De Sancta Virginitate

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Addidit tamen: tribulationem autem carnis habebunt huius modi, ego autem uobis parco, hoc [*]( 1 cf. Mattb. 19, 9 5 1 Cor. 7, 28 9 I Cor. 7, 10. 11 18-24 I Cor. 7, 27. 28 ) [*](1 ipse om. S 3 praecoepti R 4 faccre om. X est om. K denique] de qua KMENX 5 alt. si otn. Al 7 ne] non G 8 et om. N si solueris] si soluerit C21ZB si nupseris KMEX si uolueris G si solueris (». I. ul sic quesieris) A si quesieria solutionem N peccasti sič addidit et si nupseris non peccasti N 9 quae B 10 dominus ex enim m. 2 G cedere D1 11 suo om. N 12 ut om. K 18 ait] quot C2 quod IZ uir.. f uxorem suam KMENX non MENX nec T 14 nihilhominus KHS nibiUominus Z si nihilominus X ex praecepto] excepto B 16 quo] que C2IZ que B quod PjHlAR 19 praesciebat AG1 praeciebat R sed-fieret om. EX 20 fieret] faceret Y subiungit GT subiuxit EI X 23 carnalis R 24 eiusmodi S )

249
modo exhortans ad uirginitatem continentiamque perpetuam, ut aliquantulum a nuptiis etiam deterreret, modeste sane, non tamquam a re mala et inlicita, sed tamquam ab onerosa ac molesta. aliud est enim admittere carnis turpitudinem, aliud habere carnis tribulationem: illud est criminis facere, hoc laboris est pati, quem plerumque homines etiam pro officiis honestissimis non recusant. sed pro habendo coniugio iam hoc tempore, quo non per carnis propaginem uenturo Christo ipsius prolis propagatione seruitur, istam tribulationem carnis, quam nupturis praedicit apostolus, suscipere tolerandam perstultum esset, nisi metueretur incontinentibus, ne temptante satana in peccata damnabilia laberentur. quod autem se dicit eis parcere, quos ait tribulationem carnis habituros, nihil mihi interim sanius occurrit. quam eum noluisse aperire et explicare uerbis eandem ipsam carnis tribulationem, quam praenuntiauit eis qui eligunt nuptias in suspicionibus zeli coniugalis, in procreandis filiis atque nutriendis, in timoribus et maeroribus orbitatis. quotus enim quisque, cum se conubii uinculis adligauerit, non istis trahatur atque agitetur affectibus? quos neque nos exaggerare debemus, ne ipsis non parcamus, quibus parcendum extimauit apostolus. [*]( 1 exortans SRG 2 aliquantulia B n] ad R etiam sic (c s. I.) P, HRDEX etiamsi G deterretur E 3 a-tamquam om. K mula P honerosa CKIZSRT hac K et E 4 enim est E amittere CK amittere SR 5 illnd] aliud KMX criminis est G est enim R haec T 6 que (— er.) N 7 pro habendo] prohibendo X probando B coniugia E 8 quod R non om. NX 9 ipsius AlGl propagatione. y propugnatione IZ propaginS E propagatio (s. fin. o add. e) G seruitaris tam IZ istam] uti istam R 10 tollerandam R toleranda T 11 esse X incontentibus K temptante (p s. I.) CP temtante H tentante IZB 12 satane X dicit eis se MENX dioit se eis G 14 aoluisse A operire (s. o add. a) H aperie E et om. B 15 ipsam oin. MENX tribulationem carnis NX 16 eis] dicens IZ es X suspitionibus Ki cpli (s. e add. z) N 18 etj atque KMENX meroribus KIZARGMENX orbitatis] arbitratis CIZB quotiens X 19 allegauerit K alliganerat X agitatur X agitentur G affect. agitetur E 20 exagitare RE exaggere X nec X 21 partendum IZ extimauit (8. i add. s) C existimauit PKIZ-(HSADRBGTMENXbd )

250

Tantum per hoc, quod breuiter posui, cautum fieri lectorem oportuit aduersus eos, qui in hoc, quod scriptum est: tribulationem autem carnis habebunt huius modi, ego autem uobis parco, nuptiis calumniantur. quod eas ex obliquo sententia ista damnauerit; uelut ipsam damnationem noluerit dicere, cum ait: ego autem uobis parco, ut uidelicet, cum istis parcit, animae suae non pepercerit, si mentiendo dixit: et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non peccat. quod qui de sancta scriptura credunt uel credi uolunt, tamquam uiam sibi muniunt ad mentiendi licentiam uel ad defensionem suae peruersae opinionis, ubicumque aliud sentiunt quam sana doctrina postulat. si quid enim manifestum de diuinis libris prolatum fuerit, quo eorum confutentur errores, hoc ad manum habent uelut scutum, quo se aduersus ueritatem quasi tuentes nudent a diabolo uulnerandos, ut dicant hoc auctorem libri non uerum dixisse, alias ut infirmis parceret, alias ut contemptores terreret, sicut occurrerit causa, qua eorum peruersa sententia defendatur. atque ita dum ea, quae opinantur, defendere quam corrigere malunt, scripturarum sanctarum auctoritatem frangere conantur, qua una omnes ceruices superbae duraeque franguntur.

