De Sancta Virginitate

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Proinde etiam uirgines dei inreprehensibiles quidem sequuntur agnum, quocumque ierit, et peccatorum purgatione perfecta et uirginitate seruata, quae non rediret [*]( 1 cf. Iob 14, 4. 5 8 cf. Matth. 24, 31 9 Matth. 6. 12 19 cf. Iob. 7, 1 ) [*]( 1 quidam Kx uirginitas sancta H 2 est om. K 3 uita unins diei X diei unius PKfAHRGTMNbd uitam B ęţ inuiolata (exp. m. al.) P 4 quam C qug S qu.& A 5 quoaptatnr 1Z cooptatur 81 fidelis R uideles E mentis S 7 ultimos] nouissimos JS 8 sumis R terminus K 9 ammonuit PKHAMX et dimitte IZbd demitte K 11 *.per (su er.) H petimus] penitus r quod AGK 12 meminerimus om. I enim] eis B om. S 13 dimissa-nobis in mg. B 14 precipit KMEN orare (re in ras.) I oratione Z demitte K 16 cathecumeni C1 cathecumini CaKZABRTa catecumeni Pl catecumini GMXEN caticumini SH 17 uero] ergo N baptizantes B oranti B 18 et alt. om. MENX gregis MENX ac K 19 se] sed X 20 gloriari debere E 22 secuntur SARBGMNXf )

295
amissa; sed quia eadem ipsa Apocalypsis, ubi tales tali reue. lati sunt, etiam hinc eos laudat, quod in ore eorum non sit inuentum mendacium, meminerint etiam in hoc esse ueraces, ne se audeant dicere non habere peccatum. idem quippe Iohannes, qui illud uidit, hoc dixit: si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et ueritas in nobis non est. quodsi confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et iustus, ut dimittat nobis peccata nostra et purget nos ab omni iniquitate. quodsi dixerimus, quoniam non peccauimus, mendacem faciemus eum, et uerbum eius non erit in nobis. hoc certe non illis aut illis, sed christianis omnibus dicitur, ubi et uirgines se debent agnoscere. sic enim erunt sine mendacio, quales in Apocalypsi apparuerunt. ac per hoc quamdiu nondum est in caelesti sublimitate perfectio, inuituperabiles facit in humilitate confessio.

Sed rursus, ne per occasionem huius sententiae quisquam cum mortifera securitate peccaret seque trahendum permitteret tamquam mox delendis facili confessione peccatis, continuo subiecit: filioli mei, haec scripsi uobis, ut non peccetis. et si quis peccauerit, aduocatum habemus ad patrem Iesum Christum iustum; et ipse propitiator est peccatorum nostrorum. nemo itaque a peccato tamquam rediturus abscedat nec se huius modi quasi [*](1 cf. Apoc. 14, 4. 5 5 I Ioh. 1, 8-10 20 I Ioh. Ioh. 2, 1. 2 1 apocalipsis ABBOTN apokalypsis M 2 eorum ore R sit] est T 3 roeminerit A 4 ioannes PAMENX om. S 6 decepimus .A seducimua RN 7 est] erit PKfHAGRMENX delicta] peccata X 8 fidelis-nostra om. X est deus G nostra om. E 10 peccabimus CZl mendaces T eum faciemus X 13 debeant R agnuscere K cognoscere G qualis K 14 apokalypsi M apocalipsi A appocalipsi T 15 fecit X umilitate S 17 occasione K 18 mortifira Pl sed que Bj 19 de; delendis B dolendis R facilis R 20 scribo T 21 et] sed N 22 ad] apud TENX et—nostrorum om. E propiciatior A propitiatio R 23 ut nemo B itaque om. B a om. Pl 24 tamquam ad eum li redditurus H abscedat. nemo itaque--abscedat repet. e uersu sup. B huiuscemodi PKrHARGTJlIENX )

296
societatis pacto cum iniquitate constringat, ut eam confiteri quam cauere delectet.

Sed quoniam etiam satagentibus uigilantibusque, ne peccent, subrepunt quodam modo ex humana fragilitate peccata, quamuis parua, quamuis pauca, non tamen nulla, eadem ipsa fiunt magna et grauia, si eis superbia incrementum et pondus adiecerit; a sacerdote autem, quem habemus in caelis, si pia humilitate perimantur, tota felicitate purgantur.

Sed non contendo cum eis, qui adserunt hominem posse in hac uita sine ullo peccato uiuere, non contendo, non contradico. fortassis enim ex nostra miseria magnos metimur, et conparantes nosmet ipsos nobismet ipsis non intellegimus. unum scio, quod isti magni, quales non sumus, quales nondum experti sumus, quanto magni sunt, tanto humilant se in omnibus, ut coram deo inueniant gratiam. quamlibet enim magni sint, non est seruus maior domino suo uel discipulus magistro suo. et utique ille est dominus, qui dicit: omnia mihi tradita sunt a patre meo, et ille est magister, qui dicit: uenite ad me omnes, qui laboratis, et discite a me. et tamen quid discimus? quoniam mitis sum, inquit, et humilis corde.

