De Sancta Virginitate

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

De ipsa etiam continentia nonne apertissime dictum est: et cum scirem, quia nemo esse potest continens nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum?

Sed forte continentia donum dei est, sapientiam uero sibi ipse homo praestat, qua illud donum non suum, sed dei esse cognoscat. immo dominus sapientes facit caecos, et: testimonium dei fidele sapientiam praestat paruulis, et: si quis indiget sapientia, postulet a deo, qui dat omnibus affluenter et non inproperat, et [*](8 Ps. 36, 23 10 II Tim. 2, 25 12 Sap. 8, 21 17 Ps. 145, 8 18 PB. 18, 8 19 cf. Iac. 1, 5 ) [*]( 1 hostium CIZ continentiae] circumstantiae R circa RENX mea Onl. H 2 ne PKiHSADRTMENXbd declinas I meo 8 maligna PKTHADRGTMNXbd malicia I malicie E excusandas PKrHARGTMBNX 3 excuaatione B om. X hominibus (bus 8. l.) H 4 qua eius] cuius PHAGi q:eius S eius om. T 5 qu.a A 6 adcusamus K excusamus X 7 fit] sit HN illo dante] illud ante IZ 8 etiam] enim RGf 9 paenitentiam K 11 et de N continentiam K continentiae A 12 potest esse DTbd 13 deus deus B sapientia G scire om. T 14 donum esset N hoc om. IMENX, s. I. Z 15 dei om. X sapientis CKIZ 16 qu.a. P 17 cognuscat K cognoscit S1 deus E 18 deiJ domini PIZrHADRG Tbd sapientia ClIZ praestans R 19 sapientiam PK\'(RAMXNSEHIIZ postulat PII domino B 20 omnibus] hominibus K afluenter PKR effluenter X et non inproperat om. y inproperat] impat R dabitur] dominabitur T )

288
dabitur ei. sapientes autem esse uirgines decet, ne lampades earum extinguantur. quomodo sapientes nisi non alta sapientes, sed humilibus consentientes? dixit enim homini ipsa sapientia: ecce pietas est sapientia. si ergo nihil habes, quod non accepisti, noli altum sapere, sed time, et noli modicum diligere, quasi a quo tibi modicum dimissum est, sed potius multum dilige, a quo tibi multum tributum est. si enim diligit, cui donatum est, ne redderet, quanto magis debet diligere, cui donatum est, ut haberet! nam et quisquis ab initio pudicus permanet, ab illo regitur; et quisquis ex inpudico pudicus fit, ab illo corrigitur; et quisquis usque in finem inpudicus est, ab illo deseritur. hoc autem ille occulto iudicio facere potest, iniquo non potest. et fortasse ideo latet, ut plus timeatur et minus superbiatur.

Deinde iam sciens homo gratia dei se esse quod est, non incidat in alium superbiae laqueum, ut de ipsa dei gratia se extollendo spernat ceteros. quo uitio alius ille pharisaeus et de bonis, quae habebat, deo gratias agebat et tamen se super publicanum peccata confitentem extollebat. quid igitur faciat uirgo, quid cogitet, ne se extollat super eos uel eas, quae hoc tam magno dono carent? neque enim simulare [*]( 1 cf. Matth. 25, 4 2 cf. Rom. 12, 16 3 Iob. 28, 28 5 Row. 11. 20 17 cf. Luc. 18, 10-11 ) [*]( 1 eius Hx uirgines esse X esse om. T 2 exstingaantur P sapientes om. EX alta non alta R 4 sapientia ipsa MENX sapientia-nihil om. 7 pietas ipsa TN est] et MEX si ergo Bibil] Quid autem K quid enim MENX 5 abes B post accepisti sequitur: si ergo nihil habes quod non accepisti KMENX 7 sed—est om. S dilige] dirige I diligere R 8 est om. 7 enim] ergo N 9 non haberet X et om. B 10 quisquis] si quis AG ab illo regitur om. MENX 11 ex] ab 7MENX corrigitur] geritur MENX post corrigitur sequitur in K: nam et quisquis a uitio pudicus permanet ab illo regitur et om. X 12 ille] illo IZ 13 et] te R 14 timeas (s ex t) R superbias R 15 esse se T 16 non est T aliumj malum B laquaeum K ut om. T 18 quo EX 20 cogitab$t (supra 4 add. i) B 21 eas] ea B qui PIPAGRTa enim om. GAT )

289
debet humilitatem, sed exhibere; nam simulatio humilitatis maior superbia est. ideo scriptura uolens ostendere ueracem humilitatem esse oportere, cum dixisset: quanto magnus es, tanto humila te in omnibus, mox quoque subdidit: et coram deo inuenies gratiam, utique ubi se fallaciter humilare non posset.

