De Utilitate Credendi

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.1). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

At absurda ibi dici uidebantur. quibus adserentibus? nempe inimicis, qualibet causa, qualibet ratione — non enim hoc nunc quaeritur — tamen inimicis. cum legerem, per me ipse cognoui. itane est? nulla inbutus poetica disciplina Terentianum Maurum sine magistro adtingere non auderes, — Asper, Cornutus, Donatus et alii innumerabiles requiruntur, ut quilibet poeta possit intellegi, cuius carmina et theatri plausus uidentur captare — tu in eos libros, qui quoquo modo se habeant, sancti tamen diuinarumque rerum pleni prope to [*](Õ inuitauerit (corr. ex imitauerit) S 6 imperitord m7 7 adamares V 9 contempnimus Vet] est Ch 18 teneritatem Ch e 19 oalitudine 8 M V m b y20 occupantur ChpM Y b occQpantur SP1 v 23 nunc hoc V 24 inimicis S inimicis (u corr. in i) M 25 es (ex 8 fact.) . SVm nulla] inilla M 29 captaret. Ut Ch q qm rng quomodo Ch V )

22
tius generis humani confessione diffamantur, sine duce inruis et de his sine praeceptore audes ferre sententiam nec si tibi aliqua occurrunt, quae uideantur absurda, tarditatem tuam et putrefactum tabe huius mundi animum, qualis omnium stultorum est, accusas potius quam eos, qui fortasse a talibus intellegi nequeunt? quaereres aliquem pium simul et doctum. uel qui talis esse multis consentientibus diceretur, cuius et praeceptis melior et doctrina peritior fieres. non facile reperiebatur? cum labore inuestigaretur. deerat in ea terra, quam incolebas? quae causa utilius cogeret peregrinari? in continenti prorsus latebat aut non erat? nauigaretur. si in propinquo trans mare non inueniebatur, progredereris usque ad illas terras, in quibus ea, quae illis libris continentur. gesta esse dicuntur. quid tale fecimus, Honorate? et tamen religionem fortasse sanctissimam — adhuc enim quasi dubitandum sit loquor — cuius opinio totum iam terrarum orbem occupauit, miserrimi pueri pro nostro arbitrio iudicioque damnauimus. quid? si illa, quae nonnullos inperitos in eisdem scripturis uidentur offendere, eo sunt ita posita, ut cum res abhorrentes a sensu qualiumcumque hominum, nedum prudentium atque sanctorum, legerentur, secretam significationem multo studiosius quaereremus? nonne cernis, ut Catamitum bucolicorum, cui pastor durus effluxit, conentur homines interpretari et Alexim puerum, in quem Plato etiam carmen amatorium fecisse dicitur, nescio quid magnum significare, sed inperitorum iudicium fugere adfirment, cum sine ullo [*]( r et 1 iųruissęąde 81 irmisset de M inraisse de Ch irruisset et de b 11 2 si tibi] sibi Ch sibi P 3 uidebantar S V 4 putre factum S tabe M ri 9 repperiebatur S repperiebatur M 12 progrederis S progrederes M qua ea que 13 terras qeełl!l qib' illis ma quę ea in quibus V 15 religione Ch 16 loquor (a in o corr.) M 19 eo ita sint pos-ita V 20 aborrentes S C 22 catamiium V catamictl6 28 buccolicorumjj bufcolicorumP ef//I//Bitw i CA. effulsis V Ctiuentur m* 24 alexin S rm 26 imperitorum (ra in ri corr.) S affirmant (in mg. signo r app.) m V cum om. V fn )
23
sacrilegio poeta uberrimus uideri possit libidinosas cantiunculas edidisse?

Sed reuera reuocabat nos atque prohibebat a quaerendo aut alicuius legis sanctio aut aduersantium potentia aut sacratorum persona uilis aut fama turpis aut institutionis nouitas aut occulta professio? nihil horum est. omnia diuina et humana iura permittunt quaerere catholicam fidem: tenere autem et colere per humanum certe ius licet. si de diuino quamdiu erramus, incertum est: nemo inbecillitatem nostram terret inimicus - quamquam ueritas atque animae salus si diligenter quaesita, ubi tutissime licet, inuenta non fuerit, cum quouis discrimine quaeri debeat - omnium dignitatum et potestatum gradus huic diuino cultui deuotissime inseruiunt; honestissimum est religionis nomen et praeclarissimum. quid inpedit tandem perscrutari atque discutere pia et sedula inuestigatione. utrum hic est illud. quod sincerissime nosse et custodire paucos necesse est, etiamsi omnium in id gentium uoluntas fauorque conspiret? .

Quae cum ita sint, fac nos, ut dixi, nunc primum quaerere, cuinam religioni animas nostras purgandas instauran dasque tradamus. procul dubio a catholica ecclesia sumendum exordium. plures enim iam christiani sunt, quam si Iudaei simulacrorum cultoribus adiungantur. eorundem autem christianorum, cum sint haereses plures atque omnes se catholicos uelint uideri aliosque praeter se haereticos nominent, una est ecclesia, ut omnes concedunt: si totum orbem consideres, refertior multitudine; ut autem qui nouerunt adfirmant, etiam ueritate sincerior ceteris omnibus. sed de ueritate alia quaestio est. quod autem quaerentibus satis est. una est catholica, cui haereses aliae diuersa nomina e • ito [*](<3 reu$r$4 sacrgrfl S1 5 personabilis Ch faJ,'ma (o corr. in a) S nouita Ch 7 iura] natura Ch 8 si de] sine SVm 11 quaesita] qng ait antMb quasita aut SVm 15 pię Ch 16 est] sit SPpMVmb 17 faborque Ch e 18 conspiceret V 21 procul] propter V a om. Ch 25 nominvntS1 nominant M b 27 nouerint Y 30 est (post una) om. V )

