De Sancta Virginitate
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Vnde mirabiliter desipiunt, qui putant huius continentiae bonum non esse necessarium propter regnum caelorum, sed propter praesens saeculum, quod scilicet coniugia terrenis curis pluribus atque artioribus distenduntur, qua molestia uirgines et continentes carent: quasi ob hoc tantum melius sit non coniugari, ut huius temporis relaxentur angustiae, non quod in futurum saeculum aliquid prosit. hanc uanam sententiam ne cordis propria uanitate protulisse uideantur, adhibent ex apostolo testimonium, ubi ait: de uirginibus autem praeceptum domini non habeo, consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a deo, [*](22 I Cor. 7, 25. 26 ) [*](1 salubriter-instsnter edu om. Z stanter P1 2 inuicem fidem G in.uicem K serui«ant X 4 hec X nec H homini R\'( 6 immunis IZB inmunis G immunita R incorruptibilis incorruptiones (s. e add. i) T 7 caedat CZBAR omnis H 8 puditicia K 10 pudicitia E 11 profectum MEX aliquod CH 12 habet T 14 decipiunt CIZB 17 arcioribus RT quam X 18 uirginis K quiasi IZ ob] ab IH tantum] totum KMENX 19 temporis huius MENX temporis ex temporibus B 20 futuro saeculo R\'(2 21 nec T proprii PKyASRGTMENXd uanitate* A protullisse K 22 apostulo K testimonio K hubi S 23 domini om. E )
Praesens ergo est uitanda necessitas, sed tamen quae aliquid bonorum inpedit futurorum: qua necessitate uita cogitur coniugalis cogitare quae mundi sunt, quomodo placeat uir uxori uel uxor uiro, non quod ea separent a regno dei, sicut sunt peccata, quae ideo praecepto, non consilio cohibentur, quia domino praecipienti non oboedire damnabile est; sed illud, quod in ipso dei regno amplius haberi posset, si amplius cogitaretur quomodo placendum esset deo, minus erit utique, cum hoc ipsum minus coniugii necessitate cogitatur. ideo, de uirginibus, inquit, praeceptum domini non habeo; praecepto enim quisquis non obtemperat, reus est et debitor poenae. proinde quia uxorem ducere uel nubere peccatum non est, si autem peccatum esset, praecepto uetaretur, propterea praeceptum domini de uirginibus nullum est. sed quoniam deuitatis remissisue peccatis adeunda est uita aeterna, in qua est quaedam egregia gloria non [*]( 18 1 Cor. 7, 25. 26 ) [*]( 1 ut sim N essem cm. N 2 necessitatem om. HI X 3 hominis K homini. H manifestata B manifestaQt A 4 necessitate B 5 futura B quasi otn. X rationem necessitatis Pr R 6 si P1 in om. E 7 eius om. E 9 est ergo G 10 impedat II que T uitae CzZ uite I 11 cogitatur C2IZ,B cogatur B coniugalis cogitare om. CIZB placeat uir ex placeatur H 12 uel] et EX separet T 13 praecepta B prohibentur KAGMENX 14 praecipiente CzIZB hobedire S dampnabile GT 15 habere KIZB SMEN ri posset om. X 16 cogitaret MENX. esse EB dno T 17 munus C congii Hl 18 inquid KHX 19 habea K 20 poene K uxorS»# (at er.) H 21 esse X 22 domini om. X 24 non om. KMENX )
Deinde adiungit idem apostolus et dicit: adligatus es uxori? ne quaesieris solutionem; solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem. horum duorum quod prius posuit ad praeceptum pertinet, contra quod non licet facere. non enim licet dimittere uxorem nisi ex causa [*]( 15 I Cor. 15, 41. 42 17 I Cor. 7, 26 18 I Cor. 7, 27 ) [*]( 1 omaibus om. KMENX nictoris GX 2 consequenda X 3 ipse (JJZB ipso I uoceantur A1 non uouisse] nouisse EHl 4 uouisse] nonisse R hac K reddisse Xir1 redidisse H sit om. G consilium autem MENX 5 inquid CK a deo om. M 6 ut siin MENX essem otn. MEX essem-fidelis om. N neque] non MEX 7 meritis meis E dei om. CB misericordisrQ IZB sum—esse om. B sum-propter om. IZ sum] CQ9 (8. l. sum) H 8 fidelis-propter om. C 9 unde om. MENX 10 est om. X 12 quid] quia MENX temporibus R praesentis X 13 cogitarentur Z 14 illi adipiscendae illi JIEX illi adipiscendae N 15 hac K stellg B a KMENX 16 differ B gloriam CIZB claritate bd 17 hominis K 18 idem-dicit om. Z et om. EX dicens X allitases D 19 es* K neque sicris (sic saepius) X si aolutus B 21 cdposuit MENX pertinent R per(ine»t y )