Proinde quid dicemus? estne aliquid. quod uirgo dei ueraciter cogitet, unde se fideli mulieri non tantum uiduae, uerum etiam coniugatae praefen-e non audeat? non ego reprobam dico; nam quis nesciat oboedientem mulierem inoboedienti uirgini praeponendam? sed cum ambae sunt oboedientes praeceptis dei, itane trepidabit sanctam uirginitatem etiam castis nuptiis et continentiam praeferre conubio, fructum centenum praeire triceno? immo uero non dubitet hanc rem illi praeponere. haec tamen uel haec uirgo oboediens et deum timens illi uel illi mulieri oboedienti et deum timenti se anteferre non audeat; alioquin non erit humilis, et deus - superbis resistit. quid ergo cogitabit? occulta scilicet dona dei, quae nonnisi interrogatio temptationis etiam in semet ipso unicuique declarat. ut enim cetera taceam, unde scit uirgo, quamuis sollicita quae sunt domini, quomodo placeat domino, ne forte propter aliquam sibi incognitam [*]( 3 Eccli. 3, 18 17 Iac. 4, 6 21 cf. I Cor. 7, 32 ) [*]( 1 eziberet B eiibere TX 2 idcirco IZHSbd 3 esse om. X dixisse K 4 tanto om. E humila CIP: hnmilia CPKIZfHSADR JBGTMENXbd 5 subdedit K quoram K 6 humiliare CPKIZf HSADRBGPMENXbd potest T 7 quid om. B dicimus KMENX aliquit B 9 non] nam T ego] ergo N 10 oboedientiam P1 oboedientS? I inobediente K 11 ambo R sint KMENX 12 dei om. E trepidauit PHAG trebidabit X 13 continencia T 14 centesimum IZ tricenos MENX centeno triceno T 15 illi] illi rei PKIZfHSADRGTMENXbd hobediens B 16 uel] et X 17 antepraeferre MEN X audiat Hx hnmilis) similis B 18 cogitauit KSAWGX cogitet 7 cogitante R 19 interrogatione S in om. 8 semet ipsum 8 20 scit] sit BR 21 sollicita sit AGTMENX dei N domino R 22 sibiJ sed N ) [*]( XXXXI Aag. sect. V pan III. ) [*]( 19 )

290
mentis infirmitatem nondum sit matura martyrio, illa uero mulier, cui se praeferre gestiebat, iam possit bibere calicem dominicae humilitatis, quem prius bibendum discipulis amatoribus sublimitatis opposuit? unde, inquam, scit, ne forte ipsa nondum sit Thecla, iam sit illa Crispina?

Certe nisi adsit temptatio, nulla doni huius fit demonstratio.

Hoc autem tam magnum est, ut eum fructum centenum quidam intellegant. perhibet enim praeclarissimum testimonium ecclesiastica auctoritas, in qua fidelibus notum est quo loco martyres et quo defunctae sanctimoniales ad altaris sacramenta recitentur. sed quid significet fecunditatis illa diuersitas, uiderint, qui haec melius quam nos intellegunt: siue uirginalis uita in centeno fructu sit, in sexageno uidualis, in triceno autem coniugalis; siue centena fertilitas martyrio potius inputetur, sexagena continentiae, tricena conubio; siue uirginitas accedente martyrio centenum fructum inpleat, sola uero in sexageno sit, coniugati autem tricenum ferentes ad sexagenum perueniant, si martyres fuerint; sine, quod probabilius mihi uidetur, quoniam diuinae gratiae multa sunt munera et est aliud alio maius ac melius — unde dicit apostolus: imitamini autem dona meliora — intellegendum est plura esse quam ut in tres differentias distribui possint. primum. [*]( 3 cf. Matth. 20, 22 5 cf. Sermon, 354 Migne 39, 1565 8 cf. Quaest. Migne 35, 1325 11 cf. Serm. 159 Migne 38, 868 21 I Cor. 12, 31 ) [*]( 1 nondum] non R natura S ille P1 2 gestigebat E 3 que IZ 4 sublimitatibus X apposuit 22 sit B fit T 5 tecla GTMENXi 6 assit GTMEX temtatio P nulla om. K sit G monatratio T 8 tam] iam A om. P1 9 intelligant quidam N peribet I peribent B clarissimum G 11 quo et IZ om. T defnntae Bl scae jmuniales K sce moniales X 12 quicquid 8 significet (e super er. a) P foecunditatis T 13 nopa K siue] sine T 14 sexagesimo R in] ut I treceno CKIZ 15 in martirio X 16 et tricena S 18 sexagesimo B sexagesimum R 19 perueniunt T ueniant P1 proueniant ME proueniatur X 21 alind] alius R maio X ac] uel T itamini J2 aemulamini bd 28 ut om. R in] hi C om. Y differentia S )

