Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Dominus cui placui ante ipsum ipse mittet angelum suum tecum; quasi non sufficeret "cui placui". an poterat ei placere nisi ante ipsum?
Si tu prosperas uiam meam quam ego nunc ingredior in eam.
Cum uerba sua narraret seruus Abrahae, quae dixit accessurus ad fontem, ita narrauit: et erit uirgo, cui ego dixero: da mihi bibere pusillum aquae de hydria tua, et dicet mihi: et tu bibe, et camelis tuis hauriam . haec mulier est quam parauit dominus famulo suo Isaac. quibus uerbis satis euidenter expressum est etiam mulieres appellatas locutione hebraica, quae uirgines essent.
Et benedixi dominum deum domini mei Abraham . honorificentiae locutio est et familiarissima scripturis, sicut deus Heliae.
Renuntiate mihi, ut redeam in dextram aut sinistram. per dextram prosperitatem, per sinistram aduersitatem significauit; id est dextram, si concesserint, sinistram, si non concesserint; nam utique ea uia rediturus fuerat qua uenerat . quam locutionem scripturarum [*]( 3 Ib. 24, 28 5 Ib. 24, 32 7 Ib. 24, 40 10 Ib. 24, 42 13 Ib. 24, 43. 44 19 Ib. 24, 48 22 Ib. 24, 49 ) [*]( 1 a domino] quę est a domino C 2 dicerit C1 4 ipsa non N esset ipsa b et om. C 7 mittit CIN 8 sufficerit 01 10 ste. cod. Alex. quam] qua bd om. C 12 narrat b 13 Bee. cod. Alex. 14 aq: CI ydria CN 15 auriam CIN 16 haec est mulier L 18 appellatus 81 hebręica CX 19 benedixit C 20 familiaris N 22 renuntia.te S in om. NLSb dexteram b aut] uel b 23 dezteram b scilicet prosperitatem b 24 dexteram b 25 consenserint N )