De Sancta Virginitate

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Si ergo nuptias contempsistis filiorum hominum, ex quibus gigneretis filios hominum, toto corde amate speciosum forma prae filiis hominum: uacat uobis, liberum est cor a coniugalibus uinculis. inspicite pulchritudinem amatoris uestri, cogitate aequalem patri, subditum et matri, etiam in caelis dominantem et in terris seruientem, creantem omnia, creatum inter omnia. illud ipsum, quod in eo derident superbi, inspicite quam pulchrum sit; internis luminibus inspicite uulnera pendentis, cicatrices resurgentis, sanguinem morientis, pretium credentis, commercium redimentis.

Haec quanti ualeant cogitate, haec in statera caritatis adpendite et quidquid amoris in nuptias uestras inpendendum habebatis, illi rependite.

Bene, quod interiorem uestram pulchritudinem quaerit, ubi uobis dedit potestatem filios dei fieri, non quaerit a uobis [*]( 1 cf. I loh. 3, 16 3 cf. Eccli. 3, 18 5 cf. lac. 4, 6 11 cf. Pb. 44, 3 23 cf. Ioh. 1, 12 ) [*]( 2 uirginitate Kl 3 moribus G eribent SRT quicumque—eatis om. CIZB 4 humilitate 81 humiliate CPPKIZfHSPADR B G TMEN Xbd 6 humiliet ()2PKIZiHSADRBGTMENXbà inflatos contraiciat E angustam PfHAGRN angustam portam T angust»a B 7 non traiciat om. E ferbet 01 9 filiorum hominum contempsistis K contemsistis CXPH 11 forma (0 ex u) K formft R nobis P1 13 subditum patri et matri B 15 inter] iner K illo H ipsud K in om. K dcriderent P superai K subbi R 18 praetium K pcium H commertium A 19 in-adpendite 8. I. K in statera] instanter r 20 quicquid HA amores S nnptiis T uestris T 21 habebatis (alt. b 8. I.) K habeatis X respondite X 22 Bene om. B quid B 23 filias bd nobis PAGD1 )

301
pulchram carnem, sed pulchros mores, quibus refrenatis et carnem. non est cui de uobis quisquam mentiatur et faciat saeuire zelantem. uidete, cum quanta securitate ametis, cui displicere falsis suspicionibus non timetis. uir et uxor amant se, quoniam uident se, et quod non uident, timent in se; nec certi gaudent ex eo, quod in manifesto est, dum in occulto suspicantur plerumque quod non est. uos in isto, quem oculis non uidetis et fide conspicitis, nec habetis uerum quod reprehendatis, nec eum metuitis, ne de falso forsitan offendatis. si ergo magnum amorem coniugibus deberetis, eum, propter quem coniuges habere noluistis, quantum amare debetis! toto uobis figatur in corde, qui pro uobis est fixus in cruce; totum teneat in animo uestro, quidquid noluistis occupari conubio. parum uobis amare non licet, propter quem non amastis et quod liceret. sic amantibus mitem et humilem corde nullam uobis superbiam pertimesco.

Pro modulo itaque nostro et de sanctitate, qua sanctimoniales proprie dicimini, et de humilitate, qua conseruatur quidquid magnum dicimini, satis locuti sumus. dignius autem illi tres pueri, quibus refrigerium in igne praebebat, quem corde feruentissimo diligebant, uos de hoc opusculo nostro uerborum quidem numero longe breuius, sed pondere [*]( 1 pnlcram K om. X sed-caroem om. Pr HADG T pulcros IZ frenatia KSRMEX frenetis Nbd 2 est enim E de nobis] denuo (n 8. I.) H et] ut IZ2 3 se mire AX se iure MN seuire T seruire rS zaelantem K celantem R 5 quoniam] et quod n B se-uident om. R in oet. CIZB 6 certe G 7 carnis oculis B 8 fidei B conspicis P1 nirum IZB om. B que B repraehendatis C 9 forsitant R 10 deberetiB <Jeber?ti? K eum-debetis om. P1 11 toto (o fin. s. I.) C totus KMENX 12 nobis desiderio G figuratur R fixQS est GMENX 13 teneatur E quicquid HA uoluistis CIZB in conubio E 14 nobis om. T amari R propter quod K amaretis E 15 licet R diceret I umilem S 17 qua S 18 sanctemoniales G proprię KB dicemini CIZ ducimini T 19 quid K quod MN . magnum om. R T dignus B 20 praebeat K praebeant BSl praebebant 82 21 feruentissimo] diligentusimo B 22 innumero T )

302
auctoritatis multo grandius in hymno, quo ab eis deus honoratur, admoneant. nam sanctitati humilitatem in dei laudatoribus coniungentes apertissime docuerunt, ut tanto quisque caueat, ne superbia decipiatur, quanto sanctius aliquid profertur. proinde uos quoque laudate eum, qui uobis praestat, ut in ardore medio saeculi huius, quamuis coniugio non copulemini, non tamen uramini, et orantes etiam pro nobis benedicite, sancti et humiles corde dominum, hymnum dicite et superexaltate eum in saecula. [*]( 7 Dan. 3, 87 ) [*]( 1 multa B grandius (i 8. l.) B in om. B ymno B TMNX himno B imno E *ab H 2 ammoneant CKSRBMEX sanctitate K in om. P1 3 coniugantes T apertissimus D1 4 ne superbia decipiatur om. X aliquid om. y proferter] profitetur PKfHSADBGTMENXbd 5 prat B ut s. l. Dom. B 7 nt X rantes B uobis IZ 8 cor Dl ymnum KBTMENX 9 saecula amen PKyHSB TEN Explicit liber de sca uirginitate fol. 166h C, fol. 107* M Explicit liber sci Augustini de sca nirginitate deo gratias fol. 49b P, fol. 55b H, fol. 43h A, fol. 48* G, fol. 46b T Explicit de sca uirginitate fol. 129b K, fol. 143b S, fol. 103b X, fol. 72* B subscriptio abest a codd. IZBEND, fol. 86 \', fol. 34 *, fol. 63 *, fol. 61* E, fol. 92b N, fol. 69i D Explicit fol. 49* T )
303