Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua habitas, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam. uidendum, utrum locutio sit, quod dixit aeternam — graeci habent alwvtov — et quod ait: et semini tuo post te; ibi enim uoluit intellegi quod dixerat: tibi.

Tu autem testamentum meum conseruabis, <tu> et semen tuum post te in progenies suas: conseruabis pro "conserua"; promissiuum pro imperatiuo modo posuit.

Et puer octo dierum circumcidetur <uestrum> [*](3 Ib. 15, 13 6 Ib. 16, 3 8 Ib. 16, 5 14 Ib. 17, 6 16 Ib. 17, 8 21 Gen. 17, 9 24 Ib. 17, 12 ) [*](1 in om. C latinns C 2 meom C1 8 quia] quod 8 5 tantumdem bd 6 xat sewxs cod. Alex. 8 aidisset b spta Sl 10 abet CN stSouoa CNb idusa LS 11 dicetur LS 12 solycismus CN solicismus LSl illum LS 18 quod om. C laoiioa] ifiouoa ctSoosa C idusa siioaa LS siSouaa stdoqa b dicimus bd 14 habent om. b 16 Et om. N post te] poste N 17 canaan C 18 dicit bd 19 EONION C aeonion N eonio LS et amte quod om. C 21 tu addidi ex Aug. de Ciuit. dei t. II 166, 26 ed. Dombart 22 post te] poste N in ex m S 23 imperatiuo ex imperaturo m. 1 C 24 oestrum addidi ex Aug. de Ciuit. dei t. II169, 3 ed. Dombart; op.wv cod. Alex. )

517
omne masculinum: pro omnis masculus., quasi posset circumcidi nisi masculus.

Et procidit Abraham in faciem et dixit in animo suo dicens: si mihi centum annos habenti nascetur, et si Sarra annorum nonaginta pariet! admirantis esse istam locutionem, non dubitantis dubitandum non est.

Abraham autem erat annorum nonaginta nouem, cum circumcisus est carnem praeputii sui. non dixit: carne aut in carne.

Et in boues adcucurrit Abraham. non dixit: ad boues.

Abraham autem et Sarra seniores progressi in diebus: quod graeci habent "progressi dierum".

Dixit autem dominus: clamor Sodomorum et Gomorrhae inpletus est, et delicta eorum magna ualde. clamorem scriptura solet ponere pro tanta inpudentia et libertate iniquitatis, ut nec uerecundia nec timore abscondatur.

Et dixit, quia non perdam, si inuenero ibi quadraginta quinque: superfluum uidetur "quia", et ideo in codicibus nonnullis latinis non legitur.

Numquid, domine, si loquar: subauditur " irasceris" aut aliquid huius modi.

Cum euerteret dominus ciuitates in quibus habitabat in eis.

In omni loco ubi intrauerimus ibi. [*]( 3 Ib. 17, 17 8 lb. 17, 24 11 Ib. 18, 7 18 Ib. 18, 11 15 Ib. 18, 20 20 Ib. 18, 28 23 Ib. 18, 30 25 Ib. 19, 29 . 27 Ib. 20, 13 1 omns CN omnes masculos LS possit C 3 Bee. cod. Alex. procedit N abraam C 6 nascitur N; fortasse: nascetur filius, cf Dombart II178, 14 8 31 YJV cod. Alex. 9 cum om. L 11 accurrit Sb 13 sarra LS sara bd 15 sec. cod. Alex. 16 gomurre C gomorre N gomorrae S gomurrae L 17 tantam C 20 sec. cod. Alex. 21 XLV S uideretur N 25 xuptov cod. Alex. 26 habitabant LS )

518

Et aperuit deus oculos eius, et uidit puteum aquae uiuae. locutio est; non enim clausis oculis erat. unde iam in principio libri locuti sumus, ubi scriptum est: et aperti sunt oculi eorum.

Et terra quam inhabitasti in ea.

Et disposuerunt ambo testamentum. uel testati sunt ambo; amat scriptura testamenti nomine pactum appellare.

Accipe filium tuum dilectum: illa locutione dictum est "accipe", qua etiam ad Agar de filio eius.

Et respiciens Abraham oculis, cum sufficeret "respiciens".

Per me ipsum iuraui: nisi benedicens benedicam te . ac si diceret: per me ipsum iuraui, quod benedicens benedicam te, aut nullo uerbo addito simpliciter: per me ipsum iuraui: benedicens benedicam te.

Et multiplicans multiplicabo semen tuum. cum sufficere posset "multiplicabo".

Et nuntiatum est Abrahae dicentes, cum consuetudo loquendi habeat: nuntiauerunt Abrahae dicentes. aut: nuntiatum est a dicentibus.