Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Ascendit autem Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia eius et Lot cum eo in desertum, subauditur "ascenderunt". nec tamen proprie dicitur ascendisse cum eo, quod habebat exanime, sicut aurum et argentum et omnis supellex; ac per hoc intellegitur hic locutio, quae uocatur graece CeOffta xat1 lllit.łtv.

Et facta est rixa inter medium pastorum pecorum Abram et <inter medium pastorum) pecorum Lot: unde latini codices paene omnes non transtulerunt istam locutionem, sed ita loquuntur, ut consuetudo nostra habet. et nobis deinceps eam notare non placuit; ipsa est enim per omnia in graeca scriptura, ubi tale aliquid dicitur.

Quoniam homines fratres nos sumus. Abram dicit ad Lot: unde intellegitur morem esse scripturae ita loqui, ut fratres appellentur unius cognationis, etiamsi gradu sanguinis differant, ut alter sit in superiore. alter in inferiore, sicut hoc loco; nam patruus eius erat Abram.

Factum est autem in regno Amarphal regis Sennar. secundum nostrae locutionis consuetudinem sic incipere sufficeret: in regno autem Amarphal. ergo quod ait scriptura: factum est autem, more suo locuta est.

Quarto decimo autem anno Godollogomor et reges qui cum eo, subauditur "erant": unde a quibusdam latinis etiam additum est.\' [*]( 1 Ib. 13, 1 7 Ib. 13, 7 13 Ib. 13, 8 18 Gen. 14, 1 22 Ib. 14, 5 ) [*]( 1 adscendit d 2 loth NLSbd desertom CI 4 habeat C examine b et ante argentum om. N 6 zeumaca. tellypsin C zeumacat ellipsin N zenmacatellypsin LS zeugmatica eclipsis b 8 inter medium pastoram addidi sec. LXX 9 loth NLSbd 10 locuntur CN loquntur 81 12 tale aliquid. tale dicitur b 13 sec. cod. Alex. 14 dicit] dixit bd loth NLSbd ita] etita (i postea insertum) C 16 in fin. om. C 17 eius om. LS 18 (et 20) amarfal CNLS amraphel b 19 Sennaar d 20 inciperet N autem om. LS 22 godallogomor CI godollagomor N thodorlaomor b Chodollogomor d 23 o. βασιλεις oi μετ αυτου fLi\'t aurou cod. Alex. )

515