De Utilitate Credendi
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.1). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Ridiculum, inquis. istuc est, cum omnes hanc se profiteantur tenere ac docere. profitentur hac omnes haeretici, negare non possum, sed ita, ut eis, quos inlectant, rationem se de obscurissimis rebus polliceantur reddituros, eoque catholicam maxime criminantur, quod illis, qui ad eam ueniunt, praecipitur, ut credant, se autem non iugum credendi inponere, sed docendi fontem aperire gloriantur. quid, inquis, dici potuit, quod ad eorum laudem maxime pertineret? non ita est. hoc enim faciunt nullo robore praediti, sed ut aliquam concilient multitudinem nomine rationis: qua promissa naturaliter anima gaudet humana nec uires suas ualetudinemque considerans sanorum escas adpetendo, quae male committuntur nisi ualentibus, inruit in uenena fallentium. nam uera religio, nisi credantur ea. quae quisque postea, si se bene gesserit dignusque fuerit, adsequatur atque percipiat, et omnino sine quodam graui auctoritatis imperio inire recte nullo pacto potest.
Sed quaeris fortasse uel de hoc ipso aliquam accipere rationem, qua tibi persuadeatur non prius ratione quam fide te esse docendum. quod facile potest, si modo aequum te. praebeas. sed ut commode fiat, uolo quasi respondeas interroganti et primo dicas mihi, quare tibi uideatur non esse credendum. quod ipsa, inquis, credulitas, a qua creduli nominantur, uitium quoddam mihi uidetur esse, alioquin hoc nomen non pro conuicio obiectare soleremus. nam si suspiciosus in uitio est, eo quod non conperta suspicatur, quanto magis credulus, qui hoc a suspicioso differt. quod ille incognitis aliquam, iste nullam tribuit dubiationem. interim accipio hanc opinionem ac distinctionem. sed scis etiam curiosum non nos solere appellare sine conuicio, studiosum uero etiam cum laude. quamobrem adtende, si placet. etiam inter ' [*](1 istud SpMVmb 3 possftt b 8 maxime M maxime m* ... 11 ualitudinemque SMm 18 uera] uere ChMp uerePS religionis Mpb ni/si (B er.) S si M p b 15 assequatur (a ex i corr.) 8 et om.,b sine (ne 8. I. a m. 2) Ch 16 grauia Ch iniri P1 SMpVmb ft % 18 que S1 persuadexur Sl' )
Sed nunc uide, inquies, utrum in religione credere debeamus. neque enim si concedimus aliud esse credere, aliud credulum esse, sequitur, ut nulla culpa sit in religionibus credere. quid? si enim et credere et credulum esse uitiosum est, quemadmodum et ebrium et ebriosum esse? quod qui certum existimat, nullum mihi habere posse amicum uidetur. si enim turpe est aliquid credere, aut turpiter facit, qui amico credit, aut nihil amico credens quomodo amicum uel ipsum uel se appellet. non uideo. hic fortasse dicas : concedo aliquid aliquando esse credendum; nunc expedi, quomodo in religione turpe non sit credere antequam scire. faciam, si potero. quocirca ex te quaero, quid existimes in grauiore culpa esse, religionem tradere indigno, an id quod ab eis, qui illam tradunt, dicitur credere. si, quem dicam indignum, non intellegis, eum dico, qui ficto pectore accedit. concedis, ut arbitror, magis culpandum esse tali homini pandere si qua sunt sancta secreta quam religiosis uiris de ipsa religione aliquid adfirmantibus credere. neque enim te aliud respondere decuerit. quare nunc fac putes eum adesse, qui tibi religionem sit traditurus: quonam modo illi fidem facturus es uero animo te accedere neque quicquam in te, quod ad hanc rem [*]( i •« 1 difinito S difinitio M diffiniti m diffiniti V ea (a corr. ex i) S qua] » quę SM qg<? m1 2 sint emendanda V m emendanda sint (in mg. tn 2 adscr.) S non om. Ch 3 elp et non b qui-creduli inf. text. tn.2 add.S' 7 et inter credulum scripsi: et incredulum Ch et credulum SpPMVmb 8 nunc] hanc Ch uides Ch. 10 sequetur Ch incredere in religionibus V in credere rel. m1 11 si 8. I. p 12 qui] si Tm 13 existimatur Vx, 14 turbe V 17 credendo Ch 19existimet Ch 22 ficto (a corr. in i) S concedit Ch 23 culpamdQ Ch 24 secreta sancta SVm 25 te om. V )
Sed, inquis, nonne erat melius, rationem mihi redderes. ut ea quocumque me duceret, sine ulla sequerer temeritate? erat fortasse; sed cum res tanta sit, ut deus tibi ratione cognoscendus sit, omnesne putas idoneos esse percipiendis rationibus, quibus ad diuinam intellegentiam mens ducitur humana. an plures, an paucos ? paucos, ais, existimo. horumne I n numero esse te credis? non est meum, inquis, hoc respondere. illius ergo putas etiam hoc tibi credere: quod quidem facit. tu tantum memento iam eum bis credidisse tibi incerta dicenti, te illi religiose admonenti ne semel quidem uelle credere. uerum fac ita esse uero animo te ad accipiendam religionem accedere et ita paucorum te esse hominum, ut rationes. quibus ad certam cognitionem uis diuina perducitur, capere possis: quid ? ceteris hominibus, qui tam sereno ingenio praediti non sunt, negandam religionem putas? an eos pedetentim quibusdam gradibus ad illa summa penetralia esse ducendos? uides plane, quid sit religiosius. neque enim tibi quiuis homo in rei tantae cupiditate ullo modo deserendus [*](I S & eque uis m non 4jntimęSMadCk5eaequussf1equeuismnon est equi USPJJ n equ$uis V nonnest (n init. in ras.) Ch 7 ergo ChP bU respondenisi p2 8 reddere V 10 cum om. V ratione tibi Sm 11 putes V ideneos V percipiendis (os corr. in is) S 13 paucos (ante ais) om. Ch 14 te esse V cre4?l?dis P tibi respondere V 15 cre- 1 I dece (de ex re) S qdd ipsę facit (qdê ipsę m. 2 add.) M 16 bis] uis i te lib. uix credidisset ibi b 17 dicendi Ch dicendi p1 de Ch 18 uella SMVb uelles (s in raa.) m fac itaj facta M uero] et uero SPpMVmb 19 te 8. I. corr. add. Ch 21 caperę M 22 an eos in penetralia esse dqcendos m (in mg. m 2 add.) V pedetemtim P pedetemptim SMp 24 docendos// Ch uites Ch uidens p 25 cupiditatę M ullu Ch )