291
ne continentiam uidualem aut in nullo fructu constituamus aut ad coniugalis pudicitiae meritum deponamus aut uirginali gloriae coaequemus aut coronam martyrii uel in habitu animi, etiamsi desit temptationis examen, uel in ipsa passionis experientia constitutam cuilibet illarum trium castitati sine ullo incremento fertilitatis adcedere existimemus. deinde ubi ponimus, quod multi ac multae ita custodiunt continentiam uirginalem, ut tamen non faciant, quae dominus ait: si uis esse perfectus, uade uende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni sequere me, nec audeant eorum cohabitationi sociari, in quibus nemo dicit aliquid proprium, sed sunt eis omnia communia: nihilne putamus fructificationis accedere uirginibus dei, cum hoc faciunt? aut sine ullo fructu esse uirgines dei, etiamsi hoc non faciant?

Multa ergo sunt dona et aliis alia clariora ac superiora, singulis singula. et aliquando alter fructuosus est donis paucioribus, sed potioribus, alter inferioribus, sed pluribus. et quemadmodum inter se uel coaequentur uel distinguantur in accipiendis aeternis honoribus, quis hominum audeat iudicare? dum tamen constet et multa esse ista diuersa et non ad praesens tempus, sed in aeternum prodesse meliora. sed [*]( 8 Matth. 19, 21 12 Act. 4, 32; cf. 2, 44 22 cf. Matth. 13, 8 1 ne om. B aut om. X ullo B 2 pudicitiae meritum deponamus om. T uirginalis T 3 coaequetur CB corona CIZB 5 castitatis CKBBGAMENX sine-fertilitatis om. T 6 fertilitatisj felicitatis MENX accidere B accedere PKflZSHABGTMENX 8 ut] et C quod KBENX perfectus esse MENX 9 et uende MN da] de H 10 caelis S 11 ne X audiant R sociari cohabitationi E 12 sunt om. X eius X commonia Cl 13 nihil SB deputamus B fructionis G 14 non faciunt (fi add. m. al.) P, ANGlHB aut-faciant om. R esse] sunt S om. CB uirges K 15 faciunt PKZrHS.ADRBIGTMENXbd 16 aliis] alius T ac om. IBZ 17 aliaquando PlH 18 plurioribus P1 19 quemammodum PK uel alt. om. r distingantur S 20 aetemis] terrenis Y-K om. G homonum Pl indicare X 21 et om. R multe A multfl G ) [*]( 19* )

292
dominum tres arbitror uoluisse fructificationis commemorare differentias, ceteras intellegentibus reliquisse. nam et alius euangelista solum commemorauit centuplum. numquid ideo putandus est alia duo uel inprobasse uel ignorasse ac non potius intellegenda reliquisse?

Sed, ut dicere coeperam, siue centenus fructus sit deo deuota uirginitas siue alio aliquo modo, uel quem commemorauimus uel quem non commemorauimus, sit illa fertilitatis intellegenda distantia, nemo tamen, quantum puto, ausus fuerit uirginitatem praeferre martyrio ac nemo dubitauerit hoc donum occultum esse, si examinatrix desit temptatio.

