Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et posuit illis Ioseph in praeceptum usque in hodiernum diem in terra Aegypti, ut praestent quintas Pharaoni. hinc intellegitur Pharaonis nomen potestatis fuisse regalis, quod dixit: usque in hodiernum diem. non enim illi, qui tunc fuit, praestare poterant Aegyptii usque ad illum diem, quo ista scribebantur, quando ille iam non uiuebat.

Et fuerunt dies Iacob annorum uitae eius: dies annorum saepe dicit scriptura, cum semel posset annos dicere.

Quod scriptum est: nuntiatum est Ioseph, quia pater tuus turbatur, aliqui codices habent "uexatur", aliqui "aestuatur" et aliud alii, sicut interpretari Latini potuerunt, quod graece scriptum est svo/Xsltat. ideo autem "t u rbatur" adcommodatius dici uidetur, quia hoc dici solet de his, qui adflictatione corporis morte propinquante iactantur. et ex hoc etiam turba fyXo? dicitur; est enim turba multitudo inordinata non sicut populus, quod sfjjxoc dicitur, nec sicut plebs, quod Xaoc dicitur, sed sicut SyXos, quod turba dicitur.

Iacob benedicens nepotes suos filios Ioseph ait inter cetera: et inuocabitur in eis nomen meum et nomen patrum meorum. unde notandum est non solum [*](1 Gen. 47, 22 4 Ib. 47, 26 11 lb. 47, 28 14 Ib. 48, 1 25 Ib. 48, 16 ) [*](1 sec. cod. Alex. praeter (ter B. I. m. 1) C Ó ad hodiernum b 6 aitoncfj.rctoov tat papaw cod. Alex. 7 diem om. b 9 non iam b 12 possit C 16 aliqui om. Sl 17 graecis C grece L enoclit$CN enochlit$L enochlite S evoyhte b 18 adcommodacins C acomodatina N 19 iis d afflictatio N affiictione b 20 oclos CN ochlos LS est] & N 21 demos CN de moysi LS de δημος b 22 laus C laos NLS oclns C oclos N ochlos LS 25 eis scripsi secutus capitula cod. C: his libri 26 meorum 8. I. C )

539
exauditonem, sed etiam inuocationem dici aliquando, quae non dei, sed hominum sit.

Hic enim primitiuus: minus habet "est" secundum codices graecos.

In benedictione Ioseph ait inter cetera Iacob: inde qui confortauit Israhel. mirum, si non subauditur "est", ut plenum sit: inde est, qui confortauit Israhel.

Quod scriptum est: dixit Ioseph seruis suis sepultoribus, ut sepelirent patrem eius, non inuenit latina lingua, quemadmodum appellaret evra«ftaotdc; non enim ipsi sepeliunt, id est terrae mandant corpora mortuorum, quod non est graece evtaataoat, sed Qotyai. illi ergo Ivraataotat id agunt, quod exhibetur corporibus humandis uel condiendo uel siccando uel inuoluendo et alligando, in quo opere maxime Aegyptiorum cura praecellit. quod ergo dicit: etiam sepelierunt, curauerunt intellegere debemus; et quod dicit: quadraginta dies sepulturae, ipsius curationis accipiendi sunt. sepultus enim ille non est, nisi ubi se mandauerat sepeliri.

Loquimini in aures Pharaonis: locutio est usitata in scripturis.

Et dixit Pharao ad Ioseph: descende et sepeli patrem tuum. etiam si per potentes illos, per quos Ioseph mandauerat, Pharao dixit, quod perferrent ad Ioseph, non utique dixit nisi ipsi Ioseph. unde illud est in euangelio, quod unus euangelistarum dicit centurionem uenisse ad dominum et dixisse illi: puer meus iacet in domo [*](3 Gen. 48, 18 5 Ib. 49, 24 8 Ib. 50, 2. 3 19 Ib. 50, 4 21 Ib. 50, 6 26 Matth. 8, 6 ) [*](1 que C 2 sint NL sipt S ó ait] phait N 6 israel NSbd 7 ut-est om. St iarael NSbd 9 sepelierent N 10 lingua latina bd enthaphistas CN entaphistas LS Bvfoupio-cac b 12 graecę CN grece L enthaphiase C entaphiase NLS evaafiast b thapse CNLS ft-aitae b enthaphiaste C entaphiastę NLS svd-asiaae b 13 exibetur (be corr.) C humanis b 14 sicando C opere (pr. e 8. I. m. 1) C 17 accipienda b 19 faraonis C 20 in om. NLSb 22 per ante potentes 8. l. C 23 perferent N 24 ante non legitur Unde illud in C ęuangeIio C 26 iacet (e ex i) C paraliticus CN )

540
paralyticus; alius autem totum diligentius narrans amicos eum ad dominum misisse commemorat, qui hoc ei dicerent: in quibus amicis utique ipse uenit, cuius in eis uoluntas praesens fuit. unde est: qui uos recipit, me recipit; et qui me recipit, recipit eum qui me misit.

Planxerunt eum planctum magnum et ualidum. planxerunt planctum, non planxerunt planctu. locutio est in latina lingua non ignota, sicut dicitur: seruitutem seruiuit, militiam militauit et similia.

Et redditione reddet nobis omnia mala, quae ostendimus ei. ex hac locutione ait et apostolus: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit: ostendimus enim dictum est uel ostendit pro eo, quod est" fecimus" uel "fecit".

Accipe iniquitatem seruorum dei patris tui. noua locutio est "accipe iniquitatem" pro "ignosce" aut "remitte" aut "obliuiscere". sed puto inde esse dictum "accipe", ac si diceretur "aequo animo accipe", hoc est noli indigne ferre.

Et uenientes ad eum dixerunt. non iterum uenerunt, sed quod dictum fuit iterum dictum est; solet hoc \'facere scriptura. [*]( 1 cf. Luc. 7, 3 4 Matth. 10, 40 6 Gen. 50, 10 10 Ib. 50, 15 12 II Tim. 4, 14 15 Gen 50, 17 20 Ib. 50, 18 ) [*]( 2 misisse ad dominum N 5 recepit (bis) N 6 planctum (n s, I. m. 1) C ualedum N 7 planxerunt om. C 8 sicut-similia om. C seruitute N 10 redet C 11 ei] ajru) cod. Alex. et ex C 12 erarius N 14 fecit (t s. I. m. 1) 8 16 iniquitatem om. 81 ignusce 01 ignoscae N 19 fcrrte (a eras.) S 21 fuit iterum dictum OJn. N post fuit uerba sttperiora itcrum-fuit repetita exp. sunt C 22 Expliciunt locutio nes in libro genesis amen fol. 49b C Explicit explicite sunt locuciones genesis. incipiunt locutiones exodi rol. 60b N Expliciunt locutiones genesis. Incipiunt locutiones exodi L Expliciunt locution genesis (pr. s in ras.) Incip locatis exodi fol 11 8 )

541