De Utilitate Credendi

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.1). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Hic igitur illi homines minime mali, dum frustrare legem conantur, eas scripturas adprobare nos cogunt. adtendunt enim, quod dictum est in seruitute esse eos, qui sub lege sunt, et id ultimum prae ceteris uentilant: euacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini; a gratia excidistis. nos haec omnia uera esse concedimus nec illam legem necessariam esse dicimus nisi eis, quibus est adhuc utilis seruitus, ideoque utiliter esse latam, quod homines, qui reuocari a peccatis ratione non poterant, tali lege cohercendi erant, poenarum scilicet istarum, quae uideri ah stultis possunt, minis atque terroribus: a quibus gratia Christi cum liberat, non legem illam damnat, sed aliquando nos obtemperare suae caritati, non seruire timore legis inuitat. ipsa est gratia, id est beneficium, quod non intellegunt sibi uenisse diuinitus, qui adhuc esse cupiunt sub uinculis legis. quos merito Paulus obiurgat tamquam infideles, quia a seruitute, cui certo tempore iustissima dei dispositione subiecti erant, iam per dominum nostrum Iesum se liberatos esse non credunt. hinc est illud eiusdem apostoli: lex enim paedagogus noster erat in Christo. ille igitur [*]( 12 Galat. 5, 4 27 Galat. 3, 24 ) [*]( 2 repmissionê V 4 acar Ch 5 enim] autem V nI qui mP2 ei] et Ch 6 in n hyerusalem Ch 7 sursum om. est V 9 minime] minime sed in mg. nimigS'i non minimailf minime (non add. m. 2)Pnimium Vm 11 eos esse V 12 uentilante uacuati Ch 13 a] om. S Mb 14 nos autem V concedamus V 17 cohercendi MChm cohercendi S 18 ab] as M Tn 19 cum] nos b 20 dampnat V nos] non Ch 21 eeruire (a corr. in i) S V P* (re ex ri corr.) timori S Pp Vinb 24 qui S a om. M seruituti b 27 lex] ex Ch paedagogus—igitur om. Ch )

13
paedagogum dedit hominibus. quem timerent, qui magistrum postea, quem diligerent. in quibus tamen legis praeceptis atque mandatis, quibus nunc christianos uti fas non est, quale uel sabbatum est uel circumcisio uel sacrificia et si quid huiusmodi est, tanta mysteria continentur, ut omnis pius intellegat nihil esse perniciosius quam quicquid ibi est accipi ad litteram, id est ad uerbum; nihil autem salubrius quam spiritu reuelari. inde est: littera occidit, spiritus autem uiuificat; inde est: id ipsum uelamen in lectione ueteris testamenti manet, quod non reuelatur, quoniam in Christo euacuatur. euacuatur namque in Christo non uetus testamentum, sed uelamen eius, ut per Christum intellegatur et quasi denudetur, quod sine Christo obscurum atque adopertum est. statim quippe idem apostolus subicit: cum autem transieris ad Christum, auferetur uelamen; non enim ait: auferetur lex aut testamentum uetus. non igitur per domini gratiam, tamquam inutilia ibi tegerentur, ablata sunt, sed tegmen potius, quo utilia tegebantur. hoc modo agitur cum iis, qui studiose ac pie, non turbide atque inprobe scripturarum illarum sensum requirunt, demonstraturque sedulo et ordo rerum et causae factorum atque dictorum et ueteris testamenti ad nouum tanta congruentia, ut apex nullus, qui non consonet, relinquatur. et figurarum tanta secreta, ut omnia, quae interpretando eruuntur, miseros esse cogant fateri, qui haec uolunt ante condemnare quam discere.

