Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Extende manum et adprehende caudam graecus habet; latinus autem "manum tuam et caudam e ius" interpretatus est.

Et extendens manum adprehendit caudam, et facta est uirga in manu eius.

Et dixit illi: ut credant tibi, quoniam adparuit tibi dominus deus patrum ipsorum. graecus non habet: et dixit illi, sed continuo adiunxit: ut credant tibi, id est uerba dei post illud factum miraculum, tamquam adhuc loqueretur et modo sententiam uerborum inpleuerit. nam ordo est uerborum: extende manum et adprehende caudam, ut credant tibi; sed interpostita est facti narratio et postea redditum, ut credant tibi.

Quod latinus habet: et facta est manus eius leprosa tamquam nix, graecus non habet "leprosa", sed tantum: facta est tamquam nix. [*]( 1 Ex. 8, 18 4 Ib. 3, 22 8 Ib. 4, 1 11 Ib. 4, 4 16 lb. 4, 5 24 Ib. 4, 6 ) [*]( 2 stoaxouaovtat cod. Graeci 8 et om. b 4 latinus] grfcus b sec. cod. Alex. et ante ab om. b 6 habet om. C cohabitratice C syscena C siscenu N synscenu LS covxsvou b 7 latini aliqui Sbd 8 non crediderint] no diderint (lac. circa 8 litter.) N 9 latini LSb 10 interptatis (i tin. ex u et supra s virgula add.) S interpretati sunt b est om. 8 14 adprehendat C 16 sec. cod. Alex. 17 tibi om. b non s. l. m.1 C 18 et dixit illi om. cod. Graeci 20 impleuerat C 22 narrati L narratio (o s. I. m. 1) S 25 leprosa om. cod. Graeci; lebrosa (bis) 0 )

544

Quodsi non audierint uocem signi primi: graecus sic habet; latinus autem: uocem tuam signi primi. sic et sequitur: credent tibi in uoce signi sequentis.

Et erit aqua quam sumes de flumine sanguis super aridam, uel potius: super aridum, id est super id, quod aridum est. quod latinus dixit: sanguis super terram.

Moyses dicit: precor, domine, non sum eloquens ante hesternam et nudiustertianam diem.

Et uirgam hanc sumes in manum tuam, in qua facies in ea signa, cum dici posset: in qua facies signa aut certe: uirgam hanc sumes in manum tuam et facies in ea signa. nunc uero utrumque dictum est solita locutione scripturarum.

Post dies autem illos multos mortuus est rex Aegypti. dixit autem dominus ad Moysen in Madian: uade, perge in Aegyptum; mortui enim sunt omnes, qui quaerebant animam tuam. multa in his uerbis genera locutionum notanda sunt, primo: uade, perge in Aegyptum, tamquam non sufficeret tantum "uade" uel tantum "perge"; deinde: mortui enim sunt omnes, qui quaerebant animam tuam, cum solum regem Aegypti scriptura dixerit mortuum et de solo antea dictum fuerit, quod Moysen quaerebat occidere. an ipse post alios inimicos ultimus [*]( 1 Ex. 4, 8 5 Ib. 4, 9 9 Ib. 4, 10 11 Ib. 4, 17 16 Ib. 4, 18. 19 ) [*]( 2 signi primi om. N; sed spatium ad 13 litter. uacuum 3 sic et sequitur] sequitur: et sic b credentj redent N uocem LS 5 sanguinis sui per aridam b 6 aridum] aridam b 7 sanguis in ras. S 9 dixit Lb non sum eloquens] 00* EoXoyo? atILt Origenis tom. XV p. 354; cod. Graeci apud. Tisch. otr/ ixavo6 stju 10 hesternam] esternam C externam LS et] xai cod. Alex. nudustertianam CNLS1 12 signa cum dici] signaculQ dici C 16 illius b mortnvs (v mpra 0) N 17 autem om. S 18 maziam C madiam N aegypto C sunt enim CLSbd 19 multum NLS1 in m. 2 in ras. S 20 locutionv (v supra e m. 1) C 21 egypto C 22 enim om. LSbd 23 tuam om. Cb 25 inimicos C )

545
mortuus est ? quod si ita est, non locutio, sed sensus est. item: qui quaerebant animam tuam, non in malo tantum. sed etiam in bono dici solet in scripturis; nam sicut hic in malo dictum est etiam in Psalmis: confundantur et reuereantur, qui quaerunt animam meam, in bono: perit fuga a me et non est qui requirat animam meam, nisi forte aliquid distare dicitur inter quaerentes et requirentes, ut illud in malo, hoc in bono intellegendum sit.

Et dicebant ad populum dicentes: haec dicit Pharao: quam locutionem piguit latinum interpretari.\'

Uideat deus uos et iudicet, quoniam execrabilem fecistis odorem nostrum palam Pharaone et palam seruis eius, dare gladium in manus eius, ut occidat nos. sic enim habet graecus; latinus autem ait, quem pro optimo legebamus: ut daretis gladium in manibus eius: qui soloecismus nulla interpretationis necessitate factus est, quia in graeco non est.

<Et> statui testamentum meum ad illos, ita ut darem illis terram Chananaeorum et terram, quam incoluerunt, in qua et incoluerunt in ea. sic enim habet graecus, quod utique et in graeca lingua absurde uidetur sonare. et tamen Septuaginta interpretum auctoritas tanta est, quos ita loqui non piguit. quid? si enim et sensus hic latet? quodsi nullus est, ipsa locutio notanda est, ne alibi inuenta sensum inpediat uel aliquid quaerere, ubi quaerendum non est, conpellat. [*]( 4 Pa. 39, 15 5 Ps. 141, 5 9 Ex. 5, 10 11 Ib. 5, 21 18 lb. 6, 4 ) [*]( 1 mortnvs (v supra o m. 1) C prim. est] fuerit b 4 etiam] sic etiam b 5 periit LSbd 6 nisi] si N 7 dicatur (a in ras. m. 2) 8 8 hoc in bono om. S 10 farao C piijguit S interpretare LS 11 uos deus C 12 pharaonem C Pharaone et palam om. N 16 solycismus CN solicismus LSl solecismus 82 interptationes 81 17 qui b 18 Et addidi 19 cananeorum CN chananeorum LS 20 ea] eam N 23 si om. CLSbd et] et si b 24 ipse C 25 quemrere N ) [*]( XXVIII. Ang. sect. III par* 1. ) [*]( 35 )

546

Quod habet latinus: exaudiui gemitum filiorum Israhel, quemadmodum Aegyptii adfligunt eos, graecus habet: καταδουλοῦνται αὐτοὺς, quod interpretari posset: in seruitutem redigunt eos; nam uno uerbo non potest.