Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et congregetur triticum sub manu Pharaonis; id est" sub potestate".

Tamen thronum praecedam tui ego. sic se habent uerba in graeco, quae dixit Pharao ad Ioseph. sed "praecedam tui" usitata est apud Graecos locutio, apud nos autem dicitur "praecedam te"; illud uero "praecedam te thronum" nec apud Graecos usitata perhibetur, sed "praecedam te throno", id est honore sedis, quod intellegitur "praecedam te regno"; hoc enim illi et postea dicit.

Ego Pharao, sine te nemo extollet manum suam super omnem terram Aegypti. tamquam diceret: "ego sum rex, tu autem princeps uel praepositus Aegypti". Pharao quippe non hominis nomen est, sed regiae potestatis?.

Uidens autem Iacob, quia est uenditio in Aegypto, dixit filiis suis: quare segnes estis? ecce audiui, quod est uenditio in Aegypto: notandum, quia id, quod audisse se dicit, uidisse eum scriptura dixerat.

Emite nobis pusillas escas, ut uiuamus et non moriamur. unum horum sufficeret: aut ut uiuamus aut" ut non moriamur".

Pacati sumus; non sunt pueri tui exploratores. quasi de aliis dixerint: non sunt pueri tu exploratores, cum possent dicere" non sumus"; honorificentiae autem more maxime ita loquebantur.

Duodecim sumus pueri tui fratres in terra [*]( 1 Gen. 41, 35 8 Ib. 41, 40 10 Ib. 41, 44 14 Ib. 42, 1. 2 19 Ib. 42, 2 22 Ib. 42, 11 26 Ib. 42, 13 ) [*]( 1 Et om. b 6 dicetur N 7 throno N peribegtur (n exp. m. 1) C 8 throntl C 9 postea] potest ea C dici C dixit N 10 extollit C 13 potestatis (i supra e) N 14 uidentes N quia] quę C 17 audisse ex uidisse m. 2 8 se om. C 19 Emite] emit C emitte Nbd nobis] te nobis C pusillum N 20 unum horum] Unde harum b ut om. Cd 21 ut om. Cd 22 pacati ex pacati m. 1 C 23 quasi-exploratores om. b dixerit LSl 25 more autem N ) [*]( 34* )

532
Chanaan, cum posterius dicant, quod unus eorum non sit, ipsum scilicet Ioseph non esse existimantes, id est perisse. hac locutione dictum est etiam illud: hi filii Iacob, qui facti sunt ei in Mesopotamia, cum ibi non fuerit natus Beniamin. quod autem dixerunt: sumus in terra Chanaan, cum eo tempore, quo loquebantur, in Aegypto essent, "sumus" dictum est pro "habitamus"; inde enim uenerant ilico redituri ibi commorantes.

Hoc est, quod dixi uobis dicens, quod exploratores estis: quid deesset, etiam si non adderet: dicens ?

Ipsi uero ite et ducite emptionem tritici uestri. ducite pro eo, quod est" ferte"; quia enim ducuntur iumenta, in quibus fertur, etiam hoc duci dictum est.

Nonne locutus sum uobis dicens: ne noceatis puero, et non exaudistis me? notandum exauditionem non eam solam dici, quam exaudit deus.

Ipsi autem ignorabant, quia audit Ioseph. audit pro "intellegit"; nam uoces audit utique aure etiam linguam qui non intellegit. repetitur illa locutio quando narrant patri suo quid eis acciderit in Aegypto et quid dixerint ad Ioseph.

