Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Munera misit domino meo Esau, et ecce ipse post nos. dicendum autem fuerat usitata locutione: munera misi domino meo tibi, aut: munera misit domino suo tibi.

Surrexit autem eadem nocte et accepit duas uxores et duas ancillas. hic distinguuntur ab uxoribus, quas prius uxores scriptura dixerat.

Et accepit duas uxores et duas ancillas: notandum est, quemadmodum dicatur consuetudine scripturarum "accepit"; non enim eas tunc duxit aut tunc a socero accepit.

Quod habent latini codices: et oues et boues fetantur, graeci habent: fetantur super me. quod ea significatione dictum est, ut intellegatur "super sollicitudinem uel curam meam", quomodo solemus loqui, cum dicimus super caput nostrum esse aliquid, cuius maximam curam gerimus.

Et filii Iacob uenerunt de campo et, cum audissent, conpuncti sunt uiri, et triste erat illis ualde, quod turpe fecerat in Israhel, quod dormisset [*]( 6 Gen. 32, 17 9 Ib. 32, 18 12 Ib. 82, 22 19 Ib. 33, 18 24 Ib. 34, 7 ) [*]( 1 abitaui N 3 et ante asini om. N 6 ante cedunt C et dices] xac apse5 cod. Alex. 8 si et NLSbd 10 munera misi seripai: munera misit N om. CLSbd 11 munera misit praebetur post suo tibi in LS, om. CNbd 12 ozores duas bd 13 et—nxores om. b distinguntnr NLS 14 dixerat (rat 8. I.) C 17 tunc eas NLSbd duxit (u ex i) S 20 fetantur (n s. Z. m. 1) C fftantur (bis) S fetant N graeci—fetantur om. N super me] in\' i""i cod. Graeci 24 et om. 01 26 israel NSbd )

526
cum filia Iacob; et non sic erit. difficile talis locutio reperitur in scripturis non inducta persona loquentium scriptorem uerba eorum interposuisse; non enim ait: et dixerunt. sed hoc tacito uerba dixit eorum. nam qui alii dicere potuerunt: et non sic erit, nisi qui grauiter indignati uindictam moliebantur ?

Notandum quod Emmor loquens de Dina ad Iacob et filios eius, filiam uestram dicit; non dicit filiam tuam, sororem istorum.

In hoc similes erimus uobis et habitabimus in uobis, id est inter uos.

Adpositus enim erat filiae Iacob, id est amabat eam.

Et filium eius Sychem interfecerunt in ore gladii: ac si diceret "gladio".

Quae abstulerunt filii Iacob de ciuitate Sicimoram Salem, cum eam expugnauissent, sic enumerantur: oues eorum et boues eorum et asinos eorum, quaecumque orant in ciuitate et quaecumque erant in campo tulerunt. et omnia corpora eorum <et omnem supellectilem eorum et uxores eorum> captiuauerunt et diripuerunt quaecumque erant in ciuitate et quaecumque erant in domibus. inter haec omnia non satis intellegitur quid dixit: et corpora eorum; neque enim suspicandum est, quod corpora abstulerunt peremptorum, sed rerum intellegenda sunt, quae corporaliter possidentur, ut eorum sit [*]( 8 Ib. 34, 8 10 Ib, 34, 15. 16 12 Ib. 34, 19 14 Ib. 34, 26 17 Ib. 84, 28. 29 ) [*]( 1 erit difficile. Talis (sic. coniunct.) b 4 nam qui] na (Q in ras.) quid (d in ras.) 8 6 nisi qui] nisi quia S uindicta C1 6 molliebantur S 7 emmor (e exi) C emor b 8 dicit uestram bd 10 hac b abitabimus N 12 filia N 14 sichem bd 16 sycimorum N sycomorum LS sichimorum bd 17 ea NSl expugnabsent bd enumeratur C 19 erat b in—quaecumque s. I. m. 1 C erant om. C 20 et omnem supellectilem- uxores eorum addidi, quia in sequentibus eorum mentio fit 25 abstulerint LS peremtorum d 26 possidentur (e ex u) S )

527
executio, quod sequitur: et supellectilem et cetera, sicut ia iure dicitur traditio corporum. quamquam Graeci owpiatia seruos appellant usitatissima locutione; sed, quia non oa)|i.dr.a, sed aa)(jLata hic dictum est, non est temere confirmandum seruos significatos; fieri tamen potest, ut hoc magis sit.

Cum gentem Edom, id est Idumaeorum, commemoret scriptura et qui in ea regnassent, postea dicit: haec nomina principum Esau secundum loca eorum in regionibus eorum et in gentibus eorum, gentes appellans unius gentis propter familiarum multiplicatas generationes. cum etiam ipse Edom uocaretur: unde et gens, quam propagauit, cognominata est, cuius utique pater fuit.

Cum audisset autem Ruben, liberauit eum de manibus eorum et dixit: non feriamus eum in anima. non ergo liberauit eum et inde hoc dixit; sed hoc dicendo eum liberauit. prius ergo dixit: liberauit eum, et deinde breui recapitulatione quomodo eum liberauit insinuat.

Non feriamus eum in anima. hoc loco nomine animae uitam corporis animati significat per efficientem id, quod efficitur. secundum hoc uideri potest etiam ad diabolum dictum de Iob: animam eius ne tangas, id est ne occidas eum. nam secundum illam significationem, qua natura animae commemoratur, illud a domino dicitur: nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. [*]( 7 Gen. 36, 40 13 Ib. 37, 21 18 Ib. 37, 21 21 Iob. 2, 6 23 Mattli. 10, 28 ) [*]( 1 ex§ecutio S superlectilein LS supellectilem N 2 iurae S turae N quamquam] quam C somatia CNLS £ u>fia{Ka b 3 appellent NS somatia CNLS C»jAaftta b 4 somata CNLS Cwp.a\'ta b 6 idumeorum NS commemoraret NLSb 7 et otn. NLS 10 gentes elK ante propter repetuntur verba appellans unius gentis in N multiplicatis CI 11 edom om. Sl 14 eum om. b 15 animam d inde] deinde (n 8. I.) N 17 liberauerit NLSbd 18 animam d 20 uidere N 21 dictum] dictum est b dictum esse d iob$gjiria (exp. anima m. 1) C cod. Graeci differunt tamgas N )

528

Quod ludas dicit: manus autem nostrae non sint super eum, hoc est, quod dici a nobis solet "manus ei non inferamus".

Quoniam frater noster et caro nostra est: non aliud, sed bis hoc idem dictum est tamquam exponendo, quid sit frater noster, id est caro nostra, quod ex eadem carne fuerant procreati.

Occiderunt haedum caprarum. sic solet loqui scriptura, quemadmodum in psalmo: sicut agni ouium. quasi possit esse aut haedus nisi caprarum aut agni nisi ouium.

Et nuntiatum est Thamar nurui eius dicentes; dicendum autem fuit "nuntiauerunt dicentes".

Et depositis uestimentis uiduitatis suae a se. quid minus esset, si non adderetur a se?

Et non adposuit amplius scire eam: pro eo, quod est misceri ei.

Et inuenit Iose.ph gratiam in conspectu domini sui. haec locutio nulli est ignota in scripturis.