De Sancta Virginitate

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Vnde huius muneris magnitudo, ad quod capessendum pro nostris uiribus hortati sumus, quanto est excellentius atque diuinius, tanto magis admonet sollicitudinem nostram non solum de gloriosissima castitate, uerum etiam de tutissima humilitate aliquid loqui. cum ergo perpetuae continentiae professores se coniugatis conparantes secundum scripturas compererint eos infra esse et opere et mercede et uoto et praemio, statim ueniat in mentem quod scriptum est: quanto magnus es, tanto humila te in omnibus, et coram deo inuenies gratiam. mensura humilitatis cuique ex mensura ipsius magnitudinis data est: cui est periculosa superbia, quae amplius amplioribus insidiatur. hanc sequitur inuidentia, tamquam filia pedisequa; eam quippe superbia continuo parit nec umquam est sine tali prole atque comite. [*]( 2 cf. Es. 56, 5 14 Eccli. 3, 18 ) [*]( 1 rede.ndo S uobis om. S cogitate-filisrum om. S quicquid ARG1\'MN est illud MEN 2 multo meliorem EX 4 quele Hl 5 hoc] quod PKTDRTlIfN quid A qui G et amando et sperando PHARDG aeperandn K potuisti B deuitare non MENS 6 diuitare K proibita T 7 capescendum R 8 uiribus nostris MENX excelsius PKfHADRTMENX 9 atqueJ ad X diuinitua RT ammonet CPKHlSABRMEXN 10 soli B tutissima] ditissima S 11 continentiae continentiae K 13 comparerint corr. in comparaerit H et tert. om. T 14 ueniet B mente R mente. j 15 es] es. P tanto om. EX humila CI pi humili*a (t er.) S humilita R humilia (PPaKIZfHADBGTMENXbd t..e (a er.) P 16 mensura. C 17 alt. est om. T 1H superuia K superia X insidiantur y 19 iuuidia PHADGTR f filia] fida KENX pedis sequa T pedisequar R pediBsequa KA-BaZ2!)(rMEXXbd continuo superbia GX 20 parit R tale K )

269
quibus duobus malis, hoc est superbia et inuidentia, diabolus diabolus est. itaque contra superbiam, matrem inuidentiae. maxime militat uniuersa disciplina christiana. haec enim docet humilitatem, qua et adquirat et custodiat caritatem. de qua cum dictum esset: caritas non aemulatur, uelut si causam quaereremus, unde fiat, ut non aemuletur, continuo subdidit: non inflatur, tamquam diceret: ideo non habet inuidentiam, quia nec superbiam. doctor itaque humilitatis Christus primo semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominum factus et habitu inuentus ut homo, humilauit semet ipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. ipsa uero doctrina eius, quam adtente insinuet humilitatem atque huic praecipiendae uehementer insistat, quia explicare facile possit atque in hanc rem demonstrandam testimonia cuncta congerere? hoc facere conetur uel faciat, quisquis seorsum de humilitate uoluerit scribere. huius autem operis aliud propositum est, quod de tam magna re susceptum est, ut ei maxime sit cauenda superbia.

Proinde pauca testimonia, quae dominus in mentem dare dignatur, ex doctrina Christi de humilitate commemoro, quae ad id quod intendi fortasse sufficiant. sermo [*]( 5 I Cor. 13, 4 9 Phil. 2, 7. 8 ) [*]( 1 inuidia B diabolus diabolus est ClP(G*HART: diabolus diabolus ęşţ (exp, m. 2) C, IZ pater diabolus est KMENX diabolus caput est B diabolus est SG2d dia diaboli diabolus est D diabolus praeest b 2 6— innidentiae omnia semier. S superuiain K innidentiam K 3 hoc Hl 5 cum om. B emulatur ZSAlt sicut B causa S 6 quercremus KRGA ..uode (de er.) H subdedit K subdit B 7 inflatur X 9 exinauit Ii 10 in-factus om. MEJVX similitudinem PlHADGT hominum om. T 11 inuentus] ut uentus R humiliauit C*P*KIZ-(HSADRVGTMENXbd se ipsum MENX 12 obediens patri EX 13 attende R 14 insistet MEX instet N 16 cuncta] cognita (ni s. l.) I quisque EX se»orsum (h er.) P 18 de om, X est om. EX uti K eil ei tam K om, MENX, er. in H 21 mente B 22 ad id] addit AGl quo» H intendimus RT intenti E )