Hic dicet aliquis: non est hoc iam de uirginitate. [*]( 12 cf. II Cor. 10, 12 17 Ioh. 13, 16 19 Matth. 11, 27-29 ) [*]( 1 quam] magis quam PIZI HSABB TMEN X 2 caaeri CZSB 3 quia PKyHARGTMENX uigilantibus MENX non E 4 surrepunt ET umana S huma II 6 et magna KMENX si] se 1ZB eius X superuia K 7 adicienti CZ* adiciente IB 8 fragilitate PlAGT fidelitate S facilitate PsHrKMENXbd 11 ac S contendendo IZ 13 alt. nosmetipsis BlMEX 14 magni—sumus om. N non] non... (dum er.) H 15 hnmiliant C2PKIZaHSAI>BG TMENXbd hnmilient R 17 sunt GR maior est seruua S maior om. T suo om. S 18 qui dicit om. CIZ 19 est om. R 20 liberatis I laboratis et onerati estis X 21 quid (d s. l.) K quod M dicimus AIE dicemus Bl discamus R 22 inquit om. X 23 dicit KGMENX diet 11 iam om. pi )

297
sed de humilitate scribere. quasi uero quaecumque uirginitas, ac non illa, quae secundum deum est, a nobis praedicanda suscepta est. quod bonum quanto magnum uideo, tanto ei, ne pereat, in futurum superbiam pertimesco. non ergo custodit bonum uirginale nisi deus ipse, qui dedit, et deus caritas est. custos ergo uirginitatis caritas; locus autem huius custodis humilitas. ibi quippe habitat, qui dixit super humilem et quietum et trementem uerba sua requiescere spiritum suum. quid itaque alienum feci, si bonum, quod laudaui, uolens tutius custodiri, curaui etiam locum praeparare custodi? fidenter enim dico nec mihi ne irascantur timeo, quos ut mecum sibi timeant sollicitus moneo: facilius sequuntur agnum, etsi non quocumque ierit, certe quousque potuerint, coniugati humiles quam superbientes uirgines. quomodo enim sequitur, ad quem non uult accedere? aut quo modo accedit, ad quem non uenit, ut discat, quoniam mitis est et humilis corde? illos proinde sequentes agnus quocumque ierit ducit, in quibus prius ipse ubi caput inclinet inuenerit. nam et quidam superbus et dolosus hoc ei dixerat: domine, sequar te quocumque ieris. cui respondit: uulpes foueas habent et uolatilia caeli nidos; filius autem hominis non habet, ubi caput [*]( 5 cf. I Ioh. 4,8 7 cf. Ea. 66,2 16 Matth. 11, 29 19 Matth. 8,19. 20 ) [*]( 2 dominum MNX est om. X nobis om. 01 3 est] sit T quantum BT 4 non A pariat IZB in futnrum] farem PKfHA. DBGTMENXd futuri Sb superuiam K 5 uirginalem PKAR ipsi deus jR ipse deus T ipsi K 6 cnstos (o ex u) H uirginitas X caritas est E castodit 01 8 requiescire P 9 alium P1 fecit 8 land.em (e ex a) C laudd IZ laudari R laudaui toties MN Doles K 10 totius CK tocius IZ toties BX tociens E titius S om. MN custodire AGT cnraue I 11 irascatur PjHA quos-moneo om. CIZB 12 sollicicius T moneo] timeo T falicius Hx secuntur SABGSMENX 14 quomodo-accedere om. P1 16 uenit] accedit X est] sum bd 17 agnos y dicit 8 18 capud S 19 dolosns] doloaus gloriosus KMENX ei om. KMENXr 20 ierit X uelpes H habeant (a s. l.) 1 habeant Z uolucres WBMENX )
298
suum inclinet. arguebat nomine uulpium astutam dolositatem et nomine uolucrum uentosam elationem, in quo ubi requiesceret piam non inueniebat humilitatem. ac per hoc nusquam omnino secutus est dominum, qui se promiserat non usque ad quendam prouectum, sed omnino quocumque ierit secuturum.

