De Utilitate Credendi

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.1). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Huic igitur tam inmani difficultati, quoniam de religione quaerimus, deus solus mederi potest: quem nisi et esse et humanis mentibus opitulari credimus, nec quaerere quidem ipsam ueram religionem debemus. quid enim tandem tanto molimine inuestigare cupimus? quid optamus adtingere? quo peruenire desideramus? eone quod esse aut ad nos pertinere non credimus ? nihil est tali mente peruersius. tune, cum beneficium a me petere non auderes aut certe inpudenter auderes, nisi daturum esse me crederes, inuentionem religionis postulatum uenis, cum deum neque esse neque, si sit, curare nos [*]( 2 queąęat Ch queat M quieat p quaeat P* 3 signis quibuslibet SJfm VPpb 4 sunt signa V 5 nouerint V atrqui (u er) S aut quis M h aut qui b 6 aut arg. V 7 sapientia Ch 12 abere p2 haberecaret (m. 2 inf. text scr.) Ch 13 care t (a er.) S careat M careat P* t teat 14 posse p1 possat (m. 2 corr.) P potest om. uidere Ch 15 nequehabere i om.Ch ac] autCTi etS fl g scit hanc Vm 18 cuius F 22 nec]ne SM Vm t 26 ali P con Ch 28 nisi-crederes om. SMVPpmb )

37
putes ? quid ? si tanta res est, quae nisi sedulo atque omnibus uiribus quaesita nequeat reperiri? quid? si ipsa difficillima inuentio ad capiendum ac proferendum. quod inuentum erit, mentem quaerentis exercet? quid enim oculis nostris hac luce iucundius et familiarius? quam tamen perpeti atque tolerare post diuturnas tenebras nequeunt. quid exhausto aegrotatione corpori adcommodatius quam cibus et potio ? uidemus tamen conualescentes refrenari atque cohiberi, ne saturitati ualentium committere sese audeant. cibisque ipsis agere, ut ad illum morbum, quo eos repudiabant. reuertantur. de conualescentibus loquor. quid? ipsos aegrotantes nonne urgemus, ut aliquid sumant ? in quo profecto nobis cum tanta molestia non obtemperarent, si se illum morbum euasuros esse non crederent. quando ergo tu te operosissimae ac laboriosissimae inquisitioni dabis ? quando tantam, quanta ipsa res digna est, curam negotiumque tibi audebis inponere, cum id, quod quaeris, esse non credas ? recte igitur catholicae disciplinae maiestate institutum est, ut accedentibus ad religionem fides persuadeatur ante omnia.

Itaque ille haereticus — siquidem de his nobis sermo est, qui se christianos dici uolunt — quam mihi rationem adferat, quaeso te? quid est, unde me a credendo ueluti a temeritate reuocet? si nihil me credere iubet, hanc ipsam ueram religionem ullam in rebus humanis esse non credo: quam cum esse non credo, non quaero. at ille, ut opinor, quaerenti monstraturus est; ita enim scriptum est: quaerens [*]( 26 Matth. 7, 8. ) [*]( ua. 1 quodsi Ch nisijsi V hominib1 p 2 q,sita p quaesitantae Ch ceque■ at Ch nell; at p 8 at p ac proferendum om. SPp Mm Vb h h 4 ae S 5 iocundius SMVmb 6 exausto V exausto P 7 uideamus S iim JfVm uideamua P 8 saturati S saturari p 9 cibusquę Ch ut II o nt adJ ut ad mi 10 quo] quq P1 qui mb repudiabat SPpMVaib 18 morbtl nonaeirent d euasuros V 14 te tu SVmb inquisitioni (ne corr. in ni) 15adbisp nanis Ch tantfl M tanta (a corr. ex Q) P3 tantap quanta] quantS Ch ut Sm quam b om. Mp ipsA Ok cura Ch 17 credas] potes b 22 me om. p 23 iubet] dubitet SMVmb 25 quam] qui m 26 monstraturum CK )

38
inueniet. ad eum igitur, qui me uetat credere, non uenirem, nisi aliquid crederem. estne ulla maior dementia quam ut ei sola, quae nulla scientia subnixa est, fide displiceam, quae ad eum ipsum me sola perduxit?

