Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum: locutio est utique "occides sanguinem" pro eo, quod est: occidendo effundes.

Et non dormiet usque in mane immolatio sollemnitatis paschae . dormiet dixit "manebit"; nam caro pecudis occisae et coctae quemadmodum dormiet? quod ergo dicitur: quare dormis, domine, hoc genere locutionis dicitur et intellegitur: quare cessas, id est non uindicas.

De quadraginta dierum ieiunio Moysi scriptura sic loquitur: panem non manducauit et aquam non bibit. a parte totum, id est a pane omnem cibum et aqua omnem potum significans.

Excide tibi duas tabulas <Iapideas> sicut et primae, subauditur "fuerunt": unde hoc uerbum nostri interpretes etiam addendum putauerunt, quoniam inusitata est in lingua latina talis ellipsis.

Et ait Moyses ad omnem synagogam filiorum Israhel dicens: plenum esset, et si non haberet dicens. [*]( 3 Ex. 34, 20 7 Ib. 34, 25 10 Ib. 34, 25 13 Ps. 43, 24 16 Ex. 34, 28 19 Ib. 34, 1 28 Ib. 35, 4 ) [*]( 1 iis d 4 a parte] aperte L 7 occides (e ex i m. 1) C occidit N firmentum C 8 occidis N 9 occidendQ CN 10 dormiet (t supra exp. s) N usque] usque т;rşq\\Ię 01 om. b 11 solemnitatis C solompnitatis N sollempnitatis LSl pasche C 12 pecodis N quemadmodum] quemammodum LN quomodo bd 13 donnis] obdormis bd 16 manducabit N et om. N 17 id est a] a LS om. bd omne SN aquam LS omne N 19 lapideas addidi ex Quaest. de Exodo qtlaest. CLIIII ira fine 21 putarunt N 22 elipsis C ellypsis NL elypsis S eclipsis b 23 ait] erat b sinagogam CNS 24 etsi] si N )

568

Et adtulerunt unusquisque quod adferebat cor eorum. poterat usitatius dici: et adtulit unusquisque quod adferebat cor eius.

Et quibus uisum est animae eorum adtulerunt demtionem domino, non dixit: et sicut uisum est animae eorum.

Et omnis cui inuentum est apud eum coria arietum rubricata, quod diceretur usitate: et omnes apud quos inuenta sunt coria arietum rubricata.

Omnis adferens demtionem argentum et aes adtulerunt demtiones domino . usitatius diceretur: omnis adtulit quam omnis adtulerunt.

Et apud quos inuenta sunt apud eos ligna inputribilia: apud eos more scripturarum additum est; nam sine hoc esset plena sententia.

Et omnis mulier sapiens mente manibus nere. quasi nere possit non manibus; et "sapiens nere" elegans atque inusitata locutio est. deinde: omnis mulier adtulerunt more superiorum plurali concluditur singularis. quia "omnis mulier adtulit" usitatius diceretur.

Et omnes mulieres quibus uisum est sensu suo in sapientia nerunt pilos caprinos . notandum sapientiam in his artibus saepe appellare scripturam, id est cotftav.

Et conpositiones et oleum unctionis et [*](1 Ex. 35, 21 4 Ib. 35, 21 7 Ib. 35, 23 10 Ib. 35, 24 13 Ib. 35, 24 16 Ib. 36, 25 21 Ib. 35, 26 25 Ib. 35, 28 ) [*]( 1 afferret Sb 2 dicere b 4 sec. cod. Alex. 7 initium sec. cod. Alex. aput CN 8 rubicata LS et om. LSbd 9 aput C rubicata LS 10 sec. cod. Alex. omnis Lx oms S redemptionem b 11 dicere (in fine uersua) C 12 quam omnes L quam oms S 13 Et] Et omnis N aput (bis) C 14 addictum N 15 nam] nunc b ante sine er. sine C 16 et 17 neere ON LB 17 posset NLSbd 18 adque C 21 sensu suo 8.1. S .22 sapientia sua (sua semierasum) S neerunt CNLS capriuus C 23 scripturam (tu 8. I.) S scripram L 24 sophian CKLS sophia b )

569
conpositionem incensi: non conpositiones aliquas extra debemus intellegere, sed, cum dictum esset: et conpositiones, per coniunctionem copulatiuam non aliud adiunxit sed quod dixerat exposuit, ut sciremus, quas conpositiones, et oleum, inquit, unctionis et conpositionem incensi. compositiones autem uocat, quia ex multis ista confecta sunt.

Et omnis uir et mulier quorum adferebat sensus eorum, ut intrarent et facerent omne opus quodcumque praecepit dominus fieri illud per Moysen, adtulerunt filii Israhel demtionem domino. ergo omnis uir et mulier intelleguntur filii Israhel. ceterae locutiones similes superioribus.

Facere aurum et argentum et aes: pro eo, quod est: facere ex auro et argento et aere; non enim aurum faciebant sed ex auro. tale est etiam quod paulo post dicit: et operari ligna, hoc est: ex lignis.

Facere omnia opera sancti, textilia et uaria texere cocco et bysso, facere omne opus architectonicum uarietatis. ecce et in rebus textilibus architectonicum opus appellat; mirum nisi propterea, quia tabernaculo fiebant, quod aedificii simile fuit et tamquam domus erigebatur. quid autem dicat: opera sancti, non euidenter adparet, utrum sancti sacerdotis, quoniam et de stola uel de stolis eius haec dicuntur, an sancti dei, in cuius cultum haec fiebant, an opera sancti, sicut dicebatur sanctum et sanctum sanctorum. [*]( 7 Ex. 35, 29 13 Ib. 35, 32. 33 17 Ib. 35. 35 ) [*]( 1 demus LSl 2 et om. CN 8 coniuncionem C aliut C adiuncxit N 4 ctlposiciones C compossit (uactium spatium 12 litter.) N et oleum om. N 5 cllpositionem C compositionem LS 6 ista] ita LS 11 ceterae] certere N 12 similis C 14 aere] here N 15 tale est] deest N paulo] populo N 16 operari] erari N ligna] ligno S 17 Facere] mire N uaria] idaria C 18 et cocco N faceret N arcitectonicum N 19 et om. LSb arcitectonicum N 20 tabernaculum fiebat Cd 21 edificio b similisSb domos C 22 dicataN 23 de stolis eius om.N; sed spatium uacuum adest 24 an sancti dei om. N in cuius] uicinius b cultu LSb uultum N 25 sicut] aut N discernebaptur N )

570

Umeralia continentia ex utrisque partibus eius: non dixit ex utrisque partibus eorum, quamuis illa umeralia, non umerale dixisset, sicut solet umerale dicere; ipsum enim appellauit pluraliter umeralia, sicut stolam et easdem stolas.

Et Eliab filius Achisamach de tribu Dan, qui architectonatus est textilia et consutilia et diuersicoloria texere de cocco et bysso. nouo more dicuntur architectonari textilia. etiam illud a parte totum intellegendum est, quod ait: texere cocco et bysso: ex his enim et cetera intellegimus, id est purpuram et hyacinthum.

Et fecerunt filii Israhel, sicut praecepit dominus Moysi, ita fecerunt: plenum esset, etiam si non adderetur: ita fecerunt.

Et fecit Moyses omnia, quae praecepit ei dominus, ita fecit: similiter, ut dictum est et filiis Israhel.