Quapropter hoc agite, uirgines dei, hoc agite: sequimini agnum quocumque ierit. sed prius ad eum, quem sequamini, uenite et discite, quoniam mitis est et humilis corde. humiliter ad humilem uenite, si amatis, et ne discedatis ab illo, ne cadatis. qui enim timet ab illo discedere, rogat et dicit: non mihi ueniat pes superbiae. pergite uiam sublimitatis pede humilitatis. ipse exaltat humiliter sequentes. quem descendere non piguit ad iacentes. dona eius illi seruanda committite, fortitudinem uestram ad illum custodite. quidquid mali ipso custodiente non committitis, tamquam remissum ab illo deputate, ne modicum uobis existimantes dimissum modicum diligatis et tundentes pectora publicanos ruinosa iactantia contemnatis. de uiribus uestris expertis cauete, ne, quia ferre aliquid potuistis, inflemini; de inexpertis autem orate, ne supra quam potestis ferre temptemini. existimate aliquos in occulto superiores, quibus estis in manifesto meliores. cum aliorum [*]( 9 cf. Matth. 11, 29 12 Ps. 35, 12 15 cf. Ps. 58, 10 17 cf. Luc. 7, 47 ) [*]( 1 reclinet Buum X reclinet SRGE 2 uentosum Relatione E ubi] ybi I ut ENX om. K 3 requiescerit K hac K 4 deum KSENX non usque] nusque B 5 prouentum AGT profectum bd iret N 6 sequuturum CIZ securum N 7 hoc pr. om. B 8 quam S 9 sequimini T quia X 10 ad humilitatem N uenite] uite B ne-illo om. P\' 11 discere S 12 non] nam T ueniat mihi PKiHSARGTJIENX sublimitatis) humilitatis R 13 pede humilitatis om. P1 14 qui R discendere KA pinguit R pigruit X 15 committe Gl post illum repetuntur committite-illum in CIZ illum] ipsum T qui; quod A et quod G 16 remissum oni. MENX 17 nec A demissum K 18 ruionosas T iatantia X 19 contempnatis G caute Hx qui MENX oiferre ENX 20 implemini A deinde expertis B 22 moliores P )

299
bona forte ignota uobis benigne creduntur a uobis, uestra nobis nota non conparatione minuuntur, sed dilectione firmantur; et quae forte adhuc desunt, tanto dantur facilius, quanto desiderantur humilius. perseuerantes in numero uestro praebeant uobis exemplum; cadentes autem augeant timorem uestrum. illud amate, ut imitemini, hoc lugete, ne inflemini. iustitiam uestram nolite statuere, deo uos iustificanti subdite. ueniam peccatis donate alienis, orate pro uestris; futura uigilando uitate, praeterita confitendo delete.

Ecce iam tales estis, ut professae atque seruatae uirginitati ceteris etiam moribus congruatis. ecce iam non solum homicidiis, sacrificiis diabolicis et abominationibus, furtis, rapinis, fraudibus, periuriis, ebriositatibus omnique luxuria et auaritia, simulationibus, aemulationibus, inpietatibus, crudelitatibus abstinetis, uerum etiam illa, quae leuiora uel sunt uel putantur, non inueniuntur nec oriuntur in uobis: non inprobus uultus, non uagi oculi, non infrenis lingua, non petulans risus, non scurrilis iocus, non indecens habitus, non tumidus aut fluxus incessus; iam non redditis malum pro malo nec maledictum pro maledicto; iam postremo illam mensuram dilectionis inpletis, ut ponatis animas pro [*]( 12 cf. Gal. 5, 19 sqq.; I Cor. 5, 9 sqq. 19 cf. I Petro 3, 9 ) [*]( 1 ignorata 7 benignae P uestra autem (om. uobis) E ueetrarp 7 2 minuantur KMENX firmentur MNX 3 quae om. B 4 perseaerantes in melius T 5 eiembrum X 6 uestram T illud autem KT illud enim MNXE ame X lugite K Ingente R lugere Hl 7 constituere X instificandi MENX iustificati 7 8 donate] date T 9 uitate] canete T confidendo B 11 uirginitatis ADRGH etiam om. T 12 abbominationibus IZENX fortis B 13 ebriosietatibus K ebrietatibus MEXX omnigipque P luxoria A 14 aemulationibus om. KMENX, immolationibus in mg. K immolationibus crudelitatibus MENX 15 abstinentis K abstinentes ENX leuiora om. MENX uiora S uel sunt om. X 16 nec] ne R corriuntur B nobis X non] nam A nam non G 18 inscurrilis R scurilis SBEXN scurrilis iocus] scnriliosus AG scurridiosus (d ex 1) iocus T 19 timidus CIZ fiuxis H flusus 11 incessus-redditis om. S 21 nt ponatis om. P\' )

300
fratribus uestris. ecce iam tales estis, quia et tales esse debetis. haec addita uirginitati angelicam uitam hominibus et caeli mores exhibent terris. sed quanto magni estis, quicumque ita magni estis, tanto humilate uos in omnibus, ut coram deo inueniatis gratiam, ne superbis resistat, ne se exaltantes humilet, ne inflatos per angusta non traiciat: quamquam superflua sit sollicitudo, ne ubi feruet caritas, desit humilitas..