Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Exaudiet me iustitia mea in die crastino: id est exaudiri me faciet. [*]( 3 Gen. 28, 16 8 Ib. 29, 5 15 Ib. 29, 7 17 Ib. 80, 4 19 Ib. 30, 27 27 Ib. 30, 33 ) [*]( 2 eum om. CNbd 3 Et addidi see. Quaest. in Gen. quaest. LXXXIII 8 labi b 9 nachor (h a, I.) S batuhel N bathuel bd 10 nachor (h 8. I.) S 11 dicit C et ante proaui om. C et ante ultra om. LSb 12 usitatissima elocutionis N 17 Ballan] laban Cb ballam LNd 20 in om. C 21 quia] qui b 23 id est onl. Cbd 27 Exaudiet] Et exaudiet CNLSd 28 exaudire LS )

524

Et uidit Iacob faciem Laban, et ecce non erat ad eum sicut hesterna et nudiustertiana die: familiarissima in scripturis locutio; hesterna et nudiustertiana die pro tempore praeterito posuit.

Et uidi oculis meis in somno, cum clausi sint in somno oculi corporis.

Ego sum deus, qui adparui tibi in loco dei, locutio est. an deus in loco dei sic accipiendum est, quomodo: pluit dominus a domino, filius a patre?

Respondens autem Iacob dixit ad Laban: dixi enim: ne forte auferas filias tuas a me et omnia mea.