Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Saluus est puer tuus pater noster, adhuc uiuit. hic expressius ostenditur pueri nomine seruum solere significari; non enim in illo sene posset hoc esse nomen aetatis

Non enim poterant Aegyptii manducare cum Hebraeis panes; abominatio est enim Aegyptiis. illa locutio frequentatur, ut in panibus omnes escae intellegantur.

Magnificata facta est autem pars Beniamin prae partibus omnium quinquipliciter ad illorum: iam quia dictum erat: prae partibus omnium, potuit non dici "ad illorum". [*]( 4 Gen. 43, 17 9 Ib 43, 20 12 Ib. 43, 22 16 Ib. 43, 27 20 Ib. 43, 31 24 Ib. 43, 33 ) [*](1 panem CLS meridiae K quod-meridie 8. Z. m.1 C 2 medio die] medie die N meridie LS 4 accipias bd 6 pedas CNLS naiSac b 8 accipiat scripsi: accipias CNLSd non accipias b 10 unuscniusque b 11 aparuit N aut ante aliquid om. C huiusmodi bd 15 omnino om. b 17 pueri nomine] puer in homine N 20 enim om. NLSb 21 hebreia CNS abhominatio L 25 pre L quincupliciter d quin\'!quippelicit N )

535

Inueniens autem eos dixit <eis> secundum uerba haec. potuit dicere: dixit eis uerba haec. an forte non locutionis genus est, sed interest etiam sententiae ? aliud est enim ipsa uerba dicere, aliud secundum ipsa, ut, quaecumque alia dicta fuerint, eadem sententia teneatur, quae illis uerbis conprehensa est; hoc est" secundum ipsa" etiamsi non ipsa. sed quia sequitur illis respondentibus: ut quid loquitur dominus secundum uerba haec? qui utique dicere debuerunt usitato more" ut quid loquitur dominus uerba haec" ? constat esse locutionis genus.

Absit a pueris tuis facere secundum uerbum hoc. potuerunt dicere: absit a nobis. sed illa honorificentia est usitata in scripturis sic dicere, tamquam de aliis; pueris autem pro" seruis" dictum est.

Et nos autem erimus serui domino nostro. etiam hic graeci roxiSs; habent, hoc est "pueri", quod tam adsidue scriptura pro seruis ponit, ut difficile inueniatur non isto nomine appellare seruos.

Quomodo autem ascendam ad patrem, cum puer non sit nobiscum? ut non uideam mala, quae inuenient patrem meum! magis consuetudo loquendi exigebat dici: ut uideam mala, quae inuenient patrem meum, hoc est: quomodo ascendam, ut uideam? nouo itaque loquendi more id, quod dixit "quomodo" pro eo dixit, ac si dixisset "non". sic enim usitatus ordo iste uerborum est: non ascendam ad patrem, cum puer non sit nobiscum, ut non uideam mala, quae inuenient patrem meum. [*]( 1 Gen. 44, 6. 7 11 Ib. 44, 7 15 Ib. 44, 9 19 Ib. 44, 34 ) [*]( 1 eis addidi ex seguenti uerau 2 potuit (t fin. a. l. m. 1) C 3 arUe genus eras. genus S sententia e N sapientiç b 4 enim est Ld 6 in illis b 9 more] monere N 11 a om. N 12 ablsit C 13 in om. NLS 16 «aia., graeci b italosc graeci d pedes CN pedas LS 17 ponit ut] ponitur C 18 non (no ex i) S 21 magis-meum om. b 22 interuenient C 24 quomodo om. LSbd pro eo diiit om. LSb 25 enim] eO. S istae N 26 post nobiscum eras. est cQ in S ut 8. I. m. 1 C )

536

Quando fleuit Ioseph, cum recognosceretur a fratribus suis, ait scriptura: audierunt autem omnes Aegyptii, et auditum est in domo Pharaonis. deinde sequitur quod narrabat: dixit autem Ioseph ad fratres suos. prius itaque dixit scriptura, quod postea factum est; hoc enim famae celebritate accidit, ut omnibus Aegyptiis notum fieret; et postea reuersa est narratio ad id, quod dicebatur breui recapitulatione.

