Quamobrem tametsi docere non ualeo, monere tamen non desino, ut quoniam multi se sapientes uideri uolunt neque utrum sint, stultis dinoscere facile est, omni intentione uotisque omnibus, gemitibus denique uel etiam, si fieri potest, fletibus deum deprecare, ut te ab erroris malo liberet, si tibi beata uita cordi est. quod facilius fiet, si praeceptis eius, quae tanta ecclesiae catholicae auctoritate firmata esse uoluit, libens obtemperes. cum enim sapiens sit deo ita mente coniunctus, ut nihil interponatur, quod separet — deus enim est ueritas nec ullo pacto sapiens quisquam est, si non ueritatem mente contingat —: negare non possumus inter stultitiam hominis et sincerissimam dei ueritatem medium quiddam interpositam esse hominis sapientiam. sapiens enim, quantum datum est, imitatur deum; homini autem stulto ad imitandum salubriter nihil est homine sapiente propinquius: quem quoniam. ut dictum est, intellegere ratione non facile est, oportebat quaedam miracula ipsis oculis admoueri, quibus utuntur stulti multo quam [*](1 Ioh. 14, 1 3 cf. Matth. 8, 8 ) [*](In - o 1 nihili b deo m1 I d6 Y 3 in domtl b 5 saoatura] sancto atura (c 0i. 2 add.) Ch auctoritatem om. Ch 6 auctoritate (m. 3 8. I.) P auctoritatd meruit: fidem sqq. b 7 religiong statuSs b 13 stulti sunt V j stulti SMVmb 15 deprecare (a in ras.) Ch depraeceris V deprecar? P erroris (e corr. in i) SM 16 quo SM 18 enim] autem Y 21 inter stultitiam] interstiustitia Ch 22 ueritate Ch 28 sapientia Ch 25 sapientem Ch sapienti b propinquus V 26 rationS b 27 amoueri b multoquam (lt sup. exp. nd) S multusquam V )
42
mente commodius, ut commotorum auctoritate hominum prius uita moresque purgarentur et ita rationi accipiendae habiles fierent. cum igitur et homo esset imitandus et non in homine spes ponenda, quid potuit indulgentius et liberalius diuinitus fieri, quam ut ipsa dei sincera, aeterna, incommutabilisque sapientia, cui nos haerere oportet, suscipere hominem dignaretur? qui non modo illa faceret, quibus ad sequendum deum inuitaremur, sed etiam illa pateretur, quibus a sequendo deo deterrebamur. nam cum adipisci certissimum ac summum bonum nemo possit, nisi id plene perfecteque dilexerit — quod nullo pacto fiet, quamdiu mala corporis atque fortuita formidantur — ille nascendo mirabiliter et operando conciliauit caritatem, moriendo autem et resurgendo exclusit timorem. iam uero talem se in ceteris rebus omnibus praebuit, quas persequi longum est, ut et diuina clementia, quo porrigi, et humana infirmitas, quo possit euehi, sentiremus.
Haec est, crede, saluberrima auctoritas haec prius mentis nostrae a terrena inhabitatione suspensio, haec in uerum deum ab huius mundi amore conuersio. sola est auctoritas, quae commouet stultos, ut ad sapientiam festinent. quamdiu intellegere sincera non possumus, auctoritate quidem decipi miserum est; sed certe miserius non moueri. si enim dei prouidentia non praesidet rebus humanis, nihil est de religione satagendum. sin uero et species rerum omnium, quam profecto ex aliquo uerissimae pulchritudinis fonte manare credendum est, et interior nescio qua conscientia deum quaerendum deoque seruiendum meliores quosque animos quasi publice priuatimque cohortatur: non est desperandum ab eodem ipso [*]( I 1 commodius (s 8. I. a m. 3) P commotorum] com mutorum Ch (lntj add.) 8 inuitarentur V 9 adipisci] ad ipsie Ch 10 id] uel id V plsene S 12 illa b 14 iam] ille srm, * 17 crede mihi (mihi 8. I. add. m. 2) m 18 meritis b a terrena] aeteriftu F 19 deum uerum SPpMVmb 20 festinent b (in marg. al. festinetur) : ffestinetur SM VChPin festinentur p 23 regione V 24 si V et] est Ch omnium rerum V 25 uerissime Sm 26 quae P1 28 hortatur SPpMVbm )
