Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Intrauit autem Laban et inscrutatus est in domo Liae: aduertendum est, quomodo dicatur domus uxoris, cum in itinere comprehensi sunt a Laban; nisi forte consuetudo scripturarum domum dicit pro cubiculo uel tentorio, quomodo etiam ancillarum domos dicit.

Iacob dicit ad Laban: quia scrutatus es omnia uasa domus meae: nunc unam domum dicit, cuius membra erant domus uxorum eius et concubinarum, ut intellegatur domos appellatas, cum essent cubicula aut tentoria, quos etiam papiliones uocant.

Nisi deus patris mei Abraham et timor Isaac esset mihi: patrem suum appellat auum suum, sicut ei dixerat Isaac pater eius.

Misit autem Iacob nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir in regionem Edom et. mandauit illis dicens: sic dicetis domino meo Esau: [*]( 1 Ib. 81, 2 5 Ib. 81, 10 7 Ib. 31, 13 9 Ib. 19, 24 10 Ib. 31, 31 12 Ib. 81, 33 17 Ib. 31, 37 22 Ib. 31, 42 25 Ib. 32, 3-5 ) [*]( 2 hexstema (x s. I.) L hexsterna (h s. I.) S nudustertiana CN 8 locutio om. N haesterna N nudustertiana CNSX 4 ponitur C1 7 aparni 01 appamit d 10 sec. cod. Alex. laba b 12 scrutatus NLSb 14 sint LNSbd 15 dicit domum bd 16 domus S 17 es om. b 18 domum] domQş S 19 uxoris b 20 domus NLS 21 papilliones S 28 esset] adfuisset Ld affuisset Sb 25 nuntius N 26 terra b regione N )

525
sic dicit puer tuus Iacob: cum Laban habitaui et demoratus sum usque modo; et facti sunt mihi boues et asini et oues et pueri et puellae; et misi nuntiare domino meo Esau. non dixit: misi nuntiare tibi.

Si interrogauerit te Esau dicens: cuius es? et quo uadis? et cuius haec quae antecedunt te? et dices: pueri tui Iacob: plenum esset et integrum, etiam " e t" si non haberet.