Quare iam superest. ut consideremus, quo pacto hi sequendi non sint, qui se pollicentur ratione ducturos. nam quomodo sine culpa possimus sequi eos, qui credere iubent, iam dictum est; ad hos autem sponsores rationis non modo sine uituperatione. sed etiam cum aliqua laude se uenire nonnulli putant: sed non ita est duae sunt enim personae in religione laudabiles: una eorum, qui iam inuenerunt, quos etiam beatissimos iudicare necesse est; alia eorum, qui studiosissime et rectissime inquirunt. primi ergo sunt iam in ipsa possessione, alteri in uia, qua tamen certissime peruenitur. tria sunt alia hominum genera, profecto inprobanda ac detestanda. unum est opinantium, id est eorum, qui se arbitrantur scire quod nesciunt; alterum eorum, qui sentiunt quidem se nescire. sed non ita quaerunt, ut inuenire possint; tertium eorum, qui neque se scire existimant nec quaerere uolunt. tria sunt item uelut finitima sibimet in animis hominum distinctione dignissima: intellegere, credere, opinari. quae si per se ipsa considerentur, primum semper sine uitio est, secundum aliquando cum uitio, tertium numquam sine uitio. nam intellegere magna et honesta uel etiam [*](1 inquius Chp 2 nolumus V 8 uiatia Ch 4 pcipiendae Ch pcip. (uirg. er.) p ueritatis b his ChpSMmVb iis (ex his corr.) P 6 iam om. V circtlire b aliquantulum V 10 docturos SMb k < 12 os P 13 landeseuenire Ch nonnulla Pp 14 duę enl p. in rel. sl b 16 eat om. V 17 iam] etiam SAf om. Y mb alter Ch 19 est] et Ch 20 eorum] corti Ch 21 eorum om. V 25 opinari (re in ri corr.) S 26 uitio. et hoc ad eandem beatitudinem referre debemus. in hac enim nita quantumque (q?rtic11q;&) id sciatur nondum est beatissimum quoniam incomparabiliter limge est amplius quod inde nescitur SMVmbpP (m. 2 del. omnia). )
32
diuina, beatissimum est; intellegere autem superflua, nihil nocet, sed fortasse discere nocuit, cum tempus necessariorum occuparent. ipsa etiam noxia non intellegere, sed facere aut pati miserum est. non enim si quis intellegat. quomodo possit inimicus sine suo periculo occidi, intellegentia ipsa, a cupiditate reus est; quae si absit, quid innocentius dici potest? credere autem tunc est culpandum, cum uel de deo indignum aliquid creditur uel de homine facile creditur. in ceteris uero rebus si quis quid credit, si se id nescire intellegat, nulla culpa est. credo enim sceleratissimos coniuratos uirtute Ciceronis quondam interfectos: atqui id non solum nescio, sed etiam nullo pacto me scire posse certo scio. opinari autem duas ob res turpissimum est: quod et discere non potest, qui sibi iam se scire persuasit, si modo illud disci potest,' et per se ipsa temeritas non bene adfecti animi signum est. nam etiamsi hoc ipsum, quod de Cicerone dixi, scire se quisquam arbitratur, quamquam nihil eum inpediat a discendo, quia res ipsa nulla scientia teneri potest, tamen quod non intellegit multum interesse, utrum aliquid mentis certa ratione uideatur, quod intellegere dicimus, an famae uel litteris credendum posteris utiliter commendetur, profecto errat. neque quisquam error turpitudine caret. quod intellegimus igitur, debemus rationi, quod credimus, auctoritati, quod opinamur, errori. sed intellegens omnis etiam credit, credit omnis et qui opinatur; non omnis qui credit intellegit; nullus qui opinatur intellegit. haec ergo tria si ad illa quinque hominum genera, quae paulo ante commemorauimus, referantur, id est