Et diuulgata est uox in domo Pharaonis dicentes: uenerunt fratres Ioseph. dicentes posuit pro "dicentium"; uox enim dicentium diuulgata est: uenerunt fratres Ioseph.

At ille respondit, quid est, dicens? ordo est: at ille respondit dicens: quid est?

Deus ad Iacob dicit: et ego descendam tecum in Aegyptum, et ego ascendere te faciam in finem. sic habent graeci, quod latini habent: et ego deducam te in finem.

ludam autem misit ante se ad Ioseph, ut ueniret sibi obuiam iuxta Heroum ciuitatem. nescio, utrum Heroum nomen facile in scripturis reperiatur.

In uerbis Ioseph, quibus ait ad fratres suos: ascendens nuntiabo Pharaoni et dicam ei: fratres mei et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, uenerunt ad me; uiri autem sunt pastores — uiri enim pecorum nutritores erant — et iumenta et oues et omnia sua adduxerunt. quod interpositum est: uiri enim pecorum nutritores erant, ex persona [*]( 2 Gen. 45, 2. 3 9 Ib. 45, 16 13 Ib. 46, 2 15 Ib. 46. 4 19 Ib. 46, 28 23 Ib. 46, 81. 32 ) [*]( 1 recognusceretur C 2 suis s. l. M. 1 C 4 ad] a N 5 scriptura dixit NLSbd 6 fame CLb 7 fieret (e fin. a. l. m. 1) C 13 dicens] Xefcov cod. Alex. 14 at] ad C 15 dixit ad iacob b 17 dacam S1 19 ad om. Sl 20 ciuitatem-heroum om. 2i 24 canaan C 26 enimj autem N )

537
sua scriptor interposuit et redit ad uerba Ioseph adiungendo: et iumenta et omnia sua adduxerunt, ut ordo sit in uerbis Ioseph: uiri autem sunt pastores et iumenta et oues et omnia sua adduxerunt.

Dixit autem Pharao ad Iacob: quot anni dierum uitae tuae? subauditur "sunt".

Pusilli et mali fuerunt dies annorum uitae meae. pusillos pro "paucis" positum est: neque enim uitae alicuius quam ceterorum dies possunt esse horarum spatio breuiores. hoc autem Iacob ex conparatione dixit uitae maiorum suorum; nam utique centum triginta annos, quos ille iam agebat, nemo nunc uiuit.

Triticum secundum corpus, id est secundum numerum corporum; per corpus enim numerum corporum, per numerum corporum numerum hominum significat.

Inualuerat autem fames ualde, et defecit terra Aegypti. "terram" posuit pro hominibus, qui erant in terra.

Uenerunt autem omnes Aegyptii ad Ioseph dicentes: da nobis panes. per panes triticum significat locutione per id, quod efficitur, id quod efficit.

Et facta est terra Pharaoni, non ait "Pharaonis". amat sic loqui scriptura, sicut in psalmo dictum est: et custodiui legem tuam. haec facta est mihi, quoniam iustificationes tuas exquisiui: de lege domini dixit: haec facta est mihi, id est in meam utilitatem. [*]( 5 Gen. 47, 8 7 Ib. 47, 9 13 Ib. 47, 12 16 Ib. 47, 13 19 Ib. 47, 16 22 Ib. 47, 20 24 Ps. 118, 55. 56 ) [*]( 1 post Ioseph sequitur Uiri b adiungendo sequitur post adduxerunt m uersu 4 b 2 iuraenta sua b in om. b 5 quot] quod CLKS1 7 mali] maligni NLSb 8 pusilli d 10 uite C 14 enim] etenim LSbd 14 nuip?merum (mu exp. m. 1) C 15 per-corporum om. N 17 terra b 20 per panes] panes per LSlb 21 efficiatur C 24 mihi s, l. m. 1 C 2o quoniam] quia bd 26 domini] dei LNSbd )

538

Praeter terram sacerdotum tantum non possedit Ioseph. quasi dixisset "praeter terram sacerdotum tantum omnem terram possedit Ioseph".