Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Et Correos qui in montibus Seir, subauditur "erant".
Adueniens autem eorum qui euaserunt quidam nuntiauit Abram transfluuiali - ipse autem habitabat ad quercum Mambre — Amoris fratris Excol et fratris Aunan qui erant coniurati Abram: obscurum hyperbaton. ordo est enim: adueniens eorum qui euaserunt quidam Amoris fratris Excol et fratris Aunan, qui erant coniurati, nuntiauit Abram transfluuiali; ipse autem habitabat ad quercum. hoc hyperbaton obscurius fit etiam per ellipsin; cum enim dictum esset: quidam Amoris fratris Excol et fratris Aunan, non dictum est, quid fratris, sed intellegitur "filius": sicut dicitur Iacobus Alphei, quamuis non dicatur filius, nihil aliud intellegitur; et multae sunt tales locutiones scripturarum, ubi filius tacetur et intellegitur.
Quod habent quidam latini codices: et dixit Abram ad regem Sodomorum: extendam manum meam ad deum altissimum, qui creauit caelum et terram, si a sparto usque ad corrigiam calciamenti, fefellit interpretes, quod graecus habet STcaptCoo, quod latine filum intellegitur, et ista scripturarum locutio est.
Extendam manum meam ad deum altissimum, qui creauit caelum et terram, si accipiam de omnibus tuis: si enim pro eo dixit: extendam manum meam ad deum altissimum, ac si diceret "iuro", non est [*]( 1 Ib. 14, 6 3 Ib. 14, 13 16 Ib. 14, 22. 23 22 Ib. 14, 22. 23 ) [*]( 1 chorreos N choreos b Chorraeos d 4 abitabat N 5 marnbrę CLS emor b Amorrhis d eschol bd 6 aunam Nb yperbaton CNLS hiperbaton b 7 eorum quidam qui b quidam om. b amorrhis Ld emor b 8 excol (x supra s pos. m. 1) C eschol Lbd 9 abitabat N 10 yperbaton CNLS hiperbaton b ellypsin CLS eclipsin b 11 emor b Amorrhis d Excol et fratris om. bd excol 01 12 sicut] sicut cum d 13 alphaei Cd 17 extendo CNd 18 irpo$tov 3sov cod. Âlez. 19 asporto LS calceamenti d 20 interpretes scripri: interpretis 01 interpretem C2NLSbd spartion CNLS cnaptov b 21 etj ut Slbd est] sit bd 22 extendo CNLSd deum] dum N 24 extendo CNbd ) [*]( 33* )
Sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra: locutio quidem scripturarum est usitatissima; sed graeci habent: sciens scies, quod paene tantundem est.