[*]( 2 docet S1 necessariorfl (corr. ex necessarius) S 8 ipse p ipsa Ch etiam] autem M noxia. Ch 4 si (8. I. m. 1) p 5 a] ac non SPp MVbm . 6 est om. Ck 11 cicaronis M atque SMVm 12 certe iSTm 18 et discere] ediscere SVPtn ędiscere M 14 dici Chb 16 cicęrone M 17 impedia1;ltP 19 menti ChpMVm menti (s m. 2 add.) P 20 nidetnr M teneatur b (in marg. al uideatur) fama Ch 22 inteUigimus b (in marg. al. scimus) igitur om. Ch 23 opinatur Ch et qui opinatUr errori V 24 credit alt. om. Ch 25 nullus- intellegit om. P (sed ras. quattuor uoc.) 26 haec ergo] hęrgo p. ) 33
duo probanda, quae priora posuimus, et tria reliqua uitiosa: inuenimus primum beatorum genus ipsi ueritati credere, secundum autem studiosorum amatorumque ueritatis auctoritati. in quibus duobus generibus laudabiliter creditur. in primo autem uitiosorum, id est eorum, qui opinantur se scire quod nesciant, est profecto uitiosa credulitas. cetera duo inprobanda genera nihil credunt: et illi qui uerum quaerunt cum desperatione inueniendi, et illi qui omnino non quaerunt. et hoc dumtaxat in rebus ad aliquam pertinentibus disciplinam. nam in alio uitae actu prorsus nescio quo pacto possit homo nihil credere. quamquam in illis etiam qui se in agendo probabilia sequi . dicunt, scire potius nihil posse quam nihil credere uolunt uideri. quis enim quod probat non credit? aut quomodo est illud quod sequuntur, si non probatur, probabile? quare duo genera possunt esse aduersantium ueritati: unum eorum, qui scientiam tantum obpugnant, non fidem, alterum eorum, qui utrumque condemnant: qui tamen utrum in rebus humanis inueniri possint, rursus ignoro. haec dicta sunt, ut intellegeremus nos retenta fide illarum etiam rerum, quas nondum conprehendimus. a temeritate opinantium uindicari. nam qui dicunt nihil esse credendum nisi quod scimus, hi unum cauent nomen opinationis, quod fatendum est turpe ac miserrimum; sed si diligenter considerent plurimum interesse, utrum se scire quis putet, an quod nescire se intellegit. credat aliqua auctoritate commotus, profecto errores et inhumanitatis atque superbiae crimen euitabunt.
[*]( e 4 duorum SPpMVmb 6 nesciunt V 10 uitaacijtuj) pactuCft M y 11 probauilia Ch 12 uoluit S1 13 credat r 14 sequntur (q ex c fact.) S sequitur m secuntur ChM quare 1 quadere (de m 2 add.) P U d 15 aduersarium Ch ueriti Ch 17 contempnant 82 condempnant Mm 18 rursus] prorsusCft 19 quas] quia Ch 20 operantium Ch 21 hiJ id Ch ant. SpMVmb 22 qpinionis Sm 23 si diligenter considere//t (n er. quis m. 8 add.) P 25 erroris SPpMVmb 26 supeniiae Ch euitabunt scripsi: euitauit Ch uitauit SMb uitabit (b ex u corr.) V inuitauit p uitabunt Vtn ) [*]( XXV Aii;. iwt. 6. ) [*]( n ) 34
Quaero enim, si quod nescitur, credendum non est, quomodo seruiant parentibus liberi eosque mutua pietate diligant, quos parentes suos esse non credant. non enim ratione ullo pacto sciri potest, sed interposita matris auctoritate de patre creditur; de ipsa uero matre plerumque nec matri, sed obstetricibus, nutricibus, famulis. nam cui furari filius potest aliusque subponi, nonne potest decepta decipere? credimus tamen et sine ulla dubitatione credimus, quod sciri non posse confitemur. quis enim non uideat pietatem, nisi ita sit, sanctissimum generis humani uinculum. superbissimo scelere uiolari? nam quis uel insanus eum culpandum inputet, qui eis officia debita inpenderit, quos parentes esse crediderit, etiamsi non essent? qui contra non exterminandum iudicauerit, qui ueros fortasse parentes minime dilexerit, dum, ne falsos diligat, metuit? multa possunt adferri, quibus ostendatur nihil omnino humanae societatis incolume remanere, si nihil credere statuerimus, quod non possumus tenere perceptum.
