De Sancta Virginitate

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Nam ne illo quidem debent continentium meritis se conferre coniugia, quod ex eis uirgines procreantur; hoc enim non coniugii bonum est, sed naturae, quae sic diuinitus instituta est, ut ex quolibet humano utriusque sexus concubitu, siue ordinato et honesto siue turpi et inlicito, nulla femina nisi uirgo nascatur. nulla tamen sacra uirgo nascitur; ita fit, ut uirgo nascatur etiam de stupro, sacra autem uirgo nec de coniugio.

Nec nos hoc in uirginibus praedicamus, quod uirgines sunt, sed quod deo dicatae pia continentia uirgines. nam — quod non temere dixerim — felicior mihi uidetur [*]( 1 christianuB K uberibus PH adque Cl 2 quam;\' quantalibet T 3 curauit KGAMENX conparari PAtDGRli 4 muneris S muneri ex numeri H audebit uirginitas B uirginitati T at] aut R si tamen X 5 fuerit E 6 conpensabitur y fructuosias (i s. I.) C negotium hoc G 7 papcunisrio C pecunia B 10 si] su H om. KMENX nuptie KMENX 12 consueuerunt bd 14 disseruimus CPfRb disseri.mus A 15 in illo KHME illorum X continentium (u ex a) G 16 quod eis C\'B quo de eis IZ 17 diuitus RX 18 ueriusque Gl sexu E 19 sine] sine H inlicicito C 20 faemina P tamenj tunc X nascetur H nascitur Zt 21 strupro T 23 in] de G predicamus K 24 dicate B 25 non om. X ) [*]( 16* )

244
nupta mulier quam uirgo nuptura; habet enim iam illa quod ista adhuc cupit, praesertim si nondum uel sponsa cuiusquam sit. illa uni studet placere, cui data est, haec multis, incerta cui danda est; hoc uno pudicitiam cogitationis defendit a turba, quod non adulterum, sed maritum quaerit in turba. illa igitur uirgo coniugatae merito praeponitur, quae nec multitudini se amandam proponit, cum amorem unius ex multitudine inquirit, nec se uni iam conponit inuento, cogitans quae sunt mundi, quomodo placeat uiro, sed speciosum forma prae filiis hominum sic amauit, ut, quia eum sicut Maria concipere carne non posset, ei corde concepto etiam carnem integram custodiret.

Hoc genus uirginum nulla corporalis fecunditas protulit; non est haec proles carnis et sanguinis. si harum quaeritur mater, ecclesia est. non parit uirgines sacras nisi uirgo sacra, illa quae desponsata est uni uiro casta exhiberi Christo. ex illa non tota corpore, sed tota uirgine spiritu nascuntur sanctae uirgines et corpore et spiritu.

Habeant coniugia bonum suum, non quia filios procreant, sed quia honeste, quia licite, quia pudice, quia socialiter [*](9 cf. I Cor. 7, 34 10 cf. PB. 44, 3 16 cf. II Cor. 11, 2 ) [*](1 nuptura uirgo G enim om. R 2 sponsam C 4 danda] data X unum K pudicitiae K cogitationibus B 5 adulterium HEX in turba om. X 7 multitudinis K multitudinis. S magnitudini E se om. S amandum IZ amanda B praeponit BX amore B 8 multitudinem PK multitudine. Oy iam uni KMEX X nniiy B ponit JfEXN 9 quae sunt om. Ri placead K speciosam A speciosa K speciosus R 10 fonnam PjAR prac-hominum om. X amabit Pi H ARD 11 sicum y carne. 7 possit R ei] et CIZ om. B in corde MENX 12 custodirc S 13 corporis (s. ris add. ralis) hi 14 non] quia non MEKX haec om. PXjH ADGTMENX carnis om. E arum S 15 est om. E 16 ilia] uirgo illa PKrHADRGT.MENX disponsata K uiro uirginem (uirginem add. m. 2) A casta A om. JfENX exhibere K A exiberi S 17 toto KBG toto B uirgini K 19 suum bonum MSX 20 honestae y procreant] pereant X )

245
procreant et procreatos pariter, salubriter, instanter educant, quia tori fidem inuicem seruant, quia sacramentum conubii non uiolant.

Haec tamen omnia humani officii sunt munera; uirginalis autem integritas et per piam continentiam ab omni concubitu inmunitas angelica portio est et in carne corruptibili incorruptionis perpetuae meditatio. cedat huic omnis fecunditas carnis, omnis pudicitia coniugalis: illa non est in potestate, illa non est in aeternitate: fecunditatem carnalem non habet liberum arbitrium, pudicitiam coniugalem non habet caelum. profecto habebunt magnum aliquid praeter ceteros in illa communi inmortalitate, qui habent aliquid iam non carnis in carne.