43
deo auctoritatem aliquam constitutam, quo uelut gradu certo innitentes adtollamur in deum. haec autem seposita ratione, quam sinceram intellegere, ut saepe diximus, difficillimum stultis est, dupliciter nos mouet: partim miraculis. partim sequentium multitudine. nihil horum est necessarium sapienti, quis negat? sed id nunc agitur, ut sapientes esse possimus, id est inhaerere ueritati: quod profecto sordidus animus non potest. sunt autem sordes animi. ut breui explicem. amor quarumlibet rerum praeter animum et deum; a quibus sordibus quanto est quisque purgatior, tanto uerum facilius intuetur. uerum igitur uidere uelle, ut animum purges, cum ideo purgetur, ut uideas, peruersum certe atque praeposterum est. homini ergo non ualenti uerum intueri, ut ad id fiat idoneus purgarique se sinat, auctoritas praesto est: quam, ut paulo ante dixi. partim miraculis, partim multitudine ualere nemo ambigit. miraculum uoco quicquid arduum aut insolitum supra spem uel facultatem mirantis adparet. in quo genere nihil est populis aptius et omnino stultis hominibus quam id, quod sensibus admouetur. sed rursus haec in duo diuiduntur: quaedam enim sunt. quae solam faciunt admirationem, quaedam uero magnam etiam gratiam beneuolentiamque conciliant. nam si quis uolantem hominem cernat, cum ea res nihil spectatori. adferat commodi praeter ipsum spectaculum, miratur tantummodo. si quis autem graui et desperato morbo adfectus mox, ut iussum fuerit, conualescat, admirationem sanitatis suae sanantis etiam caritate superabit. talia facta sunt illo tempore, quo deus in uero homine, quantum sat erat, hominibus adparebat: sanati languidi, mundati leprosi; incessus claudis,
[*]( 1 auctoritate Ch certu Ch 3 sincera Ch 5 estjesse SpVmb 6 sed id] se sid Ch 7 animus (8. l. m. 2) Ch 8 animi sordes Y sordida rmm an. b 9 qualuralibet S (m. 2 corr. uid.) 10 quiaque] quis PMYmbS (a. I.) p (in mg. m. 2) uero Ch 17 genera Ch in quo nihil est genere V tft 20 sunt om. Ch 21 beniuolentiaq; b 22 uolantem] uolunrS (ra m. 2 add.) Ch 28 conferat M 25 ammirationem SlM 26 taliaj alia SM 27 quantum (m. 2 8. I.) Ch 28 languidi (8. I. m. 2) Ch incestos Ch ) 44
caecis uisus, surdis auditus est redditus. homines illius temporis aquam in uinum conuersam, saturata quinque milia quinque panibus, transita pedibus maria, mortuos resurgentes uiderunt: ita quaedam corpori manifestiore beneficio, quaedam uero menti occultiore signo, et omnia hominibus maiestatis testimonio consulebant: sic in se tunc animas errantes mortalium diuina commouebat auctoritas. cur, inquis, ista modo non fiunt? quia non mouerent, nisi mira essent; at si solita essent, mira non essent. nam diei et noctis uices et constantissimum ordinem rerum caelestium, annorum quadrifariam conuersionem, decidentes redeuntesque frondes arboribus, infinitam uim seminum, pulchritudinem lucis, colorum, sonorum. odorum saporumque uarietates da qui primum uideat atque sentiat, cum quo tamen loqui possimus, hebescit obruiturque miraculis; nos uero haec omnia non cognoscendi facilitate — quid enim causis horum obscurius? — sed certe sentiendi adsiduitate contemnimus. facta sunt igitur illa oportunissime, ut his multitudine credentium congregata atque propagata in ipsos mores utilis conuerteretur auctoritas.
