Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Haec sunt nomina filiorum Ismahel secundum nomina generationum eorum: tamquam dixisset, secundum quae nomina generationes eorum appellatae sunt.

Accepit Rebeccam filiam Batuel Syri de Mesopotamia, sororem Laban Syri, sibi in uxorem, cum posset dici tantummodo "uxorem", aut "sibi uxorem".

Et ei erant gemini in utero eius, cum posset non addi, quod dictum est eius.

Creuerunt autem iuuenes. est talis locutio et apud auctores saeculares, sicuti est: et scuta latentia condunt, id est condendo latentia faciunt. sic et hic "creuerunt iuuenes", cum infantes - essent, intellegitur: crescendo facti sunt iuuenes.

Iacob ad Esau: uende mihi hodie primogenita tua mihi; sic enim habent codices graeci.