Quid? quod omnes haeretici Christo nos credere hortantur. possuntne magis sibi aduersari? in quo dupliciter urgendi sunt. primum quaerendum ab his, ubi sit ratio quam pollicebantur, ubi obiurgatio temeritatis, ubi praesumptio scientiae. si enim turpe est sine ratione cuiquam credere, quid expectas, quid satagis, ut alicui sine ratione credam, quo facilius tua ratione duci possim? an firmum aliquid superaedificabit ratio tua fundamento temeritatis ? secundum illos loquor, quibus credendo displicemus. nam ego credere ante rationem, cum percipiendae rationi non sis idoneus, et ipsa fide animum excolere excipiendis seminibus ueritatis non solum saluberrimum iudico, sed tale omnino, sine quo aegris animis salus redire non possit. quod illis cum deridendum et plenum temeritatis uidetur, profecto ut Christo credamus, agunt inpudenter. deinde fateor me iam Christo credidisse et in animum induxisse id esse uerum, quod ille dixerit, etiamsi nulla ratione fulciatur . hoc, haeretice, principio me ducturus es? sine paululum mecum ipse considerem — quoniam Christum ipsum, quomodo adparere hominibus uoluit, qui istis etiam uulgaribus oculis uisus esse praedicatur, ego non uidi — quibus de illo crediderim, ut ad te iam tali fide praestructus accedam. nullis me uideo credidisse nisi populorum atque gentium confirmatae opinioni ac famae admodum celeberrimae, hos autem populos ecclesiae catholicae mysteria usquequaque occupasse. cur non [*]( 1 inuenirem S 2 eis ChSMmb ei (s eras.) P 3 displiciam Ch disciplinam V 5 omnes] sola omnes M christianos SVChm 8 iurgatio V et T 9 scientiae] disciplinae V sine Ch qicquft Ch 12 superaedificauit ChV fundamentQ ChSVm fundamento (n corr. in 0) M 14 ipsa fidem V 16 Balubriter V 19 in animum] animum b 21 heretica Ch dicturus m 22 paulQlum S paulolum Ch quoniam] qui V 23 uulgatibus r 25 ad] atq. a Y 26 & S )

39
igitur apud eos potissimum diligentissime requiram, quid Christus praeceperit, quorum auctoritate commotus Christum aliquid utile praecepisse iam credidi ? tunc mihi melius expositurus es, quid ille dixerit, quem fuisse aut esse non putarem, si abs te mihi hoc commendaretur esse credendum ? hoc ergo credidi, ut dixi, famae celebritate, consensione, uetustate roboratae. uos autem et tam pauci et tam turbulenti et tam noui, nemini dubium est, quin nihil dignum auctoritate praeferatis. quae igitur ista tanta dementia est? illis crede Christo esse credendum et a nobis disce, quid dixerit. cur? obsecro te. nam si illi deficerent nec me quidquam docere possent, multo facilius mihi persuaderem Christo non esse credendum quam de illo quicquam nisi ab iis, per quos ei credidissem, discendum. o ingentem confidentiam uel potius ineptiam! ego te doceo, quid Christus praeceperit. cui credis. quid ? si non ei crederem, num aliquid de illo me docere posses ? sed oportet, inquit, ut credas. num uobis eum commendantibus ? non, inquit; nam nos illos, qui ei credunt, ratione ducimus. cur igitur illi credam? quia fama fundata est. utrum per uos, an per alios ? per alios, inquit. illis ergo credam, ut tu me doceas ? deberem fortasse, nisi me hoc illi praecipue monerent, ut omnino ad te non accederem; dicunt enim perniciosas uos habere doctrinas. respondebis: mentiuntur. quomodo igitur eis de Christo credam, quem non uiderunt, de te non credam, quem nolunt uidere? scriptis, ait, crede. at scriptura omnis, si noua et inaudita proferatur uel commendetur a paucis nulla confirmante ratione [*]( 3 praecipisse Ch tunc Ch 5 esse credenda Ps credendi M 6 fama M celebritati Ym uetustate roboratae om. Ym uetusta/I (te er.) P roborata ChSMPpb 7 et tam] etiam Ch turbolenti m turbun lentu Ch 8 quin] qui ChMb qui P quia SVm quae] qui Ch 9 crede] credere S'lYm credo Pp xpfli Ch 10 uobis Vm discę M discere SlVm 11 illi (i corr. ex e) S om. M deficerint Ch 12 credendo Ch 13 cui- quam ChSMpm cuiqua P credidi esse Ch credis se p 16 docerem Ch 17 commendanit Ch inquid Ch 19 per alios (alter.) om. Ch 20 UIQS m* illos V 21 ut] et Ch 22 enim om. V 28 eis de] ei se Ch 24 quem] quam Ch 26 confirmanter Ch )
40
non ei, sed illis, qui eam proferunt, creditur. quamobrem scripturas istas si uos profertis, tam pauci et incogniti, non libet credere. simul etiam contra promissum facitis fidem potius imperando quam reddendo rationem. rursus me ad multitudinem famamque reuocabis. cohibe tandem pertinaciam et nescio quam indomitam propagandi nominis libidinem et mone potius, ut huius multitudinis primates quaeram et quaeram diligentissime ac laboriosissime, ut ab his potius de his litteris aliquid discam, qui si non essent, discendum omnino esse nescirem. tu uero in latebras tuas redi nec quicquam insidiare sub nomine ueritatis, quam conaris eis adimere, quibus auctoritatem ipse concedis.

