Nunc iam scripturarum diuinarum euidentissimis testimoniis, quae pro nostrae memoriae modulo recordari ualuerimus, clarius adpareat non propter praesentem huius saeculi uitam, sed propter futuram, quae in regno caelorum promittitur, perpetuam continentiam deligendam. quis autem [*]( 1 habebunt om. E 2 intellegendum putant X 3 maluerint B dicere] loqui X 4 singula AG in duos MENX 5 illa E praesente K 9 finem P1 10 doctrina K dicimus esse MENX 11 tam EX intra N uirginale CB 12 praesemque Hl 13 ne quidem AG uernmetiam K 15 eorum impedire X eorum om. 7 16 tempore] tem.ere (p er.) H 17 tribulationem SR carnis carnali T ueniente C 19 uerum B proponentem PyHAT nec om. E 20 infirmitate K 22 recordare J2 23 uoluerimas E claruit P1 appareta Hl aperiemus JBT2 25 promittar H delegendam B eligendam Rl2 diligendam KHSADGTMENXb )
257
hoc non aduertat in eo, quod paulo post idem apostolus ait: qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt domini, quomodo placeat domino; qui autem matrimonio iunctus est, cogitat ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. et diuisa est mulier innupta et uirgo: quae innupta est, sollicita est quae sunt domini, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta est, sollicita est quae sunt mundi, quomodo placeat uiro? non utique ait: cogitat ea, quae securitatis sunt in hoc saeculo, ut sine grauioribus molestiis tempus transigat; neque ad hoc diuisam dicit innuptam et uirginem ab ea, quae nupta est, id est distinctam atque discretam, ut innupta in hac uita secura sit propter temporales molestias euitandas, quibus nupta non caret, sed, cogitat, inquit, quae sunt domini, quomodo placeat domino, et: sollicita est quae sunt domini, ut sit sancta et corpore et spiritu. nisi forte usque adeo quisque insipienter contentiosus est, ut conetur adserere non propter regnum caelorum, sed propter praesens saeculum domino placere nos uelle aut propter uitam istam, non propter aeternam esse sanctas et corpore et spiritu. hoc credere quid est aliud nisi miserabiliorem esse omnibus hominibus? sic enim apostolus ait: si in hac uita tantum in sperantes sumusmiserabiliores sumus omnibus hominibus. uero qui frangit
[*]( 2 I (Jor. 7, 32-34 14 I Cor. 7, 32-31 22 I Cor. 15, 19 ) [*]( 1 non om. PfHDGA1 2 cogitet CPlB quae sunt mundi domino T 4 coniunctua R 5 et diuisa est mulier coniuncta niro cogitat quae mundi sunt quomodo placeat uiro suo et diuisa est mulier autem innupta sqq. N et innupta (et 8. I.) A, G nupta H et om. B e§t C 6 uir Hl est circa ea G quae sunt om.. EX 9 nontique X ait] aut R ea om. T 10 securitati H 11 nec Ar diuisag R 12 ab-discretam om. X nupta ea S 15 quomododomini om. CKIZBMENX 17 quia G 18 asserere CKIZDBRT MENX auferre G adherere (h 8. I.; in mg.: k declamare) H 19 nos] nosse CIZB autem X 20 sanctos MENX 22 sicut EX 24 an] at fR ) [*]( XXXXI Aug. Sect. V pari III. ) [*]( 17 ) 258
panem suum esurienti, si tantum propter hanc uitam facit, stultus est, et ille erit prudens, qui castigat corpus suum usque ad continentiam, qua nec coniugio misceatur, si ei nihil proderit in regno caelorum?
Postremo ipsum dominum audiamus euidentissimam hinc sententiam proferentem. nam cum de coniugibus non separandis nisi causa fornicationis diuine ac terribiliter loqueretur, dixerunt ei discipuli: si talis est causa cum uxore. non expedit nubere. quibus ille, non omnes, inquit, capiunt uerbum hoc. sunt enim spadones qui ita nati sunt; sunt autem alii qui ab hominibus facti sunt; et sunt spadones qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum. qui potest capere, capiat. quid ueracius, quid lucidius dici potuit? Christus dicit, ueritas dicit, uirtus et sapientia dei dicit eos, qui pio proposito ab uxore ducenda se continuerint, castrare se ipsos propter regnum caelorum, et contra humana uanitas inpia temeritate contendit eos, qui hoc faciunt, praesentem tantummodo necessitatem molestiarum coniugalium deuitare, in regno autem caelorum amplius quidquam ceteris non habere!