Duodecim sumus fratres, filii patris nostri; unus non est, pusillus autem cum patre nostro hodie in terra Chanaan. multa in his paucis uerbis genera locutionum sunt: et illud, quod paulo ante [*]( 3 Gen. 85, 26 9 Ib. 42, 14 12 Ib. 42, 19 15 Ib. 42. 22 18 Ib. 42, 28 23 Ib. 42, 32 ) [*]( : tnpenun 1 canaan 81 canan C posterius] poterimus (corr. m. 1) C 2 perisse (alt. s m. 1 8. l.) C periisse d 3 hii S 4 ei] et C om. d 5 canaan CS1 chanam N 6 quod C 7 abitamus N illico (pr. 1 exp. m. 1) C illico bd 8 comorantes C commemorantes N 12 et om. b empcionem C emtionem NLSPd 13 est om. b 14 dicuntur N 16 exaudistis (tis 8. l, m. 1) C 17 dici solam LS quam] qua NSPbd qu§ LS\' 20 linguam post intellegit positum in LSbd 21 narrauit b accederit C quit C 25 canaan CSt chanan N paucis] pacis N )

533
memoraui "duodecim sumus", cum ipsi dicant: unus non est, et: filii sumus patris nostri, quasi possent esse filii non patris sui. pusillus autem cum patre nostro hodie in terra Chanaan nec dixerunt "est" aut aliquid huius modi. deinde notandum est, quod maxime necessarium uidetur propter euangelistarum narrationes, quomodo cum ea, quae dicta sunt, dicta esse narrantur, non omnino eodem modo repetuntur, cum tamen in diuersitate uerborum nihil sententiae depereat ueritatis. nam quod dixerunt dictum sibi esse a Ioseph: et in terra mercamini, non inuenitur ab illo dictum. sine mendacio autem dixerunt, quod ex uerbis, quae dixerat, in eius uoluntate cognouerunt; neque enim uerba sunt necessaria nisi ad expromendam et in audientum notitiam perferendam, quantum possumus, uoluntatem.

Et erat uniuscuiusque alligatura argenti in sacco eorum: non dixit "in sacco eius" aut "in saccis eorum", sed quasi unus saccus omnium esset.

Super me facta sunt omnia haec, id est: me miseria onerant.

Ait autem illi ludas dicens: potuit plenum esse, etsi non haberet dicens.

Interrogans interrogauit nos homo. adsidua est talis locutio in scripturis: interrogans interrogauit nos homo, aut "interrogando interrogauit" et quae sunt similia.

Mecum enim manducabunt homines panes meridie: numquid panes tantum? sed ab eo, quod excellit, et cetera est complexa locutio. mecum enim [*]( 10 Gen. 42, 34 15 Ib. 42, 35 18 Ib. 42, 36 20 Ib. 43, 2 22 Ib. 43, 6 25 Ib. 43, 15 ) [*]( 4 canaan CS1 5 eiusmodi NL 8 tamen om. b 9 ueritati N 10 terram NLS ab illo om. C 12 cognouerant NLSbd 13 exprimendam b et-notitiam om. N audientium bd 19 post miseria lit. 3 litter. C onerat C 22 nos] me C 23 talis om. b interrogabit C 24 quae scripsi: qua C si qua NLSbd sunt om. CNLbd 26 meridie panS b meridiae N numquid-meridie om. b 27 complexa 8. I. m. 1 C locutio] locucio quedam C )

534
manducabunt homines panes meridie: quod dicit meridie, prandium significat, quod fit medio die; hoc est enim meridies.

Ut accipiat nos in seruos et asinos nostros. non utique subauditur "seruos"; nam quod latini codices seruos habent, in graecis 1to,13C1<; legitur, quod nullo modo asini possunt esse. ergo asinos nostros tantummodo "accipiat" subauditur.

Aperuimus saccos nostros, et hoc argentum uniuscuiusque in sacco suo: non addidit "inuentum est" aut "adparuit" aut "erat" aut aliquid eiusmodi.

Propitius uobis, nolite timere. in his uerbis. quibus dictum est: propitius uobis, duo uerba sunt, quae subaudiuntur, et "sit" et w dena 4, plenum est enim: propitius sit uobis deus, quod omnino in graeco usitatissimum est.