Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et inualescebant ualde ualde.

Quid est, quod dictum est de obstetricibus: et fecerunt sibi domos, quoniam timuerunt deum? praedictum est enim: bene faciebat deus cum obstetricibus. et ad hoc uidetur pertinere, quod fecerunt sibi domos timendo deum, tamquam beneficia dei ad hoc eis profuerunt, ut facerent sibi domos. numquid antea non eas habuisse domos intellegendum est? an ad diuitias hoc uerbum pertinet uel potius ad aliquas rei familiaris idoneas facultates ? huic enim simile uidetur, quod ait etiam Iacob post quattuordecim annos seruitutis suae socero suo uolenti eum adhuc apud se tenere: nunc ergo quando faciam et ego mihi domum? dixerat enim, quod creuerint pecora Laban sub illo, sicut et ipse Laban confessus fuerat dicens: benedixit me deus in introitu tuo. cum ergo dicit: quando faciam et ego mihi domum? subintellegitur "sicut et tu". hoc enim uidetur ualere quod ait: et ego, ut ad ipsam domum faciendam uideatur pertinere, quod consequenter ad Laban merces ipsa statuenda proponitur.

Et omne femininum uiuificate illud: sic enim habent graeci; latini non habent "illud".

Erat autem quidam de tribu Leui et sumsit sibi de filiabus Leui: intellegitur uxorem, quod quidam latini interpretes etiam addendum putauerunt; sequitur autem: et habuit eam, et concepit. [*]( 2 Exod. 1, 12 3 Ib. 1, 21 o Ib. 1, 20 13 Gen. 30, 80 15 Ib. 30, 27. 30 21 Ex. 1, 22 23 Ib. 2, 1. 2 ) [*]( 1 Incipiunt locutiones eiusdem fol. 97 C 2 Et-ualde om. N; sed spatium sufifciens uacuum rel. est inualiscunt C 3 et 5 obsetricibus N m 6 fecerant LSb ti»endo C 7 dei om. b profuerint Nd 8 eas non S 10 rei (i 8. l. m. 1) 8 11 quaUuordeciin (t eras.) 8 12 apud] quod C 14 creuerunt b sicut] Sic b 16 introitv (v supra o m. 1) C 17 uidetur enim bd 19 ipsas L 22 graeci habent N 26 sec. cod. Alex. )

542

Quid sit "tibin" ideo difficile est nosse, quia nec graecus interpres ex hebraeo nec latinus ex graeco uertit hoc nomen; sed sic transtulit ut inuenit.

Timuit autem Moyses et dixit: si sic diuulgatum est uerbum hoc.... duo sunt in hac locutione adtendenda: primo, quia pendet sententia et sic dimissa est; deinde. quia" uerbum" pro facto posuit.

Et respexit <deus> filios Israhel et innotuit illis: pro eo positum est: et innotuit. quod est: egit in his ea, quibus dei curam erga se intellegerent.

Uidens uidi uexationem populi mei qui est in Aegypto.

Et dixit Moyses addeum:quis sum, quiaibo ad Pharaonem regem Aegypti et quia educam filios Israhel de terra Aegypti? dixit autem: quoniam ero tecum: sic habet graecus; latinus autem em "e t quis ego" dixit et non dixit: quia ibo et quia educam, sed: ut eam et educam. et quod in graeco habet: dixit autem quia ero tecum, intellegitur utique quod dixerit ad Moysen; totum autem hoc latinus addidit et ait: dixit autem de us ad Moysen.

Deus dicit, quod dicat Moyses filiis Israhel: uisitans uisitaui uos et quaecumque contigerunt uobis in Aegypto; graecus habet: uisitatione uisitaui uos. [*]( 1 Ex. 2, 8 4 Ib. 2, 14 8 Ib. 2, 25 11 Ib. 3, 7 13 Ib. 3, 11. 12 22 Ib. 3, 16 ) [*]( 1 thibin d tobhn b 2 conuertit b 3 sic am. LSb transtullit C 4 moysses C moses L si sic om. b 5 adtendenda in ras. C 8 respexit] si3iSsv cod. Alex. deus add. sec. LXX 9 et scripsi: ut N om. CLSbd est add. cod. Tree: om. lib. in his ea scripsi: ne his LC ea N in his bd ut hi S 10 quibus erasum 6 11 uexationem] afflictionem b populi mei] populimi C 13 sec. coi. Alex. moses L a dnuÎ C quid N 14 aegyptiorum C quia] qui LSb 17 ante et non dixit eras. est: et non dii in cod. S 18 et om. S educam] ducamus b 19 mosen (y uocali om. semper fere) L 20 autem s. I. nł. 1 S 23 uisitauit L, (t fin. eras.) S contegerunt C 24 abet (ita fere semper) N )

543

Deus dicit ad Moysen de filiis Israhel: et audient uocem tuam. graecus habet: et exaudient uocem tuam, quia et exauditio dicitur hominis.

Quod habet latinus: poscet mulier a uicina et ab inquilina sua uasa argentea et aurea et uestem, graecus habet: a cohabitatrice sua, hoc est coox-rjvoo, quod aliqui latini interpretati sunt: a concellaria sua.

Moyses dicit: quid ? si non crediderint mihi neque exaudierint uocem meam: quod latinus "audierint" interpretatus est.