De quibus autem spadonibus loquitur deus per Esaiam prophetam, quibus se dicit daturum in domo sua et in muro suo locum nominatum, meliorem multo quam filiorum [*]( 8 Matth. 19, 10-12 22 cf. Es. 56. 5 ) [*]( 1 tantum] tamen MEX 2 prodens erit MEX prudens est N 3 nsque om. EX qui R nihil ei MNX 5 postremQ R audiuimus "rRG uidentissimam K 6 hinc] hanc IHSGbd hine-dr. con om. Z cum om. G\' coniugiis B coniugio K 7 diuinae OjH diuino li hac K terrebiliter K 8 si talis] satalis R 9 omnes quidem N inquid K om. IR 11 autem om. R nati sunt facti sunt T 12 quae Dt 14 ueratius H dulcidius S 15 uertas R 16 continuerit N non continuerit X 17 et] e 02 e N e contra (e add. tI". rec. P humana-temeritate sequuntur post faciunt G 18 contendet X hoc om. B 20 autem om. S quicquam PKjHRTMEX coeteris T 21 antem om. K 22 esaiam G esavaui D isaiam X ysaJ\'à E ysai4 N ipsa iam R 23 muris suis R )
259
atque filiarum, nisi de his, qui se ipsos castrant propter regnum caelorum? nam illis, quibus ipsum uirile membrum debilitatur, ut generare non possint, sicut sunt eunuchi diuitum et regum, sufficit utique, cum christiani fiunt et dei praecepta custodiunt, eo tamen proposito sunt, ut coniuges si potuissent haberent, ceteris in domo dei coniugatis fidelibus adaequari, qui prolem licite pudiceque susceptam in dei timore nutriunt, docentes filios suos, ut ponant in deo spem suam, non autem accipere meliorem locum quam est filiorum atque filiarum. neque enim uxores animi uirtute sed carnis necessitate non ducunt. contendat sane qui uoluerit de his prophetam spadonibus hoc praenuntiasse, qui corpore abscisi sunt, iste quoque error causae quam suscepimus suffragatur. neque enim spadones istos eis qui in domo eius non habent locum praetulit deus, sed eis utique qui in filiis generandis coniugalis uitae meritum seruant. nam cum dicit: dabo eis locum multo meliorem, ostendit et coniugatis dari, sed multo inferiorem. ut ergo concedamus in domo dei praedictos futuros eunuchos secundum carnem, qui in populo Israhel non fuerunt, quia et ipsos uidemus, cum iudaei non fiant, tamen fieri christianos, nec de illis dixisse prophetam, qui proposito continentiae coniugia non quaerentes se ipsos castrant propter regnum caelorum: itane tanta dementia quisquam est contrarius ueritati, ut in carne factos eunuchos meliorem quam coniugati locum in domo dei habere credat et pio proposito
[*]( 16 Es. 56, 5 - ) [*]( 2 ipse T 3 euchi T 4 reg.um IHSA itaque G om. N 5 sunt om. ENX con.iuges H 6 possint S cum coniugatis G 7 licitae CG pudiceque G 8 nutriuit X domino S 9 qua C qui B 12 pronuntiasae MENX 13 errore y cauea y 14 eiue liXN non] nullum J\'K-(HSADRGTMEXXbd locum habent MENX 16 seruuant X 17 et om. fR 18 praedicto B praeditos T 20 iudei HM di R 21 continenti H 22 castrauer R 23 itane] itaet D 24 est ueritati G 25 coniugati I coniugia I coniagatiB T coniugatos bd credat] concedat R ) [*]( 17* ) 260
continentes, corpus usque ad contemptas nuptias castigantes, se ipsos non in corpore, sed in ipsa concupiscentiae radice castrantes, caelestem et angelicam uitam in terrena mortalitate meditantes, coniugatorum meritis pares esse contendat et Christo laudanti eos, qui se ipsos castrauerunt, non propter hoc saeculum, sed propter regnum caelorum christianus contradicat, adfirmans hoc uitae praesenti esse utile, non futurae? quid aliud istis restat, nisi ut ipsum regnum caelorum ad hanc temporalem uitam, in qua nunc sumus, adserant pertinere? cur enim non et in hanc insaniam progrediatur caeca praesumptio? et quid hac adsertione furiosius? nam etsi regnum caelorum aliquando ecclesia etiam quae hoc tempore est appellatur, ad hoc utique sic appellatur, quia futurae uitae sempiternaeque colligitur. quamuis ergo promissionem habeat uitae praesentis et futurae, in omnibus tamen bonis operibus suis non respicit quae uidentur, sed quae non uidentur. quae enim uidentur, temporalia sunt: quae autem non uidentur, aeterna.