270
eius, quem primum prolixiorem ad discipulos habuit, inde coepit: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum: quos sine ulla controuersia humiles intellegimus. fidem centurionis illius ideo praecipue laudauit nec se inuenisse in Israhel dixit tantam fidem, quia ille tam humiliter credidit, ut diceret: non sum dignus, ut sub tectum meum intres. unde nec Matthaeus ob aliud eum dixit accessisse ad Iesum, cum apertissime Lucas insinuet, quod non ad eum ipse uenerit, sed amicos suos miserit. nisi quia fidelissima humilitate magis ipse accessit quam illi, quos misit. unde et illud propheticum est: excelsus est dominus et humilia respicit; excelsa autem a longe cognoscit, utique tamquam non accedentia. hinc et illi mulieri Chananaeae dicit:s o mulier, magna est fides tua! fiat tibi sicut uis, quam superius canem appellauerat nec ei panem filiorum proiciendum esse responderat. quod illa humiliter accipiens dixerat: ita, domine; nam et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. ac sic quod adsiduo clamore non inpetrabat, humili confessione promeruit. hinc illi duo proponuntur orantes in templo, unus pharisaeus et alter publicanus, propter eos, qui sibi iusti uidentur et spernunt ceteros, et enumerationi meritorum [*]( 2 Matth. 5. 3 4 cf. Matth. 8, 5 sq. 6 Matth. 8, 8 8 cf. Luc. 7, 6. 7 11 Ps. 137, 6 14 Matth. 15, 28 15 cf. Matth. 15, 26 17 Matth. 15, 27 20 cf. Luc. 18, 10 ) [*]( 1 habuit om. T 2 quoniam] quorum E 3 quod K contra- uersia Al 4 intelligimus R praecipuae A pi#»e H 5 israhel] hia B 6 intres sub tectum meum X 7 mattheus CPKA matheu3 IZrHSRTBGMENX 8 accessisae dixit E dixit om. T Iesurn) dth S insinuat IEl 9 quodj cum CB ueneritl accesserit T ipse miserit R 11 prius est om. N alt. est om. SBTEN 12 cognuscit K 13 non om. S accidentia EX accendencia T illi] enim T chananeae CGTX cananeae PBEKH1 chaneae A caneae R 16 proitiendum B 17 catelli X 18 mi.cis P (s er.) 19 petrabat Pl imperauit El confusione EX professione Y 20 et illi PyHADGRTbd unus publicanus et alter phariseus R 21 pharisens PSAGTMNX 22 enumeracione T enumeratione KR )
271
praefertur confessio peccatorum. et utique deo gratias agebat pharisaeus ex his, in quibus sibi multum placebat. gratias, inquit, tibi ago, quia non sum sicut ceteri homines, iniusti, raptores, adulteri, sicut et publicanus iste. ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecumque possideo. publicanus autem de longinquo stabat nec oculos ad caelum audebat leuare, sed percutiebat pectus suum dicens: propitius esto mihi peccatori. sequitur autem diuina sententia: amen dico uobis, descendit iustificatus de templo publicanus magis quam ille pharisaeus. deinde causa ostenditur. cur hoc iustum sit: quoniam is qui se exaltat humilabitur, et qui se humilat exaltabitur. fieri ergo potest, ut quisque et mala uera deuitet et uera bona in se consideret et de his patri luminum gratias agat, a quo descendit omne datum optimum et omne donum perfectum, et tamen elationis uitio reprobetur, si aliis peccatoribus maximeque peccata in oratione confitentibus uel sola cogitatione, quae coram deo est, superbus insultat, quibus non exprobratio cum inflatione, sed miseratio sine desperatione debetur. quid illud quod quaerentibus inter se discipulis, quisnam eorum maior esset, puerum paruulum [*]( 2 Luc. 18, 11-14 . 15 cf. Iac. 1, 17 20 cf. Matth. 18, 1-3 ) [*]( 1 profertur E gratias om. S 2 phariseus PAM 3 inquid P om. N ago domine R hominum G 4 raptores iniusti G raptores om. NX aduteri X 5 ieiun*o H sabato SX quae XNDGBT 6 possedeo K de longiquo P1 de longe MENX de longinco KIZ 7 oculae K celos E 8 pec**tus (s super exp. m) C pecta R deus propitius KHSGMENXbd 10 hic iustificatuB MENX 11 ille om. X ostenditur causa E cG H iustam I istum R 12 is] *is CZ his B om. PKyHAGTRMENX qui se hurailiat exaltabitur X humiliabitur CP2KIZ-[HSA DRBG TMENXbd qui se exaltat humiliabitur X 13 humiliat Cp2KIZrHS.ADRBGTME NXbd et om. PADGT 14 considerat C 15 discendit K obtimum IZR 16 dotum Pl uicio M dictio CIZB 18 superbos S 19 insultet IZbd non om. T exprobatio AlPKIZHSRBb miseratione ENX 20 sine om. MENX disperatione <S om. MENX quod R quodj quoque G quod. It )
272
constituit ante oculos eorum dicens: nisi fueritis sicut puer iste, non intrabitis in regnum caelorum? nonne humilitatem maxime commendauit et in ea meritum magnitudinis posuit? uel cum filiis Zebedaei latera eius in sedium sublimitate concupiscentibus ita respondit, ut passionis eius calicem potius bibendum cogitarent, in quo se humilauit usque ad mortem, mortem autem crucis, quam superbo adpetitu praeferri ceteris postularent, quid ostendit nisi eis se futurum altitudinis largitorem, qui eum doctorem humilitatis antea sequerentur? iam uero quod exiturus ad passionem lauit pedes discipulis monuitque apertissime ut hoc facerent condiscipulis atque conseruis, quod eis fecisset magister et dominus. quantum commendauit humilitatem! cui commendandae etiam tempus illud elegit, quo eum proxime moriturum cum magno desiderio contuebantur, hoc utique praecipue memoria retenturi, quod magister imitandus ultimum demonstrasset. at ille hoc fecit illo tempore, quod utique potuit et aliis antea diebus, quibus cum eis fuerat conuersatus, quando si fieret, hoc ipsum quidem traderetur, sed utique non sic acciperetur..