Habet itaque uirgo, quod cogitet, quod ei prosit ad seruandam humilitatem, ne uiolet illam, quae supereminet donis omnibus, caritatem, sine qua utique quaecumque alia uel pauca uel plura uel magna uel parua habuerit, nihil est: habet, inquam, quod cogitet, ut non infletur, non aemuletur, ita se scilicet bonum uirginale coniugali bono multo amplius et melius profiteri, ut tamen nesciat, utrum illa uel illa coniugata iam pati pro Christo possit, adhuc uero ipsa non possit, et in hoc ei parcatur, quia infirmitas eius temptatione non interrogatur. fidelis enim deus, ait apostolus, qui non uos permittat temptari super id quod potestis, sed [*]( 3 cf. Luc. 8, 8 16 cf. I Cor. 13, 4 21 I Cor. 10. 13 ) [*]( 1 tres om. R arbitro B fructificationes CIZB 3 solus (a. I. add. m. al.) P, HJtr commemoraaisae X acommemoranit Å centflplum (plum in fine) P 4 alio S iste alia G ignorare P1 ac 11011] an X 6 coeperamus KENX 7 quem] cum K comnaemorationis B memorauimus K 8 uel-commemorauimus om. KIP1 fertilitas Gl 9 tamen] tantam CIZB qultum T fuerat R 11 occultatam GAT 12 itaque om. H cogitet et KMENX 13 seruandum B qai P1 14 donis om. N 15 uel magna uel parua om. T 16 babet et B quae Pl om. B ut] aut 8 infletur et PKfHA MGTMEN 17 se ex ne P om. E uirginalem K 18 utrum illal utrum ista R 20 temptationem K 21 interrogetur B fldeiis est R 22 permittit RGMENXd permittet b temptare KMEX )

293
faciat cum temptatione etiam exitum, ut possitis sustinere. fortassis ergo illi uel illi coniugalis uitae retinentes in suo genere laudabilem modum iam possint contra inimicum ad iniquitatem cogentem etiam laniatu uiscerum et effusione sanguinis dimicare; illi autem uel illi a pueritia continentes seque castrantes propter regnum caelorum nondum tamen ualeant talia uel pro iustitia uel pro ipsa pudicitia sustinere. aliud est enim pro ueritate ac proposito sancto non consentire suadenti atque blandienti, aliud non cedere etiam torquenti atque ferienti. latent ista in facultatibus et uiribus animorum, temtata panduntur, experientia propalantur. ut ergo quisque non infletur, ex eo, quod se peruidet posse, humiliter cogitet quod ignorat aliquid praestantius se fortasse non posse, aliquos autem, qui illud, quo sibi gloriose notus est, nec habent nec profitentur, hoc quod ipse non potest posse. ita seruabitur non fallaci, sed ueraci humilitate: honore mutuo praeuenientes, et: alter alterum existimantes superiorem sibi.

Quid iam dicam de ipsa cautela et uigilantia non peccandi? quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? [*]( 17 Rom. 12. 10 Phil. 2, 3 20 Prou. 20, 9 ) [*]( 1 faciet DBMENXbd exitu R possetis Cx 2 fortasses S illi uel illae MNbd illi uel ille EX 3 laudabile C possit C possunt PHAfGRTMENX 4 ab iniquitate S laniaturp P laniatQ R 5 ille Rf* autem om. T illae MNbd ille EX 6 continentia B 7 neleant X om. G talia] alia AG uel pro iustitia om. S pro] propter X om. H (pr.) 9 consentientes X etiam non cedere EX 10 ferienti] furenti Rj 11 temtatione H temptatione IZTd experta 8 expergentia E 12 peruidet se KMN prouidet se X praeuidet se E praeuidet R 13 cogit et G 14 forte PKRTMENX quo] quod KX qui 7\' gloriosQ N 15 nota K datum MENX habent quod T ipsi X non-honore om. X 16 ut non EN fallacis K 17 et honore MEN se praeueniant MENX alterum] utrum S existimet MENX 20 quis-aut om. Bx 21 esse om. X )

294
integra est quidem ab utero matris sancta uirginitas; sed nemo. inquit, mundus in conspectu tuo, nec infans cuius est unius diei uita super terram. seruatur et in fide inuiolata quaedam castitas uirginalis, qua ecclesia uni uiro uirgo casta coaptatur; sed ille unus uir non tantum fideles mente et corpore uirgines, sed omnes omnino christianos ab spiritalibus usque ad carnales, ab apostolis usque ad ultimos paenitentes tamquam a summis caelorum usque ad terminos eorum docuit orare et in ipsa oratione dicere admonuit: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, ubi per hoc quod petimus, quid etiam nos esse meminerimus ostendit. neque enim pro eis debitis, quae totius praeteritae uitae in baptismo per eius pacem nobis dimissa esse confidimus, nos praecepit orare dicentes: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; alioquin hanc orationem catechumeni potius usque ad baptismum orare deberent. cum uero eam baptizati orant. praepositi et plebes, pastores et greges, satis ostenditur in hac uita, quae tota temptatio est, neminem se tamquam ab omnibus peccatis inmunem debere gloriari.