Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Est dominus in loco hoc . ac si deceret: est hic demonstratio domini; non enim dominus in loco est.
Iacob interrogans quod ait: nostis Laban filium Nachor? cum esset filius Batuel, intellegendum est nobiliorem fuisse Nachor et merito dignitatis eius factum esse, ut de ipso interrogaret. filium autem dici et aui et proaui et ultra maioris alicuius eum, qui ex illo propagatur, usitatissimae locutionis est. hinc est. quod et Isaac patrem filii sui appellauit Abraham, sicut paulo ante commemoraui.
Adhuc est dies multa, nondum est hora congregandi pecora.
Et dedit illi Ballan ancillam suam ipsi uxorem: plenum esset, etsi ipsi non adderetur.
Si inueni gratiam ante te, auguratus essem; benedixit enim me deus in introitu tuo. non uidetur consequens, quia hic dicendum fuit: si inuenissem gratiam ante te, auguratus essem; nunc autem "si inueni" ordo est. id est: si inueni gratiam ante te, permitte me augurari; ita enim dixit: auguratus essem, tamquam diceret: o si auguratus essem! id est ad bonum augurium te in domo mea haberem.