Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et eritis sancti, quoniam sanctus ego. subauditur "sum". unde plerique nostri interpretati sunt: quoniam sanctus sum ego.

Et locutus est dominus ad Moysen dicens. haec usitatissima locutio est et creberrima in scripturis: locutus est dicens. sed ea, quae sequitur, rarius reperitur et latini sermonis coartat inopiam. graecus enim habet: xai epei? rcpdc aikouc XSVWV, quod latine exprimi posset "et dices ad eos dicens"; minus autem offendit, si dicatur "et inquies ad eos dicens", et similius est graeco, quia et ille non dixit: Xsst<; itpds aūsoūC ÀŚjc.w, sed: epstiipsi; 1tpÒ; aOtoo? Xifwv.

Mulier, quaecumque semen receperit et pepererit masculum, et inmunda erit septem dies. nostri plerique noluerunt transferre, sed ita dixerunt: mulier, quaecumque semen receperit et pepererit masculum, inmunda erit septem dies. illa ergo locutio, quoniam et graeco eloquio inusitata est, posset nec in graeco transferri; quia uero eam Graecos transferre non piguit, cur Latinos piguerit ignoro.

Triginta et tres dies sedebit in sanguine mundo suo. similiter et de illa, quae feminam peperit, dictum est: sedebit in sanguine mundo suo, sed duplicatis eisdem diebus, id est sexaginta sex diebus. sedebit ergo dictum est "manebit"; non enim per tot dies de sella ei surgere non licebat.

Homini si cui facta fuerit in cute corporis eius cicatrix signi lucida. notandum cicatricem dicere scripturam non uulneris, sed etiam solius coloris notam. [*]( 1 Leu. 11, 44 4 Ib. 12,1 12 Ib. 12,2 20 lb. 12, 4. 5 26 Ib. 13.2 ) [*]( 2 oti crfioc aip.t iTw cod. Graeci 7 ce eris prosautus/ //legon (legon add. m. 2) C,T 8 Xjyujv om. cod. Gratci 9 dicat CI 11 lexis autos legon sed eris autos legon CT 12 et om. CT peperit CT 15 semen om. T peperit CT 18 quur C 20 tres] sex CT 21 cod. Graeci: a*aO-api(j>; aliqui autem codices Graeci non habent: in sanguine mundo suo, sed: in sanguine inmundo suo ait Auffustinus in Qiiaest. in Leu. quaest. XL 22 dictum (c 8. l. \'Jł. 1) C )

576

Et fuerit in cute coloris eius tactus leprae . tactum dicit ipsam maculam. quod ipse homo lepra sit tactus.

Et uidebit eum sacerdos et inquinabit eum: pro eo, quod est "inquinatum pronuntiabit".

Et pilus qui est in tactu conuertatur albus: id est: conuertatur in album.

Et purgabit eum sacerdos: signum enim est. purgatum pronuntiabit. sicut "inquinabit". quod supra dixit. inquinatum pronuntiabit.

Et uiderit eum sacerdos. et ecce commutata est significatio in cute. et inquinabit illum sacerdos . plus habet et: nam ea coniunctione detracta integer sensus est hoc modo: si autem conuersa fuerit significatio in cute, posteaquam uidit eum sacerdos. ut purget illum, et uisus fuerit denuo sacerdoti, et uiderit eum sacerdos, et ecce commutata est significatio in cute. inquinabit illum sacerdos.

Et tactus leprae si fuerit in homine, ueniet ad sacerdotem; et uidebit sacerdos, et ecce cicatrix alba in cute, et haec mutauit pilum album, et a sano carnis uiuae in cicatrice . id est: mutauit pilum in album colorem in cicatrice; mutauit autem a sano carnis uiuae, id est. quia non talem pilum habet, quod sanum est in carne uiua.

De leproso cum loqueretur, ait: et inmundus inmundus uocabitur, quasi non satis esset semel dicere: inmundus uocabitur. quamquam nonnulli codices ita habeant, in alio graeco ita inuenimus semel dictum: inmundus uocabitur. item paulo post dicit: cum sit inmundus, inmundus [*]( 1 Leu. 13, 2 3 Ib. 13, 3 5 Ib. 13, 3 7 Ib. 18, 6 10 Ib. 13, 7. 8 18 Ib. 13, 9. 10 24 Ib. 13, 45. 46 ) [*]( 17 illum] eum T 18 leprae] lepra est CT si s. I. fJi. 1 C 20 mutabit C 21 mutabit CT 22 cicatrice scripsi: cicatricem CTd 23 uiuat d 24 Hinc incipiunt cod. NLS et b loqueretur] loqueretur dfis b et om. N 26 habent NLSI tamen in (tamen 8. I. add. m. 2) S cod. Graeci: ay.aS-apToc xsxX-rjasia: 27 dictum (c s. i. m. 2) C )

577
erit: quod in latinum de graeco non sicut positum est exprimi potuit. ait enim graecus: axaOaptoc m axdOapto? lotat; quasi diceret "inmundus existens inmundus erit-4. sed non hoc est existens, quod graecus dixit rov, sed si dici posset essens" ab eo, quod est esse, non ab eo, quod est existere.

Et uestimento si fuerit in eo tactus leprae. potuit usitate ita dicere: et in uestimento si fuerit tactus leprae.

Aut in omni uase pelliceo in quocumque. fuerit in eo tactus . poterat satis esse: in quocumque fuerit tactus.

Et ecce non commutauit tactus aspectum suum, id est colorem, in quo aspicitur. non enim aspectum, quo ipse aspicit; tactum quippe ipsam maculam dicit.

Et accipiens sacerdos de emina olei superfundet in manum sacerdotis sinistram . non dixit "in manum suam sinistram", cum utique in suam faciat.

Uiro, uiro cuicumque fuerit fluor.

Et homo cuicumque exierit ex eo concubitus seminis.

Et omne super quodcumque dormit super illud.

Et omne super quod sederit super illud inmundum erit.