Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Quando fleuit Ioseph, cum recognosceretur a fratribus suis, ait scriptura: audierunt autem omnes Aegyptii, et auditum est in domo Pharaonis. deinde sequitur quod narrabat: dixit autem Ioseph ad fratres suos. prius itaque dixit scriptura, quod postea factum est; hoc enim famae celebritate accidit, ut omnibus Aegyptiis notum fieret; et postea reuersa est narratio ad id, quod dicebatur breui recapitulatione.
Et diuulgata est uox in domo Pharaonis dicentes: uenerunt fratres Ioseph. dicentes posuit pro "dicentium"; uox enim dicentium diuulgata est: uenerunt fratres Ioseph.
At ille respondit, quid est, dicens? ordo est: at ille respondit dicens: quid est?
Deus ad Iacob dicit: et ego descendam tecum in Aegyptum, et ego ascendere te faciam in finem. sic habent graeci, quod latini habent: et ego deducam te in finem.
ludam autem misit ante se ad Ioseph, ut ueniret sibi obuiam iuxta Heroum ciuitatem. nescio, utrum Heroum nomen facile in scripturis reperiatur.
In uerbis Ioseph, quibus ait ad fratres suos: ascendens nuntiabo Pharaoni et dicam ei: fratres mei et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, uenerunt ad me; uiri autem sunt pastores — uiri enim pecorum nutritores erant — et iumenta et oues et omnia sua adduxerunt. quod interpositum est: uiri enim pecorum nutritores erant, ex persona [*]( 2 Gen. 45, 2. 3 9 Ib. 45, 16 13 Ib. 46, 2 15 Ib. 46. 4 19 Ib. 46, 28 23 Ib. 46, 81. 32 ) [*]( 1 recognusceretur C 2 suis s. l. M. 1 C 4 ad] a N 5 scriptura dixit NLSbd 6 fame CLb 7 fieret (e fin. a. l. m. 1) C 13 dicens] Xefcov cod. Alex. 14 at] ad C 15 dixit ad iacob b 17 dacam S1 19 ad om. Sl 20 ciuitatem-heroum om. 2i 24 canaan C 26 enimj autem N )
Dixit autem Pharao ad Iacob: quot anni dierum uitae tuae? subauditur "sunt".
Pusilli et mali fuerunt dies annorum uitae meae. pusillos pro "paucis" positum est: neque enim uitae alicuius quam ceterorum dies possunt esse horarum spatio breuiores. hoc autem Iacob ex conparatione dixit uitae maiorum suorum; nam utique centum triginta annos, quos ille iam agebat, nemo nunc uiuit.
Triticum secundum corpus, id est secundum numerum corporum; per corpus enim numerum corporum, per numerum corporum numerum hominum significat.
Inualuerat autem fames ualde, et defecit terra Aegypti. "terram" posuit pro hominibus, qui erant in terra.
Uenerunt autem omnes Aegyptii ad Ioseph dicentes: da nobis panes. per panes triticum significat locutione per id, quod efficitur, id quod efficit.
Et facta est terra Pharaoni, non ait "Pharaonis". amat sic loqui scriptura, sicut in psalmo dictum est: et custodiui legem tuam. haec facta est mihi, quoniam iustificationes tuas exquisiui: de lege domini dixit: haec facta est mihi, id est in meam utilitatem. [*]( 5 Gen. 47, 8 7 Ib. 47, 9 13 Ib. 47, 12 16 Ib. 47, 13 19 Ib. 47, 16 22 Ib. 47, 20 24 Ps. 118, 55. 56 ) [*]( 1 post Ioseph sequitur Uiri b adiungendo sequitur post adduxerunt m uersu 4 b 2 iuraenta sua b in om. b 5 quot] quod CLKS1 7 mali] maligni NLSb 8 pusilli d 10 uite C 14 enim] etenim LSbd 14 nuip?merum (mu exp. m. 1) C 15 per-corporum om. N 17 terra b 20 per panes] panes per LSlb 21 efficiatur C 24 mihi s, l. m. 1 C 2o quoniam] quia bd 26 domini] dei LNSbd )
Praeter terram sacerdotum tantum non possedit Ioseph. quasi dixisset "praeter terram sacerdotum tantum omnem terram possedit Ioseph".