Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Et dedit eam Abram uiro suo ipsi uxorem: plus habet "ipsi".
Cum au.tem uidit se conceptum habere, spreta sum coram illa. graeci habent hoc loco participium, quod latina lingua non habet, hoc est iSoooa; sed tamquam si diceretur: uidens autem se conceptum habere, spreta sum coram illa, quasi soloecismus sonat. sic etiam per illud participium, quod dictum est to6aa, pro quo nos diximus: uidens.
Quod latini habent: augeam te nimis ualde, graeci habent: ualde ualde.
Et dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua habitas, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam. uidendum, utrum locutio sit, quod dixit aeternam — graeci habent alwvtov — et quod ait: et semini tuo post te; ibi enim uoluit intellegi quod dixerat: tibi.
Tu autem testamentum meum conseruabis, <tu> et semen tuum post te in progenies suas: conseruabis pro "conserua"; promissiuum pro imperatiuo modo posuit.