Sed nunc accipe, quod iam facilius me tibi persuasurum esse confido. cum de religione, id est cum de colendo atque intellegendo deo agitur, ii minus sequendi sunt, qui nos credere uetant, rationem promptissime pollicentes. nam nemini dubium est omnes homines aut stultos aut sapientes esse. nunc autem sapientes uoco non cordatos et ingeniosos homines, sed eos, quibus inest, quanta inesse homini potest, ipsius hominis deique firmissime percepta cognitio atque huic cognitioni uita moresque congruentes: ceteros autem cuiusque modi artibus inertiisque adfecti sunt, quolibet uictu probandi siue inprobandi, stultorum in numero deputauerim. quae cum ita sint. quis mediocriter intellegens non plane uiderit stultis utilius atque salubrius esse praeceptis obtemperare sapientium [*](1 credendo Ch 3 cred$nt M 8 scire ChMlapb 10 supperuissimum Ch celere Ch scęlere M 11 putet SPpMVmb 14 dum ne] nedum ne Ch falso Ppb 15 auferri Ch aferri p 16 humane Ch incolome SM,,,, 20 hi lib. b 22 aut stultos esse aut sapientes V 25 firmissimae Ch 26 cuius V cuiusca Ch 27 uel inerciis V sint Mm7b quodlibet p uictu-stul om. Ch siue inprobandi om. P )
35
quam suo iudicio uitam degere? nam omne factum, si recte factum non est, peccatum est; nec recte factum esse ullo modo potest, quod non a recta ratione proficiscitur. porro recta ratio est ipsa uirtus. cui autem hominum uirtus nisi sapientis animo praesto est? solus igitur sapiens non peccat. stultus ergo omnis peccat. nisi in iis factis, in quibus sapienti obtemperauerit; a recta enim ratione talia facta proficiscuntur nec, ut ita dicam, dominus sui facti stultus existimandus est, cum est tamquam instrumentum ministeriumque sapientis. quare si omnibus hominibus non peccare quam peccare melius est, melius profecto stulti omnes uiuerent, si serui possent esse sapientium. atque hoc si in rebus minoribus, ut in mercando uel colendo agro, in uxore ducenda, in suscipiendis educandisque liberis, in ipsa denique re familiari administranda expedire nemo ambigit, multo magis in religione. nam et res humanae promptiores ad dinoscendum sunt quam diuinae et in quibuscumque sanctioribus et praestantioribus, quo maius eis obsequium cultumque debemus, eo sceleratius periculosiusque peccatur. nihil igitur nobis restare admodum uides, quamdiu stulti sumus, si nobis uita optima et religiosa cordi est, nisi ut quaeramus sapientes, quibus obtemperando dominationem stultitiae neque ita multum sentire, dum inest nobis, et euadere aliquando possimus.
Hic rursus oritur difficillima quaestio. quonam enim modo stulti sapientem inuenire poterimus, cum hoc nomen, tametsi nemo fere audeat palam, plerique tamen ex obliquo sibi uindicant. cum de rebus ipsis, quarum cognitione constat sapientia, ita inter se dissentiant, ut aut nullum eorum, aut [*]( It 2 (pr.) est m2 6 stultus-peccat om. Ch isp hia ChSM VJbm 7 obtem i perarat V 9 tamquam om. S V m 10 quam peccare om. C", a 11 JppHps profectus Ch 19 peccator Ch ftmodQ Chp ammodum P* domlnttlonem comoda M amodo b 21 damnationê Y 22 nobis inest Y 24 quononftin uam] quoda Ch quo P qm p* 26 ferre SVm 27 uendicant V n 28 interesse V dissentiat S'1. dissentiat Ch dissentiunt Vm ut] uti SMp nulli CI" ) [*]( S* )
36
certe unum necesse sit esse sapientem? sed quinam iste sit, cum ab stulto requiratur, quo pacto queat dinosci plane atque percipi, omnino non uideo. neque enim quibuslibet signis cognoscere aliquid potest nisi illud ipsum, cuius ea signa sunt,. nouerit. atqui sapientiam stultus ignorat. non enim ut aurum et argentum ceteraque id genus et cognoscere, cum uideas. et non habere concessum est, ita sapientiam mentis eius oculo qui ea careat, uideri fas est. sensu enim corporis quaecumque adtingimus, forinsecus nobis offeruntur, et ideo licet quoque res alienas oculis cernere, cum earum uel eius generis nos. nihil habeamus. quod autem intellectu capitur, intus apud animum est nec id habere quicquam est aliud quam uidere. caret autem stultus sapientia; non igitur nouit sapientiam non enim oculis eam posset uidere: non autem potest uidere et non habere neque habere ac stultus esse. nescit hanc igitur, et dum nescit, in alio loco cognoscere non potest. non ergo fotest quamdiu stultus est, quisquam certissima cognitione inuenire sapientem, cui obtemperando tanto stultitiae malo liberetur.