De Utilitate Credendi
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.1). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Testor, Honorate, conscientiam meam et puris animis inhabitantem deum nihil me existimare prudentius, castius. religiosius, quam sunt illae scripturae omnes, quas testamenti ueteris nomine catholica ecclesia retinet. miraris, noui. non enim dissimulare possum longe aliter nobis fuisse persuasum. sed nihil est profecto temeritatis plenius, quae nobis tunc pueris inerat, quam quorumque librorum expositores deserere, qui eos se tenere ac discipulis tradere posse profitentur, et eorum sententiam requirere ab his, qui conditoribus illorum atque auctoribus acerbissimum nescio qua cogente causa bellum indixerunt. quis enim sibi umquam libros Aristotelis reconditos et obscuros ab eius inimico exponendos putauit, ut de his loquar disciplinis, in quibus lector fortasse sine sacrilegio labi potest? quis denique geometricas litteras Archimedis legere magistro Epicuro aut discere uoluit, contra quas ille multum pertinaciter nihil earum, quantum arbitror, intellegens disserebat? an istae scripturae legis planissimae sunt, in quas isti quasi uulgo expositas inpetum faciunt frustra et inaniter? qui mihi similes uidentur illi mulierculae, quam iidem ipsi solent deridere, quae irata, quod ei sol iste laudaretur et a manichaea quadam femina colendus commendaretur, ut erat religiose simplex, concita exiluit et eum locum, quem sol [*](2 mandasse memoriae V 4 id om. V 5 aecus Ch et om. Vm (s. I.) . 6 fuerit data V 7 beneuolarum SMPpm 15 pleniusq' SM pleniusq m III 20 bella m2 bella V enim om. m inqufi sibi S 30 machiae a,quada p1 n. 31 exiliunt M eiiluaT (ix a m. 2) Ch eiiliuit Vm ) [*]( XXV. Ang. aect. 6. ) [*]( 2 )
Sed nunc quod institui peragam, si possum, et sic apud te agam, ut fidem catholicam non interim aperiam, sed ad scrutanda eius magna mysteria eis. quorum animae sibi curae sunt, spem diuini fructus et inueniendae ueritatis . ostendam. nemo dubitat eum, qui ueram religionem requirit, aut iam credere inmortalem esse animam, cui prosit illa religio, aut etiam id ipsum in eadem religione uelle inuenire. animae igitur causa omnis religio; nam corporis natura quoquo modo se habeat, nullam curam ac sollicitudinem incutit ei, praesertim post mortem, cuius anima tenuerit quo beata sit. animae igitur causa uel solius uel maxime uera, si qua est, religio constituta est. haec autem anima — uidero quam ob causam et hoc obscurissimum esse confiteor — errat tamen ac stulta est, ut uidemus, donec adipiscatur percipiatque sapientiam, et fortasse ipsa est uera religio. num te ad fabulas mitto? num aliquid cogo te temere credere? animam nostram dico errore ac stultitia inretitam et demersam uiam, si [*]( 2 ut similem] utimilg Ch beniuolentiam S M Pp2 mb 3 spirir tum sanctom SPp M Vm b 5 mirationum ChV exploratioQes V 6 saltim SM Fnt1 8 eiusmodi b tam] at Ch 15 ainime V o tm 20///quom V 21 ac] a Ch 28 es Ch 24 uiderp ms 25 hoc om. SpPMVmb ee 26 adepiscatur Ch 27 (et 28) num] nunc P 28 te. mere P ('Fe c4 temedere p me credereS2 te mecum credere T w» te me credere Mtemere om. b ) [*](2* )
Puta nos adhuc neminem audisse cuiuspiam religionis insinuatorem. ecce res noua est a nobis negotiumque susceptum. quaerendi sunt, credo, huius rei, si ulla est, professores. fac nos repperisse alios aliud opinantes et diuersitate opinionum ad se quemque trahere cupientes. sed inter hos excellere famae interim celebritate quosdam atque omnium paene occupatione populorum. utrum isti uerum teneant. magna quaestio est; sed nonne prius sunt explorandi, ut, quamdiu erramus, si quidem homines sumus, cum ipso genere humano errare uideamur?
At enim apud paucos quosdam est ueritas. scis ergo iam quae sit, si scis, apud quos sit. nonne dixeram paulo ante, ut quasi rudes quaereremus? sed si ex ipsa ui ueritatis paucos eam tenere coniectas, qui uero sint, nescis, quid? si ita pauci sunt, qui uerum sciunt, ut auctoritate sua multitudinem teneant, unde se in illa secreta expedire et quasi eliquare paucitas possit? nonne uidemus, quam pauci summam eloquentiam consequantur, cum per totum orbem rhetorum scholae adulescentium gregibus perstrepant? numquidnam inperitorum perterriti multitudine, quicumque boni oratores euadere uolunt, Caecilii sibi potius aut Eruci orationibus quam Tullianis nauandam operam existimant? haec adpetunt omnes, quae maiorum auctoritate firmata sunt. eadem inperitorum turbae discere moliuntur. quae a paucis doctis discenda recepta sunt; adsequuntur autem perpauci, agunt pauciores, clarescunt paucissimi. quid? si tale quiddam est uera religio. quid? si multitudo [*](2 sin id] si in id Ch si/n id fi er.) P si non id M si id m b si iij id S siinid p 4 audiesse Ch 5 a nobis om. Ch p suceptum V 6 que?re4?ndi Squ§ credcndi Mque credenda fl b 7 alios]alius Ch 8 fame b 9 ppene S poene Ch 12 errante in mg. 1 errare S 13 at] aut Fx II 15 ueritas 8 V ueritas mt 18 expedire teneant et quasi V 21 num ft qui ia b 23 ęruci M erucii b tullian tf (u corr. in i) S npuanda flit nouanda V 25 sint V imperitorum (ra mut. in ri) S 28 quidreligio om. 1r . similitudo S similitudo M imperitorum (ra corr. iit ri) S )