Mores autem quilibet tantum ualent ad obtinendas hominum mentes. ut etiam quae in his praua sunt, quod fere superantibus libidinibus euenit, inprobare citius et detestari quam deserere aut mutare possimus. parumne consultum rebus humanis arbitraris, quod nihil terrenum, nihil igneum, nihil denique, quod corporis sensus adtingit, pro deo colendum esse. ad quem solo intellectu ambiendum est, non pauci doctissimi disputant, sed inperitum etiam uulgus marium feminarumque in tam multis diuersisque generibus et credit et praedicat? [*](1 uisos Ch sordis Ch 3 resurgentes] et resurgentes Ch 4 uiderent Ch beneficio quaedam corpori quaedam uero mente Ch1 5 omniy S hominibus] omnibus Vm 6 n consulebat S 9 die Ch 11 decedgtes b 14 hebescet Ch e h. hbescit P ebescit p 17 opportunissime PpSMVb 21 quodj quos Ch 22 uenit Ch euenit M 24 igne Ch 26 quem] qua SMb que I intellectum Ch ambigendum S M m esse non pauca V doctissimtl Ch. )
45
quod continentia usque ad tenuissimum uictum panis et aquae et non cotidiana solum, sed etiam per contextos plures dies perpetuata ieiunia, quod castitas usque ad coniugii prolisque contemptum, quod patientia usque ad cruces flammasque neglectas, quod liberalitas usque ad patrimonia distributa pauperibus. quod denique totius huius mundi aspernatio usque ad desiderium mortis intenditur? pauci haec faciunt, pauciores bene prudenterque faciunt, sed populi probant, populi laudant, populi fauent, diligunt postremum populi: populi suam inbecillitatem, quod ipsa non possunt, non sine prouectu mentis in deum nec sine quibusdam scintillis uirtutis accusant. hoc factum est diuina prouidentia per prophetarum uaticinia, per humanitatem doctrinamque Christi, per apostolorum itinera, per martyrum contumelias, cruces, sanguinem, mortes, per' sanctorum praedicabilem uitam atque in his uniuersis digna rebus tantis atque uirtutibus pro temporum oportunitate miracula. cum igitur tantum auxilium dei, tantum profectum fructumque uideamus, dubitabimus nos eius ecclesiae condere gremio, quae usque ad confessionem generis humani ab apostolica sede per successiones episcoporum frustra haereticis circumlatrantibus et partim plebis ipsius iudicio, partim conciliorum grauitate, partim etiam miraculorum maiestate damnatis columen auctoritatis obtinuit? cui nolle primas dare uel summae profecto inpietatis est uel praecipitis adrogantiae. nam si nulla certa ad sapientiam salutemque animis uia est, nisi cum eos rationi praecolit fides, quid est aliud ingratum
[*]( 1 continentius quae Ch 2 cottidiana Ch 4 contemptum) cfitentQ b r v 8 prudenteq' m1 laudant] audiant M audiant S'ZP audiunt (i in raa.) p Vmb 9 fabent Ch postremo Mmb populi (in. fin. yom. Sm 10 ipsa Ch (p. m 2. ex b (?) corr.) ista PpMVmb isti S non (a. sine) Ch : nec PpSMVmb profectu V l2 per om. V 14 contumelias martyrum V 16 opportunitate Pp Vb 18 fructumquae Ch dubitauim' b concedere V 22 maiestate ("" er.) P p. damnantes Ch damnantis SMb dampnajitis m1 damanTif (t paene er.) p ctilmeai damnaQtif P 28 columen] culmen columen M1 culmen V m p primicias dare Vb 24 summe Ch 25 salutemquae Ch ) 46
esse opi atque auxilio diuino, quam tanto robore praeditae auctoritati uelle resistere? et si unaquaeque disciplina, quamquam uilis et facilis, ut percipi possit, doctorem aut magistrum requirit, quid temerariae superbiae plenius, quam diuinorum sacramentorum libros et ab interpretibus suis nolle cognoscere et incognitos audere damnare ?
