Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et nesciebat quae circa eum erant nihil. Graecis usitata est uulgo locutio, apud nos recta non est: sed "nesciebat aliquid" dicimus.

Praeter panem, quem ipse edebat. per panem utique omnia intellegi uoluit ad uictum eius pertinentia. unde pro cotidiano uictu panis solus positus intellegitur in oratione dominica. [*]( 1 Gen. 37, 27 4 Ib. 87, 27 8 Ib. 37, 31 9 Pa. 113, 4 12 Gen. 38, 13 14 Ib. 38, 14 16 Ib. 38, 26 18 Ib. 39, 4 20 Ib. 39, 6 23 Ib. 39, 6 2b cf. Matth. 6, 14 ) [*]( 2 solent N 8 feramus 08 7 fuerunt C 8 hedum LS ca*p*rar11 C 10 cap«rarura C agnus LSb 12 nurai eius Thamar Lbd tamar C nuri C 14 suae om. b 17 miscere C 19 ignorata N conscripturis (crip in ras.) N 20 nihil om. b 21 Graecis] grecis L apud Graecos bd usitatum C 24 uictum] uitam C 25 cottidiano 8 26 domnica C )

529

Et misit uxor domini eius oculos suos in Ioseph: solet et apud nos uulgo esse usitata locutio pro eo, quod est "amauit eum".

Et ait: dormi mecum. et ista usitata est locutio pro eo, quod est "concumbe mecum".

Et dedit carceris custos carcerem per manum Ioseph: pro eo, quod est "in manus Ioseph", per quod significat "in potestatem".

Et dixerunt: somnium uidimus, et non est, qui interpretetur illud. cum somnium suum unusquisque uidisset, non dixerunt "somnia uidimus", sed somnium uidimus.

Tres fundi tres dies sunt, non dixit" tres dies significant". et multum haec locutio notanda est, ubi aliqua significantia earum rerum, quas significant, nomine appellantur: inde est quod ait apostolus: petra autem erat Christus; non ait "petra significabat Christum".

Et dabis calicem Pharaoni in manu eius, cum plenum esset, etiam si non adderetur in manu eius.

Et auferet Pharao caput tuum abs te: plenum esset, etiam si non haberet abs te.

Et manducabunt aues caeli carnes tuas abs te: similis superiori locutio.

Et factum est post biennium dierum: quid minus esset, si non haberet: dierum?

Surrexit autem Pharao, et erat somnium. amant scripturae sic loqui de somniis, cum fuerit euigilatum, tamquam reddita homini ueritate uigilantium tunc illud adpareat somnium, quod cum uideretur quasi ueritas fuit. [*]( 1 Gen. 39, 7 4 Ib. 39, 12 6 Ib. 39,22 9 Ib. 40,8 18 Ib. 40,12 161 Cor.10,4 18 Gen. 40,13 20 Ib. 40,19 22 Ib. 40,19 24 Ib. 41,1 26 lb. 41,7 ) [*]( 4 locutio est S 6 manus C manu L 7 est om. b 8 in ex m 8 potestate CLSbd 13 tria (ter) LSl 14 significauit b 16 nomina C noms b 18 manum bd 19 essed C addderetur (prim. d exp. m. 1) C manum bd 20 pharo S 22 celi C 23 locutioni bel; cf. Loc. de Ex. LXXII 25 est C 27 aqimant (ni exp. m.1 ) C 29 quasi om. b ) [*]( XXVIII. Aug. sect. III pars 1. ) [*]( 34)

530

Peccatum meum recordor hodie. Pharao iratus fuit pueris suis et posuit nos in carcere: illi loquebatur tamquam de altero.

Et uidimus somnium ambo nocte una, ego et ille: quasi non sufficeret, quod "ambo" dixerat. deinde et hic "u i dim us somnium" dicit, non" uidimus somnia", tamquam unum ambo uidissent.

Factum est autem, sicut conparauit nobis, ita et contigit. "factum est autem"; sic solet scriptura ponere. nam plenum esset: sicut enim comparauit nobis, ita et contigit.

Quales numquam uidi tales in tota terra Aegypti turpiores: dici autem posset more nostro "qui bus numquam uidi turpiores" aut "quales numquam uidi" aut "numquam uidi tales".

Exurgens autem dormiui. exurgens ait pro "expergiscens" .

Quanta deus facit, ostendit Pharaoni: cum illi loqueretur, tamquam de altero dicit.

Et consumet fames terram: pro "hominibus o qui sunt in terra".

Nunc ergo prouide hominem prudentem et intellegentem et constitue eum super terram Aegypti; et faciat Pharao et constituat locorum principes super terram. quasi alius sit, cui dixit: prouide hominem prudentem, et alius, de quo dicit: constituat Pharao. [*]( 1 Gen. 41, 9. 10 4 Ib. 41, 11 8 Ib. 41. 18 12 Ib. 41, 19 16 lb. 41, 21 18 Ib. 41, 25 20 Ib. 41, 30 22 Ib. 41, 33. 84 ) [*]( 1 hodie (h s. I.) 8 8 ille b 5 qasi N 6 post non uerba uidimtis somnium dicit repetita exp. m. 1 C 7 uno S 8 comparauit L compar.uit (a eras.) S 9 contegit CI 10 enim] autem N compar.uit (a eras.) S 11 contegit C 16 einrgens (supra x eras. est s) S dormiuit b 20 consumit C hominibus] homines d omnibus b 21 terra N 22 prouide seripsi iuxta uers. 25: nide Ixbri 28 constitu ad C constitn.e (a eras.) S 26 dixit LSbd )

531