Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et surrexit Abraham a mortuo suo: non dixit "a mortua sua". et iterum de eadem: et sepeliam. inquit, mortuum meum: quod non neutro quasi corpus mortuum, sed masculino genere dictum graeca scriptura demonstrat. [*]( 1 lb. 21, 19 S Loc. IX 5 Ib. 21, 23 6 Ib. 21, 27 9 Ib. 22, 2 11 lb. 22, 4 18 Ib. 22, 16. 17 17 Ib. 22, 17 19 Ib. 22, 20 22 Ib. 23, 3. 4. ) [*]( 1 oculns C1 puteumtaq: (t exp. m. J) C 2 enim] cum b 3 libri b ex p) C 5 quam (m 8. Z. m. 1) C in qua LSb qua N inabitasti N 11 sec. cod. Alex. sufficeret (e fin. ex i) C 18 (et 14) memetipsum bd 14 iuraui] iura C quod-te om. C 15 addito] audito b 16 memetipsum d 19 est orn. b abrahe N 22 babraham S 23 a mortua om. N; sed spatiuui sufficiens vacuum est 25 masculo 81 )

519

Et adiurabo te per dominum deum caeli et deum terrae. graeci non habent "per", sed: adiurabo te dominum deum caeli.

Cum quibus ego habito in eis.

Ne quando noluerit mulie ire mecum: mulierem feminam appellare proprium est illius linguae.

In terram de qua existi inde.

Adtende tibi, ne reuoces filium meum illuc: his uerbis solet comminatio declarari.

Et posuit puer manum suam sub femore Abrahae et iurauit ei de uerbo hoc. ergo locutio est, qua dixerat Abraham: adiuro te, ac si dixisset: iura mihi; non autem solemus sic loqui. sed obseruandum est, utrum sint in scripturis aliae similes locutiones; nam et quod dixit Abraham: si noluerit mulier uenire tecum, purus eris a iuramento hoc, manifestauit ita se dixisse: adiuro te, tamquam diceret: iura mihi.

Quod scriptum est de Rebecca: uirgo autem erat speciosa facie ualde; uirgo erat, uir non cognouerat eam, ista repetitio commendationem uirginitatis insinuat. sed cur additum sit: uir non cognouerat eam, nisi locutionis sit, mirum, si possit ita accipi, ut uirgo nomen sit aetatis, non integritatis. graeci autem non habent "cognouerat", sed "cognouit": quod uidetur inconsequens.

Adorauit domino: quod nobis usitatum est dicere "adorauit dominum".

Quoniam non dereliquit iustitiam et [*]( 1 Gen. 24, 3 4 Ib. 24, 3 5 Ib. 24, 5 7 Ib. 24, 5 8 Ib. 24, 6 10 Ib. 24, 9. 3. 8 18 Ib. 24, 16 25 Ib. 24, 26 27 Ib. 24, 27 2 per om. N iuro b adiuro CNLS te om. d 3 dominum] per dum C 7 existis C 8 tibil te tibi b reuocea 81 9 declinare 81 10 manum suam legitur post Abrahaa in C 12 adiuro te om. b 14 similes (e ex i) C similaes (a fin. add.) S et om. LSbd 15 ..si (ni eras.) S sec. cod. Alex. 19 facie om. LSbd 20 commendationem1 come C 21 quur N 22 utJ ita ut b 27 magis respondet cod. Alex derelinquid C dereliquid 81 )

520
ueritatem a domino meo, id est iustitiam et ueritatem, quae est a domino meo, ac si diceret: quam fecit dominus meus.

Et currens puella nuntiauit in domum matris suae: quasi non ipsa esset et patris domus.

Et aquam lauere pedibus ipsius et pedibus uirorum qui cum eo erant.

Dominus cui placui ante ipsum ipse mittet angelum suum tecum; quasi non sufficeret "cui placui". an poterat ei placere nisi ante ipsum?

Si tu prosperas uiam meam quam ego nunc ingredior in eam.

Cum uerba sua narraret seruus Abrahae, quae dixit accessurus ad fontem, ita narrauit: et erit uirgo, cui ego dixero: da mihi bibere pusillum aquae de hydria tua, et dicet mihi: et tu bibe, et camelis tuis hauriam . haec mulier est quam parauit dominus famulo suo Isaac. quibus uerbis satis euidenter expressum est etiam mulieres appellatas locutione hebraica, quae uirgines essent.

Et benedixi dominum deum domini mei Abraham . honorificentiae locutio est et familiarissima scripturis, sicut deus Heliae.

Renuntiate mihi, ut redeam in dextram aut sinistram. per dextram prosperitatem, per sinistram aduersitatem significauit; id est dextram, si concesserint, sinistram, si non concesserint; nam utique ea uia rediturus fuerat qua uenerat . quam locutionem scripturarum [*]( 3 Ib. 24, 28 5 Ib. 24, 32 7 Ib. 24, 40 10 Ib. 24, 42 13 Ib. 24, 43. 44 19 Ib. 24, 48 22 Ib. 24, 49 ) [*]( 1 a domino] quę est a domino C 2 dicerit C1 4 ipsa non N esset ipsa b et om. C 7 mittit CIN 8 sufficerit 01 10 ste. cod. Alex. quam] qua bd om. C 12 narrat b 13 Bee. cod. Alex. 14 aq: CI ydria CN 15 auriam CIN 16 haec est mulier L 18 appellatus 81 hebręica CX 19 benedixit C 20 familiaris N 22 renuntia.te S in om. NLSb dexteram b aut] uel b 23 dezteram b scilicet prosperitatem b 24 dexteram b 25 consenserint N )

521
etiam cetera earum loca indicabunt, quia dextra nominatur in omnibus bonis, sinistra in malis, siue felicitas et infelicitas siue iustitia et iniustitia et aliquando dextra in aeternis, sinistra in temporalibus.

Haec sunt nomina filiorum Ismahel secundum nomina generationum eorum: tamquam dixisset, secundum quae nomina generationes eorum appellatae sunt.

Accepit Rebeccam filiam Batuel Syri de Mesopotamia, sororem Laban Syri, sibi in uxorem, cum posset dici tantummodo "uxorem", aut "sibi uxorem".

Et ei erant gemini in utero eius, cum posset non addi, quod dictum est eius.