Si autem Christo etiam credendum negant, nisi indubitata ratio reddita fuerit, christiani non sunt. nam id aduersus nos pagani quidam dicunt, stulte quidem, sed non sibi aduersi nec repugnantes. hos uero quis ferat ad Christum se pertinere profiteri, qui nisi apertissimam rationem stultis de deo protulerint, nihil credendum esse contendunt? at ipsum uidemus, quantum illa, cui et ipsi cedunt, docet historia nihil prius neque fortius quam credi sibi uoluisse: cum illi nondum essent idonei, cum quibus ei res esset, ad diuina percipienda secreta. quid enim aliud agunt tanta et tam multa miracula, ipso etiam dicente illa fieri non ob aliud, nisi ut sibi crederetur? fide ille stultos ducebat, uos ratione ducitis; clamabat ille, ut crederetur, uos reclamatis; laudabat credentes ille, uos obiurgatis. nisi uero aut in uinum aquam conuerteret, ut alia omittam, si nihil tale facientem sed docentem homines [*]( 26 cf. Ioh. 2, 7-9 ) [*]( r h 1 pfer$nt m* proferant V 2 istas scripturas Ym 5 coibe p cohibet M 6 nominis] hominis Ch 7 mone] modone Ch 9 aliquid] ita quid Ch 10 nescira S quiquAM 14 uersus V 15 paganis Ch 16 aduersis Ch t 18 at] ad Ch ad P 19 cgdnnt M 20 primum V 21 ei] eis SYm 22 aliud om. V et tam om. Ch 28 crederent V 24 stultus ducebatur Ch 25 reclamabatis Ch 26 obrugatio Ch aqua (--eras.) P 27 homittam Ch obmittam V seducentefti Ch )

41
sequi possent, aut nihil pendenda uox illa est: credite deo, et mihi credite, aut temeritatis ille culpandus est, qui eum domum suam uenire noluit, solo eius imperio pueri sui morbum credens esse cessurum. ergo ille adferens medicinam. quae corruptissimos mores sanatura esset. miraculis conciliauit auctoritatem, auctoritate meruit fidem, fide contraxit multitudinem, multitudine obtinuit uetustatem, uetustate roborauit religionem: quam non solum haereticorum ineptissima nouitas fraudibus agens, sed nec gentium quidem ueternosus error uiolenter aduersans aliqua ex parte conuelleret.