Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et aperuit deus oculos eius, et uidit puteum aquae uiuae. locutio est; non enim clausis oculis erat. unde iam in principio libri locuti sumus, ubi scriptum est: et aperti sunt oculi eorum.

Et terra quam inhabitasti in ea.

Et disposuerunt ambo testamentum. uel testati sunt ambo; amat scriptura testamenti nomine pactum appellare.

Accipe filium tuum dilectum: illa locutione dictum est "accipe", qua etiam ad Agar de filio eius.

Et respiciens Abraham oculis, cum sufficeret "respiciens".