Sed ut omissa interim altitudine scientiae sic agam tecum, quomodo agendum arbitror cum familiari meo, id est sicut ego possum, non sicut doctissimos uiros posse miratus sum: tria genera sunt erroris, quibus homines errant, cum aliquid [*]( 8 II Cor. 8, 6 et 14 et 16 ) [*](1 quijquem V 5 omnes Ch 7autem om.SMmV reelariP, 10euacuetur £ 13 ad opertum V 15 non ait enim V 18 his Ch SM Vpb iis d re I. I (ex his m. 2 corr.) P 19 turbipe m1 20 ł4quirunt 82 wqrunt m2 ad- 11 quirunt V 21 ceteris S 24 eruntur Ch 26 interi Ch altitudine] multitudine S V 27 agendo Ch )

14
legunt. de singulis dicam. primum genus est, in quo id quod falsum est uerum putatur, cum aliud qui scripsit putauerit. alterum est, quamuis non tam late patens, non tamen minus noxium, cum id quod falsum est uerum putatur, id tamen putatur, quod etiam ille qui scripsit putauit. tertium est, cum ex alieno scripto intellegitur aliquid ueri, cum hoc ille qui scripsit non intellexerit. in quo genere non parum est utilitatis; immo si diligentius consideres, totus legendi fructus est integer. primi generis exemplum est, ut si quisquam uerbi gratia dicat et credat Rhadamanthum apud inferos audire ac diiudicare causas mortuorum, eo quod Maronis in carmine id legerit. hic enim errat duobus modis: quod et rem non credendam credit neque id putandus est credidisse ille quem legit. alterum genus animaduerti sic potest: si quis, quia Lucretius animam ex atomis esse scribit eamque post mortem in easdem atomos solui atque interire, id uerum ac sibi credendum arbitretur. nam et hic non minus miser est, si de re tanta id quod falsum est pro certo sibi persuasit, quamquam id Lucretius, cuius libris deceptus est, opinatus sit. quid enim huic prodest de auctoris sententia certum esse, quando sibi eum non per quem erraret, sed cum quo erraret, elegerit? tertio generi est illud adcommodatum: si quis Epicurum lecto eius in libris aliquo loco, ubi continentiam laudat, in uirtute illum summum bonum posuisse adseueret et ideo non esse culpandum. huic enim quid obest error Epicuri, si summum bonum hominis uoluptatem ille corporis credit, cum iste non se dederit tam turpi noxiaeque sententiae neque ob aliam causam ei placeat Epicurus, nisi quod eum sensisse non putat, quod sentiri non oporteat? hic error non modo humanus est, sed saepe etiam homine dignissimus. [*]( 11 Aen. VI 566 sqq. ) [*]( 2 cum-putauerit in mg. m 7 inmo V 10 radamantum ChSPpM nduuatri reclamanttt m reclamantd V 12 et quod rem V 13 querit Ch 14 sic s. I. S om. M 15 eosdem Sm 17 miser est] miseret Ch si--est infm text. P 19 est V 28 laudant Ch 24 poauisse-bonum inf. text. m. 2 adscr. S non om. V quid] quod Ch 28 hic enim V )
15
quid enim? si mihi de aliquo, quem diligerem. nuntiaretur, quod sibi, cum esset barbatus, pueritiam atque infantiam ita placere multis audientibus dixerit. ut etiam iurauerit se similiter uelle uiuere, idque ita mihi probaretur, ut inpudenter negarem, num reprehendendus cuipiam uiderer, si eum existimarem, cum hoc diceret, significare uoluisse sibi placere innocentiam, et ab eis, quibus hominum genus inuolueretur cupiditatibus animum alienum, et ex eo illum magis magisque diligerem, quam antea diligebam, etiamsi fortasse illi in puerorum aetatibus libertatem quandam in ludendo et cibando atque ignauum otium stultus adamasset? fac enim eum esse defunctum, postquam hoc mihi nuntiatum est, nec interrogari a me potuisse quicquam, ut aperiret sententiam suam: essetne quisquam tam inprobus. qui mihi suscenseret, cum hominis laudarem propositum et uoluntatem per illa ipsa uerba, quae acceperam? quid? quod etiam iustus rerum existimator non dubitaret fortasse laudare opinionem ac uoluntatem meam, cum et innocentia mihi placeret et homo de homine in re dubia bene potius existimarem, cum etiam male liceret.

