Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Creuerunt autem iuuenes. est talis locutio et apud auctores saeculares, sicuti est: et scuta latentia condunt, id est condendo latentia faciunt. sic et hic "creuerunt iuuenes", cum infantes - essent, intellegitur: crescendo facti sunt iuuenes.

Iacob ad Esau: uende mihi hodie primogenita tua mihi; sic enim habent codices graeci.

Uidentes uidimus, quia est dominus tecum.

Et disponemus tecum testamentum . amant scripturae pro pacto ponere testamentum, id est διαθήκην quod latini habent: et disponemus tecum testamentum, ne facias nobisum malum, tamquam diceretur, ut paciscaris non facere nobiscum malum.

Et uocauit filium suum seniorem Esau et dixit: hoc loco senioris nomen non significat aetatem grauem, sed ex conparatione maiorem. [*]( 5 Gen. 25, 13 8 Ib. 25, 20 11 Ib. 25, 24 18 Ib. 25, 27 14 Uergil. Aen. III 237 18 Gen. 25, 81 20 Ib. 26, 28 21 Ib. 26, 28. 29 26 Ib. 27, 1 ) [*]( 1 eorum b 3 dextera b 5 Ismahel] ibl CLb ismael Sd 6 eorum om. C 7 generatio C 8 sec. cod. Alex. rebecca S batuhel K bathuel bd 9 haban N in] »{<; om. cod. Alex. 11 possit C 15 latifitia b 16 quum C 20 estj tjv cod. Graeci tecum om. C 22 diatecen OK diathecen LS ScaSnrjsv b 24 malum] malum hoc L pa.ciscaris C )

522

Nunc ergo sume uas tuum pharetramque et arcum: non dixit uasa, sed uas . quod autem intellegi uoluit, non adparet, nisi forte locutio est, ut uas pharetram uoluerit intellegi et exponendo quid dixerit uas adiunxerit: pharetramque et arcum, tamquam dixerit: sume uas tuum et pharetram, uelut si diceret: sume uas tuum, id est pharetram, deinde aliud "et arcum", quod non ad illud uas pertineret, quod est pharetra. aut certe pharetram et arcum uas uoluit appellare, singularem ponens numerum pro plurali, tamquam si diceret: accipe uestem tuam, quo nomine intellegeremus plures uestes, sicut intellegimus militem pro militibus, et multa sunt alia.

Exi in campum et uenare mihi uenationem.

Et uade ad oues et sume mihi <inde> duos haedos teneros et bonos. nomine ouium utriusque pecoris genus significauit, quod in eisdem pascuis simul erant.

Et det tibi benedictionem patris tui Abraham: Isaac dicit filio suo de auo eius patre suo.

Et exiit in Mesopotamiam Syriae: quasi Mesopotamia dicatur nisi Syriae; quamuis hoc Septuaginta non habere perhibeantur "Syriae", sed cum asterisco scriptum est.

Deus ad Iacob: non te derelinquam, donec [*](1 Ib. 27, 3 13 Ib. 27, 3 14 Ib. 27, 9 17 Ib. 28, 4 19 lb. 28, 5 23 Ib. 28, 15 ) [*]( 1 ergo] ergo ego C bas N faretram C faretramque NLS 2 pQp 4ixit non dixit N 3 appareret C ut] et N per uas b faretram CNLS 4 et om. N aditlxit b 5 faretramque CNLS uas] bas N 6 faretram CNLS ueluti NLS uel b suijinie (pr. m exp. m. 1) C bas N id est] et C 7 ad illud om. C illud] aliud LS 8 est om. C pharetram C faretra NLS aut certe pharetram 8. Z. add. m. 1 C 11 sicuti Nd 12 alia] talia NLSbd 18 campo N 14 inde addidi sec. Quaest. de Genesi quaest. CXVII5 19 Et om. b siriae N, om. cod. Graeci mesopotamia (~ supra a eras.) S 20 hoc lin. perducta del. assignatur. S 21 perhibebantor S perhibentur b asterieco* C asteriscos LSl 28 ante Deus add. ait X derelinquam te bd\' )

523
faciam omnia, quae tecum locutus sum, quasi dimissurus eum, cum fecerit; non utique, sed locutio est.

Et surrexit Iacob de somno suo et dixit quia est dominus in loco hoc, ego autem ignorabam: plenus sensus est, etsi non habeat "quia".

Est dominus in loco hoc . ac si deceret: est hic demonstratio domini; non enim dominus in loco est.

Iacob interrogans quod ait: nostis Laban filium Nachor? cum esset filius Batuel, intellegendum est nobiliorem fuisse Nachor et merito dignitatis eius factum esse, ut de ipso interrogaret. filium autem dici et aui et proaui et ultra maioris alicuius eum, qui ex illo propagatur, usitatissimae locutionis est. hinc est. quod et Isaac patrem filii sui appellauit Abraham, sicut paulo ante commemoraui.

Adhuc est dies multa, nondum est hora congregandi pecora.

Et dedit illi Ballan ancillam suam ipsi uxorem: plenum esset, etsi ipsi non adderetur.

Si inueni gratiam ante te, auguratus essem; benedixit enim me deus in introitu tuo. non uidetur consequens, quia hic dicendum fuit: si inuenissem gratiam ante te, auguratus essem; nunc autem "si inueni" ordo est. id est: si inueni gratiam ante te, permitte me augurari; ita enim dixit: auguratus essem, tamquam diceret: o si auguratus essem! id est ad bonum augurium te in domo mea haberem.

Exaudiet me iustitia mea in die crastino: id est exaudiri me faciet. [*]( 3 Gen. 28, 16 8 Ib. 29, 5 15 Ib. 29, 7 17 Ib. 80, 4 19 Ib. 30, 27 27 Ib. 30, 33 ) [*]( 2 eum om. CNbd 3 Et addidi see. Quaest. in Gen. quaest. LXXXIII 8 labi b 9 nachor (h a, I.) S batuhel N bathuel bd 10 nachor (h 8. I.) S 11 dicit C et ante proaui om. C et ante ultra om. LSb 12 usitatissima elocutionis N 17 Ballan] laban Cb ballam LNd 20 in om. C 21 quia] qui b 23 id est onl. Cbd 27 Exaudiet] Et exaudiet CNLSd 28 exaudire LS )

524

Et uidit Iacob faciem Laban, et ecce non erat ad eum sicut hesterna et nudiustertiana die: familiarissima in scripturis locutio; hesterna et nudiustertiana die pro tempore praeterito posuit.

Et uidi oculis meis in somno, cum clausi sint in somno oculi corporis.