Ne quis autem putaret duorum operum, boni atque melioris, aequalia fore praemia, propterea contra eos disserendum fuit, qui quod ait apostolus: existimo autem hoc bonum esse propter praesentem necessitatem. ita interpretati sunt, ut non propter regnum caelorum, sed propter saeculum praesens uirginitatem utilem dicerent; tamquam in illa uita aeterna nihil ceteris amplius habituri essent, qui hoc melius elegissent. in qua disputatione cum ad illud ueniremus, quod idem apostolus ait: tribulationem autem carnis habebunt huius modi, ego autem uobis parco, in alios litigatores incurrimus, qui non aequales perpetuae continentiae nuptias facerent, sed eas omnino damnarent. nam cum error uterque sit, uel aequare sanctae uirginitati nuptias uel damnare, nimis inuicem fugiendo duo isti [*]( 7 I Cor. 7, 39 14 I Cor. 7, 26 20 I Cor. 7, 28 ) [*]( 1 palinam H quae] quia MENX 2 nubere B nuberet (t in ras.) iV timuit om. B quia ut KMENX qui. H non om. E nubere 1X(ATHS 3 concupiunt R aergo B e.go H permare Kl uoluerit P1 4 fouea C io nuptias N figant G callem B colla 7 5 ut-requiescant om. X montis E 6 loge E non habitatur T 8 ad] a E 9 ascenditur T uirginitatem p-[HART 10 petitoribuspraeueniendo om. S 12 qui I qui* Z putarent CB 14 qui] qui* K om. N 17 diceret T 18 ilia] illata EX 19 eligissent CKRB 20 ueneremus K uenerimus R tribulatione B 24 uirgimtatis R 25 dampnare ZX fugiendi Sb isti Pl iste K )
253
errores aduersa fronte confligunt, quia ueritatis medium tenere noluerunt: quo et certa ratione et sanctarum scripturarum auctoritate nec peccatum esse nuptias inuenimus nec eas bono uel uirginalis continentiae uel etiam uidualis aequamus.
Alii quippe adpetendo uirginitatem nuptias tamquam adulterium detestandum esse putauerunt; alii uero defendendo conubium excellentiam perpetuae continentiae nihil mereri amplius quam coniugalem pudicitiam uoluerunt. quasi uel Susannae bonum Mariae sit humiliatio uel Mariae maius bonum Susannae debeat esse damnatio.
Absit ergo, ut ita dixerit apostolus nuptis siue nupturis: ego autem uobis parco, tamquam noluerit dicere, quae poena coniugatis in futuro saeculo debeatur; absit, ut a Danihele de temporali iudicio liberatam Paulus mittat in gehennam; absit, ut maritalis torus ei poena sit ante tribunal Christi, cui fidem seruando elegit sub falsa accusatione adulterii uel periclitari uel mori. quid egit uox illa: melius est mihi incidere in manus uestras quam peccare in conspectu dei, si deus eam fuerat, non quia pudicitiam nuptialem seruabat, liberaturus, sed quia nupserat damnaturus? [*]( 12 I Cor. 7, 28 17 Sus. 23 ) [*]( 1 quia uerita om. Z 2 quo et] quot B certa] sca MENX et cetera et certa S acripturarum-peccaium om. Z 3 ne R eis EX bono om. 1 4 ««uiduainus I aequauimus B 6 aetestandas STbd uero] autem X 7 excellentiae 7R om. X maereri 7 8 noluerunt H 9 bonum-Susannae om. I sit mariae N hnmiliatior K magis A om. G 11 nubti.s PD nuptiis GAl nuptias 7R siue nupturis om. PjKHADGTMENX 12 parco uobis E uoluerit R quo R 13 poena R coniugatis (t a. er. 1) S a Danihele] ad danielg R ad nihele H danibele (8. I. susanna) M susanna EX 14 temporalia X teinpori (i turpi m. 2) G liberatam susannfi N JPaulus] populus (pop in raa.) AGl pauius X (pop in ras.) AG1 apostolus 8. 1. m. 2 G 16 fidem om. EX seruiendo M1 17 qui G1 egitl etogit GIZ1 ait MENX uox] uxor KMENX mihi est PHAT 18 incedere P2HIX in conspectu dei mei peccare MENX 19 eaml cQ ea R enim G ea X fuerat om. N pudicitia X 20 liueraturas K liberaturus est B erat damnaturus N )
254
et nunc quotiens castitas coniugalis aduersus calumniatores criminatoresque nuptiarum scripturae sanctae ueritate munitur, totiens cum sancto spiritu contra falsos testes Susanna defenditur, totiens a falso crimine liberatur et multo maiore negotio. tunc enim uni coniugatae, nunc omnibus; tunc de occulto et falso adulterio, nunc de uero et manifesto conubio crimen intenditur; tunc una mulier ex eo quod iniqui seniores dicebant, nunc omnes mariti et uxores ex eo, quod apostolus dicere noluit, accusantur. damnationem quippe uestram, inquiunt, tacuit, cum ait: ego autem uobis parco. quis hoc? nempe ille, qui superius dixerat: et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non peccat. cur igitur in eo, quod modeste tacuit, coniugiorum suspicamini crimen et in eo, quod aperte dixit, coniugiorum non agnoscitis defensionem? an eos damnat tacitus, quos locutus absoluit? nonne iam mitius accusatur Susanna non de coniugio, sed de ipso adulterio quam doctrina apostolica de mendacio? quid in tanto periculo faceremus, nisi tam certum apertumque esset pudicas nuptias non debere damnari. quam certum apertumque est sanctam scripturam non posse mentiri?