Quae cum ita sint, audi etiam earundem scripturarum totidem condiciones et differentias; nam necesse est totidem occurrant. aut enim utiliter scripsit quispiam et non utiliter ab aliquo intellegitur, aut utrumque inutiliter fit, aut utiliter intellegit lector, cum ille contra, qui legitur, scripserit. horum trium primum non inprobo, ultimum non curo. nam neque possum reprehendere hominem, qui nulla sua culpa male intellectus est, nec moleste habere quemquam legi, qui uerum non uiderit, cum obesse legentibus nihil uideam. unum igitur genus est probatissimum et quasi purgatissimum, cum et bona [*]( 11 hi Im 2 cum] si in mg. V 4 uifjere S mi P pbaretur m2 5 cuipiam om. Pp S M V mb 6 sibi uoluisse S V m 11 stultius V 13 essetnec Ch 14 succenseret SM Vmb 16 quidquod (m. 2 corr. ex quicquid) S 19 existimare Smb diceret SP 20 corundem Ch i earundem P (o in a corr.) 23 utrum V fty et in mg scpserit M 26 nam neque] namque S 28 uidebam V )

16
scripta sunt et in bonam partem accipiuntur a legentibus. id quoque tamen adhuc in duo diuiditur; non enim penitus excludit errorem. nam euenit plerumque, ut cum bene senserit scriptor, bene etiam lector sentiat, sed aliud quam ille et saepe melius, saepe inferius.utiliter tamen. cum autem et hoc sentimus, quod ille quem legimus — et id est uitae bene agendae adcommodatissimum — cumulatissime sese habet ueritas nec aliunde aperitur falsitatis locus. quod genus cum de rebus obscurissimis lectio est, rarissimum omnino est neque id mea sententia liquido sciri, sed tantummodo credi potest. quibus enim argumentis absentis uel mortui hominis uoluntatem ita colligam, ut de illa iurare possim, cum etiam si praesens interrogaretur, multa esse possent, quae, si malus non esset, officiosissime absconderet? illud autem nihil ad rem cognoscendam ualere arbitror, qualis fuerit ille, qui scripsit; honestissime tamen bonus creditur, cuius litteris generi humano posteritatique consultum est.

Quamobrem uellem mihi isti dicerent, in quo genere ponant ecclesiae catholicae quem putant errorem. si in primo, graue omnino crimen, sed defensionem longam non requirit; satis est enim negare ita nos intellegere, ut illi, cum inuehuntur, existimant. si in secundo, non minus graue est, sed eadem uoce refellentur. si in tertio, nullum crimen est. age ac deinde scripturas ipsas considera. quid enim libris obiciunt ueteris quod dicitur testamenti? numquidnam, quod boni sunt, sed male intelleguntur a nobis? at eos ipsi non accipiunt. an quia nec boni sunt nec bene accipiuntur? at hoc superior defensio satis expugnat. an illud dicent: quamuis bene a uobis accipiantur, mali sunt tamen? quid est aliud uiuos, cum quibus res agitur, aduersarios absoluere atque olim mortuos, cum quibus nulla [*]( 1 accipitur V 4 senserit Y 9 mea] in ea b 11 hominis (es corr. in is) P 13 malas S 14 absconderem Ch 16 generi/ (a er.) S 18 uellem—quo om. Ch 20 longinquam SMPpVmb satis enim est Sm .. 26 a] ad Ch at] ad Ch a4 P 27 accipiantur S ad P ad Y satis] 1 hoc qui sasit Ch 29 tamen sunt V Qd 6 aliud ^ uiuos m- cum om Ch )

17
contentio est. accusare? ego quidem illos uiros et omnia utiliter memoriae mandasse et magnos ac diuinos fuisse et illam legem dei iussu ac uoluntate promulgatam esse et conditam credo et id, quamquam perpauca eius generis librorum sciam, persuadere tamen facile possum. si mihi aequus et minime pertinax animus adhibeatur. atque id faciam, cum copia nobis data fuerit beniuolarum aurium ac mentis tuae; sed hoc cum potero. nunc autem nonne mihi satis est, quoquo modo se ista res habeat, deceptum non fuisse?