Cum ergo christianis omnibus custodienda sit humilitas, quandoquidem a Christo christiani appellantur, cuius [*]( 1 Matth. 18, 3 4 cf. Matth. 20, 21. 22 6 cf. Phil. 2, 8 12 cf. Ioh. 13, 1 sqq. ) [*]( 3 humilitate K comendauit R et-meritum non possunt legi Z eam PHGr 4 posuit (i ex u) H filii IZHS zebedei PKIZfH SARKGTMENX 5 sublimita.te H respondit om. R 6 bibendum potius PKiHSADRG TMENXbd humiliauit CZPzgIZrHSADRBG TMENXbd 7 mortem alt. om. Z qua S 8 se eis X 9 qui eom ductorem om. S 10 ante E sequeretur R 11 lauitque MEX monnitque-condiscipulis om. R ut om. B 12 fecisset eis X 13 domine X quantam KJfENXR qaA| xtl T commendauit humiliauit B conunendandae] taili dande S 14 illud tempus MENX tenpus T proxime] maxime KGX 15 pl\'aecipu.e A 16 tenturi S 17 at I ait CIZS facite S illo. tempore om. CIZSB in tempore B que Hl quo PAlGlRT 18 ante Dbd 19 fierat conuersat*» I tradderetur B 22 quantoquidem P1 cuius] cQ R )

273
euangelium nemo diligenter intuetur, qui non eum doctorem humilitatis inueniat, tum maxime uirtutis huius sectatores et conseruatores eos esse conuenit, qui magno aliquo bono ceteris eminent, ut magnopere curent illud, quod primitus posui: quanto magnus es, tanto humila te in omnibus, et coram deo inuenies gratiam. proinde quia perpetua continentia maximeque uirginitas magnum bonum est in sanctis dei, uigilantissime cauendum est, ne superbia corrumpatur.

Curiosas et uerbosas malas innuptas Paulus apostolus notat et hoc uitium uenire dicit ex otio. simul autem, inquit, et otiosae esse discunt circuire domos; non solum autem otiosae, uerum etiam curiosae et uerbosae, loquentes quae non oportet. de his superius dixerat: iuniores autem uiduas euita; cum enim in deliciis egerint in Christo, nubere uolunt, habentes damnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt, id est in eo quod primo uouerant, non steterunt.

