Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Dixit autem dominus: clamor Sodomorum et Gomorrhae inpletus est, et delicta eorum magna ualde. clamorem scriptura solet ponere pro tanta inpudentia et libertate iniquitatis, ut nec uerecundia nec timore abscondatur.

Et dixit, quia non perdam, si inuenero ibi quadraginta quinque: superfluum uidetur "quia", et ideo in codicibus nonnullis latinis non legitur.

Numquid, domine, si loquar: subauditur " irasceris" aut aliquid huius modi.

Cum euerteret dominus ciuitates in quibus habitabat in eis.

In omni loco ubi intrauerimus ibi. [*]( 3 Ib. 17, 17 8 lb. 17, 24 11 Ib. 18, 7 18 Ib. 18, 11 15 Ib. 18, 20 20 Ib. 18, 28 23 Ib. 18, 30 25 Ib. 19, 29 . 27 Ib. 20, 13 1 omns CN omnes masculos LS possit C 3 Bee. cod. Alex. procedit N abraam C 6 nascitur N; fortasse: nascetur filius, cf Dombart II178, 14 8 31 YJV cod. Alex. 9 cum om. L 11 accurrit Sb 13 sarra LS sara bd 15 sec. cod. Alex. 16 gomurre C gomorre N gomorrae S gomurrae L 17 tantam C 20 sec. cod. Alex. 21 XLV S uideretur N 25 xuptov cod. Alex. 26 habitabant LS )

518

Et aperuit deus oculos eius, et uidit puteum aquae uiuae. locutio est; non enim clausis oculis erat. unde iam in principio libri locuti sumus, ubi scriptum est: et aperti sunt oculi eorum.

Et terra quam inhabitasti in ea.

Et disposuerunt ambo testamentum. uel testati sunt ambo; amat scriptura testamenti nomine pactum appellare.

Accipe filium tuum dilectum: illa locutione dictum est "accipe", qua etiam ad Agar de filio eius.

Et respiciens Abraham oculis, cum sufficeret "respiciens".

Per me ipsum iuraui: nisi benedicens benedicam te . ac si diceret: per me ipsum iuraui, quod benedicens benedicam te, aut nullo uerbo addito simpliciter: per me ipsum iuraui: benedicens benedicam te.

Et multiplicans multiplicabo semen tuum. cum sufficere posset "multiplicabo".

Et nuntiatum est Abrahae dicentes, cum consuetudo loquendi habeat: nuntiauerunt Abrahae dicentes. aut: nuntiatum est a dicentibus.

Et surrexit Abraham a mortuo suo: non dixit "a mortua sua". et iterum de eadem: et sepeliam. inquit, mortuum meum: quod non neutro quasi corpus mortuum, sed masculino genere dictum graeca scriptura demonstrat. [*]( 1 lb. 21, 19 S Loc. IX 5 Ib. 21, 23 6 Ib. 21, 27 9 Ib. 22, 2 11 lb. 22, 4 18 Ib. 22, 16. 17 17 Ib. 22, 17 19 Ib. 22, 20 22 Ib. 23, 3. 4. ) [*]( 1 oculns C1 puteumtaq: (t exp. m. J) C 2 enim] cum b 3 libri b ex p) C 5 quam (m 8. Z. m. 1) C in qua LSb qua N inabitasti N 11 sec. cod. Alex. sufficeret (e fin. ex i) C 18 (et 14) memetipsum bd 14 iuraui] iura C quod-te om. C 15 addito] audito b 16 memetipsum d 19 est orn. b abrahe N 22 babraham S 23 a mortua om. N; sed spatiuui sufficiens vacuum est 25 masculo 81 )

519

Et adiurabo te per dominum deum caeli et deum terrae. graeci non habent "per", sed: adiurabo te dominum deum caeli.

Cum quibus ego habito in eis.

Ne quando noluerit mulie ire mecum: mulierem feminam appellare proprium est illius linguae.

In terram de qua existi inde.

Adtende tibi, ne reuoces filium meum illuc: his uerbis solet comminatio declarari.

Et posuit puer manum suam sub femore Abrahae et iurauit ei de uerbo hoc. ergo locutio est, qua dixerat Abraham: adiuro te, ac si dixisset: iura mihi; non autem solemus sic loqui. sed obseruandum est, utrum sint in scripturis aliae similes locutiones; nam et quod dixit Abraham: si noluerit mulier uenire tecum, purus eris a iuramento hoc, manifestauit ita se dixisse: adiuro te, tamquam diceret: iura mihi.