Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Dixit autem dominus: clamor Sodomorum et Gomorrhae inpletus est, et delicta eorum magna ualde. clamorem scriptura solet ponere pro tanta inpudentia et libertate iniquitatis, ut nec uerecundia nec timore abscondatur.

Et dixit, quia non perdam, si inuenero ibi quadraginta quinque: superfluum uidetur "quia", et ideo in codicibus nonnullis latinis non legitur.

Numquid, domine, si loquar: subauditur " irasceris" aut aliquid huius modi.

Cum euerteret dominus ciuitates in quibus habitabat in eis.

In omni loco ubi intrauerimus ibi. [*]( 3 Ib. 17, 17 8 lb. 17, 24 11 Ib. 18, 7 18 Ib. 18, 11 15 Ib. 18, 20 20 Ib. 18, 28 23 Ib. 18, 30 25 Ib. 19, 29 . 27 Ib. 20, 13 1 omns CN omnes masculos LS possit C 3 Bee. cod. Alex. procedit N abraam C 6 nascitur N; fortasse: nascetur filius, cf Dombart II178, 14 8 31 YJV cod. Alex. 9 cum om. L 11 accurrit Sb 13 sarra LS sara bd 15 sec. cod. Alex. 16 gomurre C gomorre N gomorrae S gomurrae L 17 tantam C 20 sec. cod. Alex. 21 XLV S uideretur N 25 xuptov cod. Alex. 26 habitabant LS )

518