Nec tamen ait: nubunt, sed: nubere uolunt. multas enim earum reuocat a nubendo non amor praeclari propositi, sed aperti dedecoris timor, ueniens et ipse a superbia, qua formidatur magis hominibus displicere quam deo. haec igitur, quae nubere uolunt et ideo non nubunt, quia inpune [*]( 5 Eccli. 3, 18 10 I Tim. 5, 13 13 I Tim. 5, 11. 12 ) [*]( 1 non om. X 2 tumJ cum CIZB tunc KMENX tum ex taft G 3 eos om. N inuenit T magno—ut om. B bono om. T 4 magno opere N primiciis G 5 tanto om. MENX humilatae P1 humili.a\'te C humilitate BR humilia te PaKaIZHSADGTME NXbd 7 maxime que K in-est om. X 8 superaia K 9 berboaas (s. pr. b add. v) C 10 dicit uenire MENX ex otio] exicio X inquid H inquiete K 11 et om. MENX occiose T otiose X esse om. BTMENXbd dicunt B circn.ire H circumire PyDGTbd domus E 12 ociose MEX curiose TMEX 14 autem om. EN de uita Ry deuita A2 diliciis K 15 nolunt (n init. in ras.) A 16 inritam P iritam B id] ideo X 17 nouerant RZIEi steterurunt X 19 earam enim S 20 positi Al opi R dederis I decoris R a] de PKiHADRGTbd 21 quia KMN formidantur R hae PKIZHSADBGTMENXbd hoc R 22 quod pr. B inpugne B ) [*]( XXXXI Ang. Beet. V para III. ) [*]( 18 )

274
non possunt, quae melius nuberent quam urerentur, id est quam occulta flamma concupiscentiae in ipsa concupiscentia uastarentur, quas paenitet professionis et piget confessionis, nisi correctum cor dirigant et dei timore rursus libidinem uincant, in mortuis deputandae sunt, sine in deliciis agant — unde dicit apostolus: quae autem in deliciis agit, uiuens mortua est — siue in laboribus atque ieiuniis nulla cordis correctione superfluis et magis ostentationi quam emendationi seruientibus. non ego talibus magnam curam humilitatis ingero, in quibus superbia ipsa confunditur et conscientiae uulnere cruentatur. nec ebriosis aut auaris aut alio quolibet damnabili morbi genere iacentibus, cum habeant corporalis continentiae professionem moribusque peruersis a suo nomine dissonent, hanc magnam sollicitudinem piae humilitatis inpono: nisi forte in his malis etiam ostentare se audebunt, quibus non sufficit, quod eorum supplicia differuntur. nec de his ago in quibus est quidam placendi adpetitus aut elegantiore uestitu, quam tantae professionis necessitas postulat, aut capitis ligamento notabili siue protumidis umbonibus capillorum siue tegminibus ita teneris, ut retiola subter posita adpareant: his nondum [*]( 6 I Tim. 5, 6 ) [*]( 1 nubere R 2 fin. concupiscenti.a 8 conscientia PKIZiHDRGTbd conscientiae A continentia MENX 3 quos T et piget confessionis om. X professionis R 4 profecto nisi MENX profectum nisi K ...rectum 1 correptum K cor rectum R cor om. R timorg K ó diliciis K agunt I 6 diliciis K ait E 7 siue] sine T 8 ostentatione R ostensioni X quam emendationi om. CIZB emondacioni T 11 cruentantur AG craentaatur Pant pr. om. H aut] et K aliquolibet H damnabiles K damnabitis yHSMENXbd 12 generi S om. N iacentibus (s. l. t grauatis m. 2) M grauatis X iacentibus uel grauatis E grauatis uel iacentibus X 13 professione K a om. MENX nomini MENX dissonant RTi 14 pie C 15 se ostentare TltIEXX sustentare R suffi.cit C 16 ego H quis S 17 placendi quidam MENX quibusdam AGT elegantiori IZ3RG eligantiore y uestid R 18 expostulat B 19 praetumidis KIHBGMENXbcl 20 reciola G reticula B sup G nondum] non PHAIJG Tx( )
275
de humilitate, sed de ipsa castitate uel integritate pudicitiae danda praecepta sunt. da mihi profitentem perpetuam continentiam atque his et huius modi omnibus carentem uitiis et maculis morum, huic superbiam timeo, huic tam magno bono ex elationis tumore formido. quo magis inest unde sibi placeat, eo magis uereor, ne sibi placendo illi displiceat, qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