24
inponunt, cum ipsae singulae propriis uocabulis, quae negare non audeant, appellentur. ex quo intellegi datur, iudicantibus arbitris, quos nulla inpedit gratia, cui sit catholicum nomen, ad quod omnes ambiunt, tribuendum. sed ne id loquacissime aut superfluo quispiam disserendum putet. una est certe, in qua ipsae quodam modo etiam humanae leges christianae sunt. nullum ego hinc praeiudicium fieri uolo, sed exordium quaerendi oportunissimum iudico. non enim metuendum est, ne uerus dei cultus nullo proprio robore innixus ab eis. quos fulcire debeat, fulciendus esse uideatur; sed certe perfectae felicitatis est, si potuerit ibi uerum inueniri, ubi et inquisitio eius et retentio securissima est: si non potuerit, tum demum alia quocumque periculo adeunda atque rimanda sunt.

His igitur constitutis, quae, ut opinor. ita iusta sunt, ut obtinere apud te istam causam quouis aduersario debeam, edam tibi, ut possum, cuiusmodi uiam usus fuerim, cum eo animo quaererem ueram religionem, quo nunc exposui esse quaerendam. ut enim a uobis trans mare abscessi, iam cunctabundus atque haesitans. quid mihi tenendum, quid dimittendum esset — quae mihi cunctatio in dies maior oboriebatur, ex quo illum hominem, cuius nobis aduentus, ut nosti, ad explicanda omnia, quae nos mouebant, quasi de caelo promittebatur, audiui eumque excepta quadam eloquentia talem quales ceteros esse cognoui — rationem ipse mecum habui magnamque deliberationem iam in Italia constitutus. non utrum manerem in illa secta, in quam me incidisse paenitebat, sed quonam modo uerum inueniendum esset. in cuius amorem suspiria mea nulli melius quam tibi nota sunt. saepe mihi o [*]( 2 appellantur V 4 nelJ id (cui er. uid.) S 6 ipse Ch 7 gb, 9 innix/os// M 10 folciendos V perfecte Ch 11 poteritaMTm nbi et] ▼ va nbit Ch 12 poterit Ym 13 alio quocumque ade$nd$m atque irmanda/// Iq'. est p2 pericula M atque] et 82 16 istft m (.-- m. 2 add.) ad- Y uereari Ch 16 eo] sco V 18 abcessi M V cunctabundra S 22 quasi] quae si Ch 26 manere Ch SM pIp 27 esse Ch esset («. l.)p amorem (m. corr. add.) Ch 28 sunt (eras.) P )

25
uidebatur non posse inueniri magnique fluctus cogitationum mearum in academicorum suffragium ferebantur. saepe rursus intuens, quantum poteram, mentem humanam tam uiuacem, tam sagacem, tam perspicacem, non putabam latere ueritatem, nisi quod in ea quaerendi modus lateret, eundemque ipsum modum ab aliqua diuina auctoritate esse sumendum. restabat quaerere, quaenam illa esset auctoritas, cum in tantis dissensionibus se quisque illam traditurum polliceretur. occurrebat igitur inexplicabilis silua, cui demum inseri multum pigebat; atque inter haec sine ulla requie cupiditate reperiendi ueri animus agitabatur. dissuebam me tamen magis magisque ab istis. quos iam deserere proposueram. restabat autem aliud nihil in tantis periculis, quam ut diuinam prouidentiam lacrimosis et miserabilibus uocibus. ut opem mihi ferret, deprecarer. atque id sedulo faciebam; et iam fere me commouerant nonnullae disputationes Mediolanensis episcopi, ut non sine spe aliqua de ipso uetere testamento multa quaerere cuperem, quae, ut scis, male nobis commendata execrabamur. decreueramque tamdiu esse catechumenus in ecclesia, cui traditus a parentibus eram, donec aut inuenirem, quod uellem, aut mihi persuaderem non esse quaerendum. oportunissimum ergo me ac ualde docilem tunc inuenire posset, qui posset docere. hoc ergo modo et simili animae tuae cura sit. diu quoque te adfectum uides; et si iam satis tibi iactatus uideris finemque huiusmodi laboribus uis inponere, sequere uiam catholicae disciplinae, quae ab ipso Christo per apostolos ad nos usque manauit et abhinc ad posteros manatura est. [*]( 2 hachademicoram Ch achademicorum S M V m inchademi corum p ferbantur (r in ras.) Ch 7 quaenam] nam que Ch 8 quisquam V 9 ineispicabilis V 10 haec om. V 12 autem om. V 14 mirabilib' M mihi] nisi Ch 17 capere Ch 18 decreraque (ra corr. ex ta) m decreberamque Ch 19 tamdiu om. V cathecuminus Ch S M PI m b cathecnminos V caticnminus p 21 opportunissimum SPMb 22 m? do- cilem V posset si fuisset qui P (si fuisset m. 2 s. I. scr.) dicere r m tibi 23 cura m'2 sit] siSM 24 huiusmundi Ch 25iamponerer 26 ad] a Ch )
26