Vnde sectatores et sectatrices perpetuae [*]( 3 I Cor. 7, 28 8 1 Cor. 7, 28. ) [*]( 1 posuit B 3 autem om. MENX eiusmodi S 4 uobis om. R conuptiis K calumpniantur RT 5 oblico T dampnauerit RT uelud H 7 parcit] pascit IZ pepercit KGA1 8 mentiens R mencienciendo T 12 aliud om. N 13 di K libris libris T 14 probatum KlMENX confundentur X hoc ad manum om. Z manum] damnum CB dapnum (p s. I.) I 15 ueritatem] caritatem S 16 nudent] uidcnt R a om. PK{HADRG TMENX diabnlo K auctorem] autem CIZ 17 uera KMENX dixissent B infirmus G parceret] placeret R contemtores P 18 teneret AG sicnt] aiquit (uit 8. 1.) S q; horum S 19 dum eaj nt ea E 20 corripere S scripturam sanctam Cl scripturae sanctae C2IZB autoritatem B auctoritate Ry 21 quia GEX superbiae G 22 frangantnr T )

251
continentiae et sacrae uirginitatis admoneo, ut bonum suum ita praeferant nuptiis, ne malum iudicent nuptias, neque fallaciter, sed plane ueraciter ab apostolo dictum nouerint: qui dat nuptum, bene facit; et qui non datnuptum, melius facit. et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo non peccat. et paulo post: beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meam sententiam. et ne humana sententia putaretur, adiungit: puto autem, et ego spiritum dei habeo. haec domi- nica, haec apostolica, haec uera, haec sana doctrina est, sic eligere dona maiora, ne minora damnentur. melior est in scriptura dei ueritas dei quam in cuiusquam mente aut carne uirginitas hominis. quod castum est sic ametur, ut quod uerum est non negetur. nam quid mali non possunt etiam de sua carne cogitare, qui credunt apostolicam linguam eo ipso loco, ubi uirginitatem corporis commendabat, a corruptione mendacii uirginem non fuisse? primitus ergo ac maxime qui bonum uirginitatis eligunt, scripturas sanctas firmissime teneant nihil esse mentitas ac per hoc etiam illud uerum esse, quod dictum est: et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non peccat. nec putent minui tam magnum integritatis bonum, si nuptiae non erunt malum. immo uero hinc sibi potius maioris gloriae [*]( 3 I Cor. 7, 38 5 I Cor. 7, 28 6 I Cor. 7, 40 20 I Cor. 7, 28 ) [*]( 1 sacra Cl ammoneo PKH\'.AtjSREM 2 nequae K 3 apostalo K 4 nuptum om. N 5 uxorem om. KMEN 8 putetur PKyHADRG TMENX 9 autem quod ISAUP autem ut X dei om. G 10 haec uera] uerba G uerba uera T sana] sancta G est] haec CIZB 11 si B melior] maior X 12 in pr. om. PfARGT cuius quor IZ1 aut] et S 13 in carne R uirginitatis B 14 quod R non om. EX 15 cogitaret B 16 in eo bd commendata S 17 a om. S emendatii B primiciis G hac K 18 maxime teneant R 19 teneant om. R etiam (e add. m. 2) P 20 uerum] uenturum I si om. X uxorem om. N 21 nec] ne T 22 minus (s retract.) C. IZ minui tamJ in uita K integritas At 23 potius quilibet MENlX )
252
palmam praeparatam esse confidat, quae non damnari, si nuberet, timuit, sed honoratius coronari, quia non nuberet. concupiuit. qui ergo sine coniugio permanere uoluerint, non tamquam foueam peccati nuptias fugiant, sed tamquam collem minoris boni transcendant, ut in maioris continentiae monte requiescant. ea quippe lege collis iste inhabitatur, ut non cum uoluerit quis emigret; mulier enim adligata est, quamdiu uir eius uiuit. uerumtamen ad continentiam uidualem ab ipso tamquam gradu conscenditur; propter uirginalem uero uel declinandus est non consentiendo petitoribus uel transiliendus praeueniendo petitores.