Certe praecipuum magisterium et uirginalis integritatis exemplum in ipso Christo contuendum est. quid ergo amplius continentibus de humilitate praecipiam, quam quod ille, qui omnibus dicit: discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde? cum magnitudinem suam supra commemorasset [et], id ipsum uolens ostendere, quantus propter nos quantillus effectus est, confiteor, inquit, tibi, domine caeli et terrae, quoniam abscondisti haec a sapientibus et reuelasti ea paruulis. ita, pater, quoniam sic placitum est coram te. omnia mihi tradita sunt a patre meo, et nemo cognoscit filium nisi pater, et nemo cognoscit patrem nisi filius et cui uoluerit f 11 ius reuelare. uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. tollite iugum meum super uos et discite a me quoniam mitis sum et humilis corde. ille, cui omnia tradidit pater et quem nemo [*]( 6 cf. Iac. 4, 6 11 Matth. 11, 29 14 Matth. 11, 25-29 ) [*]( 2 danda] damna B dãpna IZ proficientem A 3 eiusmodi K 4 saperbia R 5 elationis] delectationis CIZB inest-magis om. 6\' placet KiHENX 6 displiceat (e ex i) C 11 qui om. R quoniam] quia HGENX 13 commomerasset P1 et, quod CIZSB praebent, inclusi idj ad SR idid G psum G 14 quantulus R quant illud I quantus ille 2Z2 tantillus KENX tibi inquit N inquit om. T pater tibi S pater domine PKiHADRMENXbd domine pater G 15 sapientibus et prudentibus KSRMENXbd 16 sic] ita R 17 fuit placitum X 18 cognuscit K filium-cognoscit om. R 19 cognuscit K 20 relelare Pl omnis K laborastis IZ 21 enerati P1 honerati KT onorasti I reficiam uos GMENX meum] eum A 22 et om. ltlNX quia SJIENX suum P 23 corde et inuenietis requiem animabus uestris SR ille] ille ille PjHTbd ) [*]( 18* )

276
agnoscit nisi pater et qui patrem solus agnoscit et cui uoluerit reuelare, non dicit: discite a me mundum fabricare aut mortuos suscitare, sed: quia mitis sum et humilis corde. o doctrinam salutarem! o magistrum dominumque mortalium. quibus mors poculo superbiae propinata atque transfusa est! noluit docere, quod ipse non esset, noluit iubere, quod ipse non faceret. uideo te, bone Iesu, oculis fidei, quos aperuisti mihi, tamquam in contione generis humani clamantem ac dicentem: uenite ad me et discite a me. quid, obsecro te, per quem facta sunt omnia, fili dei, et idem qui factus es inter omnia, fili hominis, quid ut discamus a te, uenimus ad te? quoniam mitis sum, inquit, et humilis corde. hucine redacti sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi in te, ut hoc pro magno discamus a te, quoniam mitis es et humilis corde? itane magnum est esse paruum, ut nisi a te. qui tam magnus es, fieret, disci omnino non posset? ita plane. non enim aliter inuenitur requies animae nisi inquieto tumore digesto, quo magna sibi erat, quando tibi sana non erat.

Audiant te et ueniant ad te et mites atque humiles esse discant a te, qui misericordiam et ueritatem tuam requirunt, tibi uiuendo, tibi, non sibi. audiat hoc laborans et oneratus, qua sarcina premitur, ut oculos ad caelum [*]( 9 Matth. 11, 28 13 cf. Col. 2, 3 ) [*]( 1 agnuscit K qui ex quem A agnuscit K cui] qui IZl cui ipse G 3 resuscitare S 5 pocnlo. (s er.) A 6 esset-non OM. S 7 faceret] doceret T fide: quos dedisti mihi B 8 concione SAlJ TMbd hac K et T atque ENX 10 filii C est C 11 filii C filius B quiduis B ueni*raus P ad] a K 12 inquid K om. E hn.cine HSD huccine BGTMENXbd he cine B oredacti K 13 ttsauri S scientiae om. G 14 a] abs PKjARTMENX esj at S sU inquit 12 15 paruum om. G J6 fieii X diocere IZSB 18 timore X digesto (i ex e) H . quomodo B quanto GAl 19 non om. fBN 20 audian Hl et om. B ad] cori E 21 misericordiam quęrunt et neritatem tuam N 22 tibi alt. er. in N, s. l. itI C 23 et om. E oneratus C honeratus KBSTA1 onoratua N qui ZSDRbd qui ita KMENX praemitur CK )

277
leuare non audeat, percutiens pectus ille peccator et propinquans de longinquo; audiat centurio non dignus, cuius tectum subires; audiat Zacchaeus maior publicanorum, quadruplo restituens lucra damnabilium peccatorum; audiat mulier in ciuitate peccatrix tanto lacrimosior pedibus tuis, quanto fuerat alienior a uestigiis tuis; audiant meretrices et publicani, qui scribas et pharisaeos praecedunt in regnum caelorum; audiat omne genus aegrorum, cum quibus tibi pro crimine sunt obiecta conuiuia, uidelicet quasi a sanis, qui medicum non quaerebant, cum tu non uenires uocare iustos, sed peccatores in paenitentiam. hi omnes, cum conuertuntur ad te, facile mitescunt et humilantur coram te, memores iniquissimae uitae suae et indulgentissimae misericordiae tuae, quia ubi abundauit peccatum, superabundauit gratia.