in loco quem elegerit dominus deus tuus in tribu tua, in hac offeres holocaustomata et ibi facies omnia quaecumque praecipio tibi hodie.
Catholicus respondit: Optime et saluti tuae multum conueniens testimonium posuisti: attende tibi, ne offeras holocaustomata in omni loco quemcumque uideris, sed in loco quem elegerit dominus deus tuus in tribu tua, in hac offeres holocaustomata et ibi facies omnia quaecumque praecipiet tibi. audi ergo qui sit locus electus et quae tribus domini praedicata. in psalmo centesimo tricesimo primo habes: quoniam elegit dominus Sion, elegit eam in habitationem sibi; haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam elegi eam. item in psalmo centensimo uicesimo primo: stantes [*]( 1 Ezech. 18, 4 5 Luc. 15, 22. 24 8 Gal. 3, 27 15 Hier. 7, 4 18 Dent. 12, 13-14 30 Ps. 131, 13-14 33 Ps. 121, 2-4 ) [*]( 7 erat] fuerat 14 11 sordidastis m 12 XXXI mg. a inprouitas a 14 an calles? 15 ieremiam pttnl fidere in uobis v 17 dei] domini v 18 deutronomio s 21 hoc sm2s 23 XXXII mg. as 27 hoc sm2a oferas a offeras sv 29 o o oCXXXI 14 trigesimo v 32 praeelegi v 33 o o oCXXI s centesimo am2s uigesimo v )
Donatista dixit: Baptisma itaque dici non potest quod aquarum turba dispersit, quod ab ecclesiae fonte malitia separauit, quod sterilis unda siccauit, quod nec angelum uidit nec prophetam qui se mederi posset inuenit, sicut in libro Regnorum quarto letales aquas Helisaeus sanctissimus discussa morte sanauit et maritante sermone in fetus uberes meare permisit: et dixerunt uiri ciuitatis ad Helisaeum: ecce commoratio ciuitatisbona, sicutet tu, domine, uides, sed aquae malae et steriles sunt hic. et dixit Helisaeus: accipite mihi unum uas fictile et mittite in eum sale. et acceperunt illud, et uenit ad exitus aquarum et proiecit [*]( 4 cf. Matth. 5, 14 7 Eccli. 24, 10. 11 8 Luc. 24, 46—47 15 Deut. 12, 13-14 26 IIII Reg. 2, 19-22 ) [*]( 8 aic enim] etenim v 9 mortis u 12 hereditate maneres] hereditares s 14 corripis] corporis as militem corripis m 15 dic.o tibi s 16 et hic deus et ibi deus est v 17 alt. deus est s 19 tua holocaustomata tua sml 21 XXXIII mg. as Donatista dixit om. mmlu utique v 22 militia asml 23 sterelis asml 25 heliseus codd. (passim) 26 manante mg. u 28 bona] huius optima m malae (rcovirjpd) a. l. mm2 multac cet. v 29 hic om. s 30 unum] nonum Engelbrecht uas] fas s immittite v in eum as meum s in illud v sale a salem ss sal v )
Catholicus respondit: Gratias deo patri, qui quod futurum ostendit in nobis fidelis impleuit. gratias, inquam, deo patri, qui nobis non angelos solum, non prophetas, sicut prius, in Hiericho nostram, id est in hunc mundum, sed proprium filium destinauit, dominum uidelicet angelorum et principem prophetarum, qui aquarum sterilitatem, hoc est gentium infecunditatem, discussa morte sanaret. accepit uas fictile, hoc est corpus fragilitatis humanae, sal misit, id est sapientia diuina repleuit, in aquam proiecit, hoc est in Iordane descendit, aquas suo descensu sanauit, id est gentes suo aduentu redemit, et maritante sermone ecclesiam ex gentibus congregauit et in fetus uberes longe lateque diffudit. hoc in nobis impletum qui non uidet caecus, qui non credit insanus est. attende uberes fetus, dic ubi haec non sit ecclesia, dic ubi tua praeter in angulo Africae inueniatur male collecta tamquam sarmentum inutile. ex hac ubi praecisa est ibi remansit; ultra extendi non potuit, quia de radice praecisa statim exaruit.
Donatista dixit: Accepit una ciuitas saluatoris aquae substantiam, accepit et olei dona una cum liberis uidua nec beneficium diuinum passim propheta commisit nisi ei, quam unum uas olei habere cognouit, Regnorum ueritate probante: et mulier una ex mulieribus prophetarum clamabat post Helisaeum dicens: seruus tuus uir meus mortuus est, et tu scis quoniam seruus tuus erat timens deum. et ecce quibus debeo uenerunt accipere duos filios meos in seruos. et dixit Helisaeus: quid faciam? indica mihi quid est tibi in domo tua. at illa dixit: non est mihi ancillae tuae aliquid in domo nisi uas unum olei. et dixit Helisaeus: uade, pete tibi uasa [*]( 23 IIII Reg. 4, 1-4 ) [*]( 1 salem mm2 3 inj ad ss hunc v 4 XXXIIII mg. a 5 fideliter mm2 8 principem ex principium ut uid. a 9 steritatem aml sterilitate (li s. 1.) s infecunditate a 10 fragilitatis humanae] fragile s 12 iordanem zv discensu a 13 aduentu redemit] defendit aduentu m ad (s. 1.) gentes suo descendit aduentu u 15 impletum in nobis s 17 tua] tanta s praeterquam v affrice au 19 excisa s 20 XXXV mg. as salutaris v 26 quoniam] quomodo v dominum v 27 duos] tuos a 29 tibi om. s 31 olei unum s ) [*]( LIII. August. c. Don. III. ) [*]( 20 )
Catholicus respondit: Omnes enim hoc faciunt quod et tu. omnes fideles exsufflant, dum unicum baptismi sibi uindicant sacramentum. talem cum inueneris, non capies, non tenebis, non isto uinculo colligabis, sed agnito signo piratico, ut tecum artem peragat, securum abire permittes?