Hic dicet aliquis: quid hoc pertinet ad sacram uirginitatem uel perpetuam continentiam, cuius praedicatio isto sermone suscepta est? cui respondeo primo, quod superius commemoraui, ex hoc gloriam maioris illius boni esse [*]( 10 I Cor. 7, 28 11 I Cor. 7, 28 ) [*]( 1 quoties IZ*[SADGxMbd caritas IB, (t castitas 8. I.) Z 2 ueritate] auctoritate MENX 3 toties HADbd cum] ab P a KfRSA DBBGTMENXbd spiritu sancto Dbd susanne B susannam T defendetur If, 4 toties fHADGMbd criminatore G maiorae E negotia EI X ó enim er. S om. N uni om. AGl de s. l. K occultae K 9 uoluit S 10 tacuit] tantum B ego] ergo K 11 et om. S 13 quur y 15 agnnscitis K defensione P1 quod R 16 micius G nitins B 19 esse B om. CIZBS 22 dicit PjKARDT GMNXE dt H scam S 23 uirgitatem P 24 primum PKfHAl) BGTMENX 25 bono R )
255
maiorem, quod eius adipiscendae causa bonum coniugale transcenditur, non peccatum coniugii deuitatur. alioquin perpetuae continentiae non praecipue laudari, sed tantum non uituperari sufficeret, si propterea teneretur, quoniam nubere crimen esset. deinde quia non humana sententia, sed diuina scripturae auctoritate ad tam excellens donum homines exhortandi sunt, non mediocriter neque praetereunter agendum est, ne cuiquam ipsa diuina scriptura in aliquo mentita uideatur. dehortantur enim potius quam exhortantur uirgines sacras, qui eas sic permanere nuptiarum damnatione conpellunt. unde enim confidant uerum esse, quod scriptum est: et qui non dat nuptum melius facit, si falsum putant esse, quod iuxta superius nihilominus scriptum est: et qui dat uirginem suam, bene facit? si autem loquenti scripturae de nuptiarum bono indubitanter crediderint, eadem caelestis eloquii ueracissima auctoritate firmatae ad melius suum feruenti ac fidenti alacritate transcurrent. unde iam satis pro suscepto negotio diximus et, quantum potuimus, demonstrauimus nec illud, quod ait apostolus: existimo autem hoc bonum esse propter praesentem necessitatem, sic esse accipiendum, tamquam in hoc saeculo meliores sint sacrae uirgines fidelibus coniugatis, in regno autem caelorum atque in futuro saeculo pares sint, nec illud, ubi ait de nubentibus:
[*]( 11 I Cor. 7, 38 19 I Cor. 7, 26 23 I Cor. 7, 28 ) [*]( 1 maiores R adipiscendo R adipisccnde K bonum est E 2 coniugale uitatnr R 3 non om. X praecipuae CK, Å. praecipie R om. X totum KMENX non om. NX 4 tenetur Al tenereptur X quia G 5 diuina CPlB: diuinae KflZHSADBGTMENXbd 7 exortandi IZSB 8 scriptura diuina G in aliquo om. T ««uideatur (di er.) P 9 deortantur H dehortatur R de hoç tagt S exortantur KBB exh ortantur S 10 quae S quod N 11 confidam CIZSB confidunt T non om. K1 12 nuptum om. X 14 loquentia B loquente K 15 nuptarum T eloqui A ęloquii G 16 firmati ME*NX hac K 17 fidendi CB fidenti fiorenti K alacritate tra om. Z transcurrunt KT transcurrant MEN X 18 imus-demonstrauimus om. Z et om. T 20 accipiendum putent MENX 21 sacrae om. H ) 256
tribulationem autem carnis habebunt huius modi, ego autem uobis parco ita intellegendum, tamquam nuptiarum peccatum et damnationem maluerit tacere quam dicere. harum quippe duarum sententiarum singulas duo errores sibimet contrarii non eas intellegendo tenuerunt. illam enim de praesenti necessitate illi pro se interpretantur, qui nubentes non nubentibus aequare contendunt, hanc uero, ubi dictum est: ego autem uobis parco, illi, qui nubentes damnare praesumunt. nos autem secundum scripturarum sanctarum fidem sanamque doctrinam nec peccatum esse dicimus nuptias et earum tamen bonum non solum infra uirginalem, uerum etiam infra uidualem continentiam constituimus praesentemque necessitatem coniugatorum non quidem ad uitam aeternam, uerumtamen ad excellentem gloriam et honorem, qui perpetuae continentiae reseruatur, inpedire eorum meritum dicimus neque hoc tempore nisi eis, qui se non continent, nuptias expedire tribulationemque carnis ex affectu carnali uenientem, sine quo nuptiae incontinentium esse non possunt, nec tacere uoluisse apostolum uera praemonentem nec plenius explicare hominum infirmitati parcentem.