Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Uidentes uidimus, quia est dominus tecum.
Et disponemus tecum testamentum . amant scripturae pro pacto ponere testamentum, id est διαθήκην quod latini habent: et disponemus tecum testamentum, ne facias nobisum malum, tamquam diceretur, ut paciscaris non facere nobiscum malum.
Et uocauit filium suum seniorem Esau et dixit: hoc loco senioris nomen non significat aetatem grauem, sed ex conparatione maiorem. [*]( 5 Gen. 25, 13 8 Ib. 25, 20 11 Ib. 25, 24 18 Ib. 25, 27 14 Uergil. Aen. III 237 18 Gen. 25, 81 20 Ib. 26, 28 21 Ib. 26, 28. 29 26 Ib. 27, 1 ) [*]( 1 eorum b 3 dextera b 5 Ismahel] ibl CLb ismael Sd 6 eorum om. C 7 generatio C 8 sec. cod. Alex. rebecca S batuhel K bathuel bd 9 haban N in] »{<; om. cod. Alex. 11 possit C 15 latifitia b 16 quum C 20 estj tjv cod. Graeci tecum om. C 22 diatecen OK diathecen LS ScaSnrjsv b 24 malum] malum hoc L pa.ciscaris C )
Nunc ergo sume uas tuum pharetramque et arcum: non dixit uasa, sed uas . quod autem intellegi uoluit, non adparet, nisi forte locutio est, ut uas pharetram uoluerit intellegi et exponendo quid dixerit uas adiunxerit: pharetramque et arcum, tamquam dixerit: sume uas tuum et pharetram, uelut si diceret: sume uas tuum, id est pharetram, deinde aliud "et arcum", quod non ad illud uas pertineret, quod est pharetra. aut certe pharetram et arcum uas uoluit appellare, singularem ponens numerum pro plurali, tamquam si diceret: accipe uestem tuam, quo nomine intellegeremus plures uestes, sicut intellegimus militem pro militibus, et multa sunt alia.
Exi in campum et uenare mihi uenationem.