Quamobrem si quid te uel ratio, uel oratio nostra commouit et si ueram, ut credo, curam tui geris, uelim me audias et bonis praeceptoribus catholicae christianitatis te pia fide, alacri spe, simplici caritate committas deumque ipsum, cuius unius et bonitate facti sumus et iustitia poenas luimus et clementia liberamur, orare non cesses. ita tibi neque praecepta et disputationes doctissimorum hominum et uere christianorum neque libri neque serenae ipsae cogitationes defuerint, quibus facile quod quaeris inuenias. nam istos uerbosos et miseros — quid enim aliud mitius dixerim ? — penitus desere: qui dum nimis quaerunt, unde sit malum, nihil reperiunt nisi malum. in qua quaestione saepe auditores erigunt ad quaerendum, sed ea docent excitatos, ut uel dormire semper satius sit quam illo modo euigilare. de lethargicis enim phreneticos faciunt: inter quos morbos. cum sit uterque plerumque mortiferus, hoc tamen interest, quod lethargici sine aliena uexatione moriuntur, phreneticus autem multis sanis et eis potissimum, qui uolunt subuenire, metuendus est. nam neque deus mali auctor est nec umquam eum quicquam fecisse paenituit nec ullius commotionis animi tempestate turbatur nec terrae particula regnum eius est, nulla flagitia uel scelera probat aut imperat, numquam mentitur. haec enim atque huiusmodi nos mouebant, cum ea magnis inuectionibus quaterent et hanc esse [*]( 1 robore] labore SPpMVmb prędictę »1 5 litros Ch suis] uis Ch 6 audere] uelle SPpMVtnb 7 te om. V uel ratio om. Ch uel oratio] om. Pp (in mg. m. 2 add.) 8 commouet V tu V geris] d generis Ch 10 committis Ch 12 tibi] ibi Ch 14 ipse Ch 16 alius (d a m. I) P deserere Vm 18 quaestiones Ch 20 lęthargicis ..:U freneticos lib. 21 uterque om. Vtn (m. 2 add.) 23 sanis] satis SVmb 25 penituit Ch 29 magis SMPpb )
47
ueteris testamenti disciplinam insimularent: quod omnino falsissimum est. itaque illos recte reprehendere ista concedo. quid ergo didici? quid putas, nisi cum ista reprehenduntur, disciplinam catholicam non reprehendi? ita quod apud eos uerum didiceram. teneo, quod falsum putaueram, respuo. sed et alia multa me docuit ecclesia catholica, quo illi homines exangues corporibus, sed crassi mentibus aspirare non possunt: deum non esse corporeum, nullam eius partem corporeis oculis posse sentiri, nihil de substantia eius atque natura ullo modo esse uiolabile aut commutabile aut compositicium aut fictum ; quae si mihi concedis — non enim aliter de deo sentiendum est —, omnia illorum machinamenta subuersa sunt. illud uero quomodo sit. ut nec deus malum genuerit aut fecerit nec ulla sit fueritue umquam natura atque substantia, quam non deus aut genuerit aut fecerit, et tamen a malo nos liberet tam necessariis rationibus adprobatur, ut dubitari omnino non possit, praesertim tibi atque talibus, si tamen bono ingenio pietas et pax quaedam mentis accedat, sine qua de tantis rebus nihil prorsus intellegi potest. et non hic fama de fumo est et nescio qua fabella Persica. cui satis est aurem adcommodare et animum non subtilem, sed plane puerilem. longe omnino, longe se aliter, non ut Manichaei desipiunt, ueritas habet. sed quoniam sermo iste noster multum processit longius quam putabam, hic finem libro faciamus: in quo memineris uolo nondum me Manichaeos coepisse refellere et illas nugas nondum inuasisse neque de ipsa catholica magnum aliquid aperuisse, sed uoluisse tantummodo eruere tibi, si possem, falsam
[*]( 1 falsd b 2 illo V 6 quoj quod M 7 adspirare (d paene er.) P 8 deum] deum scilicet (scil. m. 3 8. I.) P 9 nullo r 10 uiolauile Ch aut commutabile om. Ch p composititium Ch composicium p S M compositium (i exp. m. 1) Pcomposittl facttl b (in marg. al. compositiciQ aut fictn) 11 sentiundum P 14 aut fuerit V 15 non genuerit 8 16 rationibus »r(nmen>ir om. V approbatur m2 17 presertim Ch 18 accedas Ch 19 hic non SMm 20 aureQ Ch 22 aliter qui ut (quA ut in ras.) p manicheis Ch 23 iste sermo Spb 25 manicheos Ch ) 48
opinionem de ueris christianis malitiose aut inperite nobis insinuatam et erigere ad magna quaedam et diuina discenda. quare hoc uolumen ita sese habeat; placatiore autem animo tuo facto ero fortasse in ceteris promptior amen.
[*]( 1 aut orn. V 2 erigereJ et egere p magna'7 (m er.) P 4 amen om. SPpMVm EXPLICIT LIBER DE VTILITATE CBEDENDI Ch fol. 95. EXPLICIT LIBER BEATI AVGVSTINI DE VTILITATE CREDENDI p. 76 S EXPLICIT DE VTILITATE CREDENDI fol. 30 P 51 p ) 49